Nam si quando aliquid cum sancta sorore mihi conferendum fuit, utra melior videretur sententia, te iudicem sumebamus, qui nulli laederes os. Atque utrique satisfacere gestiens et amandi adfectum tenebas et censendi modum, ut et utrumque gratum dimitteres et utriusque tibi gratiam vindicares. Aut si ipse aliquid disceptandum deferres, quam grata contentio tua, quam sine felle ipsa indignatio, quam servulis ipsis coercitio non amara, cum te fratribus magis deferre quam ex adfectu diceres vindicare! Nobis enim professio repressit studia coercendi, immo tu, frater, ab omni nos abducebas coercitionis adfectu, vindicare pollicens et lenire desiderans. Non mediocris igitur prudentiae testimonium, quae ita a sapientibus definitur: bonorum primum esse deum scire et verum illud atque divinum pia mente venerari, illam amabilem et concupiscendam aeternae pulchritudinem veritatis tota mentis caritate diligere, secundum autem in proximos a divino illo atque caelesti naturae derivare pietatem. Quod etiam mundi sapientes nostris hausere de legibus; neque enim derivare ista in hominum disciplinas nisi de caelesti illo divinae legis fonte potuissent. Quid igitur observantiam eius erga dei cultum praedicem? Qui priusquam perfectioribus esset initiatus mysteriis, in naufragio constitutus, cum ea, qua veheretur, navis scopuloso inlisa vado et urgentibus hinc atque inde fluctibus solveretur, non mortem metuens, sed ne vacuus mysterii exiret e vita, quos initiatos esse cognoverat, ab his divinum illud fidelium sacramentum poposcit, non ut curiosos oculos insereret arcanis, sed ut fidei suae consequeretur auxilium. Etenim ligari fecit in orario et orarium involvit in collo atque ita se deiecit in mare, non requirens de navis conpage resoluta tabulam, cui supernatans iuvaretur, quoniam fidei solius arma quaesierat. Itaque his se tectum atque munitum satis credens alia auxilia non desideravit. atque Simul fortitudinem eius spectare licet, qui fatiscente remigio non quasi naufragus tabulam sumpserit, sed quasi fortis ex se ipso adminiculum suae virtutis adsumpserit. Nec deseruit spes nec fefellit opinio; denique primus servatus ex undis et in portum terrenae stationis evectus praesulem suum, cui se crediderat, recognovit, statimque ubi etiam ceteros servulos suos vel ipse liberavit vel liberatos conperit, neglegens facultatum nec amissa desiderans dei ecclesiam requisivit, ut ageret gratias liberatus et mysteria aeterna cognosceret, pronuntians nullum referenda gratia maius esse officium. Quodsi homini non referre simile homicidio iudicatum est, non referre deo quantum crimen est! Est ergo prudentis agnoscere se ipsum, et, quemadmodum a sapientibus definitum est, secundum naturam vivere. Quid est enim tam secundum naturam quam referre auctori gratiam? Aspice caelum hoc! Nonne auctori refert gratiam, cum videtur? Caeli enim enarrant gloriam dei et opera eius adnuntiat firmamentum. Mare ipsum, cum sedatum atque tranquillum est, divinae serenitatis testatur indicium, cum movetur, indignatio superna terrori est. Nonne omnes dei gratiam iure miramur, cum advertimus, quod insensibilis natura quadam sensibili ratione suos fluctus coerceat et fines suos unda cognoscat? Nam de terris quid loquar, quae divino oboedientes praecepto omnibus sponte animantibus pabulum subministrant atque id, quod acceperint agri, velut crescentibus usuris multiplicatum cumulatumque restituunt?