Qua vero prosecutione simplicitatem eius edisseram? Ea est enim quaedam morum temperantia mentisque sobrietas. Date, quaeso, veniam et permittite dolori meo, ut de eo mihi paulo uberius liceat loqui, cum quo iam non conceditur conloqui. Certe et vobis proficit, ut advertatis non fragilitate quadam vos hoc officium, sed iudicio detulisse, nec misericordia mortis inpulsos, sed virtutum honorificentia provocatos. Anima enim benedicta omnis simplex. Tanta autem simplicitas, ut conversus in puerum simplicitate illius aetatis innoxiae, perfectae virtutis effigie et quodam innocentium morum speculo reluceret. Intravit igitur in regnum caelorum, quoniam credidit dei verbo, quoniam sicut puer artem reppulit adulandi, iniuriae dolorem clementer absorbuit quam inclementius vindicavit, querelae quam dolo promptior, satisfactioni facilis, difficilis ambitioni, sanctus pudori, ut frequenter in eo superfluam magis verecundiam praedicares quam necessariam quaereres. Sed numquam superflua fundamenta virtutis; pudor enim non revocat, sed commendat officium. Itaque velut quadam virginali verecundia suffusus ora, cum vultu adfectum proderet, si forte aliquam subito veniens offendisset parentem, veluti depressus et quasi demersus in terram, licet in ipso nequaquam dissimilis coetu virorum, rarus adtollere os, elevare oculos, referre sermonem. Quod pudico quodam mentis pudore faciebat, cum quo castimonia quoque corporis congruebat. Etenim intemerata sacri baptismatis dona servavit, mundo corpore, purior corde, non minus adulterini sermonis obprobrium quam corporis perhorrescens, non minorem ratus pudicitiae reverentiam deferendam integritate verborum quam corporis castitate. Denique in tantum castimoniam dilexit, ut nec uxorem expeteret, licet in eo non solum castitatis adpetentia fuerit, sed etiam pietatis gratia. Miro autem modo et coniugium dissimulabat et iactantiam declinabat. Tantaque erat dissimulatio, ut nobis quoque urgentibus differre magis consortium quam refugere videretur. Hoc unum itaque fuit, quod nec fratribus crederet, non aliqua cunctationis haesitantia, sed virtutis verecundia. Quis igitur non miretur virum inter fratres duos, alteram virginem, alterum sacerdotem, aetate medium, magnanimitate non inparem ita inter duo maxima munera praestitisse, ut alterius muneris castitatem, alterius sanctitatem referret, non professionis vinculo, sed virtutis officio? Ergo si libido atque iracundia reliquorum vitiorum educatrices sunt, iure castitatem atque clementiam dixerim quasdam virtutum parentes, quamquam pietas quoque ut omnium principatus bonorum, ita etiam seminarium virtutum est ceterarum. Nam de parsimonia quid loquar et quadam habendi castitate? Is enim non quaerit aliena, qui sua servat, nec inflatur inmodico, qui contentus est proprio. Nihil ergo aliud nisi proprium recuperare voluit, magis ne fraudaretur, quam ut ditaretur. Nam eos, qui aliena quaererent, recte 'accipitres pecuniae' nominabat — quodsi radix malorum omnium avaritia est, utique vitia exuit, qui pecuniam non requirit —,