Ergo ille, qui natura duce divini rationem operis igneo mentis vigore perceperat, scivit primo omnium servatori suo gratiam esse referendam. Sed quia referre non poterat, habere poterat; est enim huiuscemodi gratiae vis, ut et, cum refertur, habeatur et habendo referatur. Referebat igitur gratiam, deferebat fidem. Nam qui tantum mysterii caelestis involuti in orario praesidium fuisset expertus, quantum arbitrabatur, si ore sumeret et toto pectoris hauriret arcano! Quam maius putabat fusum in viscera, quod tantum sibi tectum orario profuisset! Sed non ita avidus, ut esset incautus; scimus enim plerosque aviditate studii praetermittere cautionem. Advocavit ad se episcopum nec ullam veram putavit nisi verae fidei gratiam percontatusque ex eo est, utrumnam cum episcopis catholicis, hoc est cum Romana ecclesia conveniret. Et forte ad id locorum in schismate regionis illius ecclesia erat; Lucifer enim se a nostra tunc temporis communione diviserat. Et quamquam pro fide exulasset et fidei suae reliquisset heredes, non putavit tamen fidem esse in schismate; nam etsi fidem erga deum tenerent, tamen erga dei ecclesiam non tenerent, cuius patiebantur velut quosdam artus dividi et membra lacerari. Etenim cum propter ecclesiam Christus passus sit et Christi corpus ecclesia sit, non videtur ab his exhiberi Christo fides, a quibus evacuatur eius passio corpusque distrahitur. Itaque quamvis gratiae fenus teneret et metueret tanti nominis debitor navigare, tamen eo transire maluit, ubi tuto posset exolvere; indicabat enim divinae solutionem gratiae in adfectu ac fide esse. Quam quidem statim, ubi primum copia liberior ecclesiae fuit, inplere non distulit deique gratiam et accepit desideratam et servavit acceptam. Nihil igitur ea prudentia sapientius, quae divina et humana secernit. Nam quid spectatam stipendiis forensibus eius facundiam loquar? Quam incredibili admiratione in auditorio praefecturae sublimis emicuit! Sed malo illa laudare, quae perceptis mysteriis dei duxit humanis esse potiora. Fortitudinem quoque eius si quis plenius spectare volet, consideret, quotiens post naufragium invicto quodam contemptu vitae huius maria transfretaverit diffusasque regiones obeundo peragrarit, postremo quod hoc ipso tempore periculum non refugerit, sed ad periculum venerit patiens iniuriae, neglegens frigoris atque utinam sollicitus cautionis, sed hoc ipso beatus, quod, dum licuit vigore uti corporis, inoffenso ad exequenda, quae vellet, functus iuventutis officio vitam vixit, debilitatem ignoravit.