Ego vero te, frater, cum vitae tuae flore, tum mortis commoditate beatum arbitror. Non enim nobis ereptus es, sed periculis, non vitam amisisti, sed ingruentium acerbitatum formidine caruisti. Nam qui eras sanctae mentis misericordia in tuos, si nunc urgeri Italiam tam propinquo hoste cognosceres, quantum ingemisceres, quam doleres in Alpium vallo summam nostrae salutis consistere lignorumque concaedibus construi murum pudoris! Qua adflictione maereres tam tenui ab hoste discrimine tuos esse, ab hoste inpuro atque crudeli, qui nec pudicitiae parceret nec saluti! Quonam, inquam, haec modo ferres, quae nosp erpeti et fortasse, quod gravius est, spectare cogemur: rapi virgines et avulsos a conplexu parentum parvos liberos supra tela iactari, incestari sacrata deo corpora et senilem viduae maturioris uterum in usus desuetos onerum redire, non pignorum? Quonam, inquam, modo ista tolerares, qui etiam ultimo spiritu tui iam fortasse oblitus et adhuc nostri non inmemor de cavenda incursione barbarorum nos saepius admonebas, commemorans non frustra te dixisse fugiendum, fortasse ideo, quod nos destitui tua morte cernebas? Quod non infirmitate animi, sed pietate faciebas, etsi infirmus pro nobis, tamen firmus tibi, qui, cum a viro nobili revocareris, Symmacho, tuo parente, quod ardere bello Italia diceretur, quod in periculum tenderes, quod in hostem incurreres, re- spondisti hanc ipsam tibi causam esse veniendi, ne nostro deesses periculo, ut consortem te fraterni discriminis exhiberes. Felix igitur tam oportuno obitu, quia non es in hunc servatus dolorem, certe felicior quam sancta soror, quae tuo solacio destituta, de suo pudore sollicita, duobus nuper beata germanis, nunc ex duobus fratribus aerumnosa, neque alterum sequi potest neque alterum derelinquere, cui tumulus hospitium tuus et corporis tui sepulchrum est domus — atque utinam vel hoc tutum diversorium! — cibus in fletibus, potus in lacrimis. Cibum etenim dedisti nobis panem lacrimarum et potum dedisti nobis in lacrimis in mensura, aut fortasse ultra mensuram. Nam quid de me loquar, cui neque mori licet, ne sororem relinquam, neque vivere libet, ne a te revellar? Quid enim mihi sine te potest esse iucundum, in quo omnis semper fuit nostra iucunditas? Aut quid diutius in hac vita degere iuvat atque in terris morari, in quibus tamdiu iucunde viximus, quamdiu simul viximus? Etsi esset, quod hic delectare nos posset, sine te delectare non posset. Etsi quando voluissemus inpense vitam producere, iam tamen sine te esse nollemus. Haec intolerabilia. Quid enim tolerabile sine tanto vitae comite, tanto laborum meorum officiorumque consorte? Cuius ego casum, quo esset tolerabilior, nec praemeditari potui: ita pavebat animus de illo tale aliquid cogitare, non quo condicionem ignorarem, sed quidam votorum usus sensum communis fragilitatis obduxerat, ut de illo nisi secunda omnia cogitare nescirem.