Denique proxime cum gravi quodam — atque utinam supremo —- urgerer occasu, hoc solum dolebam, quod non ipse adsideres lectulo ac votivum mihi cum sancta sorore partitus officium morientis oculos digitis tuis clauderes. Quid optaveram, quid rependo? Quae vota deficiunt, quae ministeria succedunt? Aliud praeparabam, aliud exhibere conpellor, non iam ipse ministerium funeris, sed minister. O dura oculorum lumina, quae potuistis fratrem videre morientem! O inmites et asperae manus, quae clausistis oculos, in quibus plus videbam! O durior cervix, quae tam lugubre onus, consolabili licet obsequio, gestare potuisti! Haec tu, frater, mihi iustius exhiberes, haec ego a te expectabam, haec ego officia desiderabam. Nunc vero ipse meae vitae superstes, quod sine te solacium capiam, qui solus maerentem solari solebas, excitare laetitiam, maestitudinem propulsare? Qualem te nunc ego, frater, aspicio iam nulla mihi verba referentem, iam nulla offerentem oscula! Quamquam ita mutuus semper utrique nostrum insederit amor, ut interiore potius foveretur adfectu quam forensi blanditia divulgaretur; neque enim aliorum quaerebamus testimonium, qui tantam nostri gratiam tenebamus. Ita virilis se utrique nostrum germanitatis sucus infuderat, ut non blanditiis probare amorem, sed conscia mente pietatis interno amore contenti fucum blanditiarum non requirere videremur, quos et ipsa in amorem mutuum imago formaret. Nescio qua enim expressione mentis, qua corporis similitudine alter in altero videbamur. Quis te aspexit, qui non me visum putaret? Quotiens aliquos salutavi, qui, quoniam te prius consalutaverant, se a me iam dicerent salutatos! Quanti tibi dixerunt aliquid, qui se mihi dixisse memorarent! Quae mihi hinc gaudia, quanta frequenter oborta laetitia, quod eos errare in nobis cernerem! Quam gratus error, quam iucunda prolapsio, quam religiosa fallacia, quam suavis calumnia! Neque enim de tuis erat al quid aut factis aut sermonibus, quod timerem, qui mihi tua laetabar adscribi. Tamen si vehementius tenderent, quod se mihi aliquid intimasse memorarent, respondebam ridens et gaudens: Videte, ne fratri dixeritis! Nam cum omnia nobis essent nostra communia, individuus spiritus, individuus adfectus, solum tamen commune non erat secretum amicorum, 'non quo conferendi periculum vereremur, sed tenendi servaremus fidem. Sane si consilio pendenda res esset, erat semper commune consilium, non semper commune secretum. Nam etsi amici alteri nostrum dicerent, ut dicta sua ad alterum pervenirent, tamen scio plerumque conplacitum ita fidem secreti esse servatam, ut nec fratri committeretur; erat enim fidele indicium et extraneo non esse proditum, quod non esset cum fratre conlatum. His igitur tantis ac talibus bonis in excessum quendam, fateor, mentis elatus superstitem me timere desieram, quod illum vita crederem digniorem, et ideo excepi plagam, quam ferre non possum; tolerabiliora enim tanti doloris praemeditata quam inexplorata vulnera. Quis iam maestum solabitur, quis adflictum levabit, cum quo participabo curas, quis me ab istius mundi vindicabit usu? Tu enim actor negotiorum, censor servulorum, arbiter fratrum, non litis, sed pietatis arbiter.