Equidem praesagae mentis agnosco formidinem, dum repeto saepe, quae scripserim. Revocabam te, frater, ne ipse Africam peteres ac potius aliquem destinares. Timebam te committere viae, fluctibus credere, et solito metus maior incesserat animum. Sed et peregrinationem explicuisti et rem ordinasti et veteri et sentinoso — ut audio — navigio iterum te fluctibus credi- disti. Namque dum celeritatem aucuparis, cautelam praetermisisti, avidus nostrae gratiae, dissimulans periculi tui. O fallax laetitia, o incerta humanarum rerum curricula! Ex Africa redditum, ex mari restitutum, ex naufragio servatum putabamus iam nobis non posse eripi. Sed graviora naufragia in terris positi sustinemus; nam quem non potuerunt naufragia ad mortem deducere strenuis natatibus evitata, eius mors coepit nobis esse naufragio. Quid enim superest suavitatis, quibus tam praedulce decus, tam carum in his mundi tenebris lumen extinctum est, in quo non nostrae solum familiae, sed totius patriae decus occidit? Habeo sane vobis, fratres dilectissimi, plebs sancta, maximam gratiam, quod non alium meum dolorem quam vestrum putatis, quod vobis accidisse hanc nostri creditis solitudinem, quod fletum totius civitatis, aetatum omnium, omnium ordinum nova quadam pietate defertis. Non enim misericordiae privatae dolor, sed quoddam publicae officium et munus est gratiae, aut, si qua vos mei tangit misericordia, quod talem fratrem amiserim, habeo fructum uberem, habeo vestri pignus adfectus. Mallem fratrem viventem, sed tamen publicum officium in secundis rebus iucundius est, in adversis gratius. Neque vero mihi mediocre meritum tanti videtur officii. Neque enim otiose vel in actibus apostolorum Tabitha mortua flentes viduae describuntur, vel in evangelio mota lacrimis viduae prosequens turba funus adulescentis inducitur, cui resurrectio debebatur; illam tamen Tabitham viduae, hunc tota civitas flevit. Non ergo dubium est vestris lacrimis apostolorum patrocinium conparari, non, inquam, dubium est Christum misericordia motum, cum vos flentes videret. Etsi nunc non 'tetigit loculum', suscepit tamen commendatum. Etsi non appellavit corporis voce defunctum, divinae tamen potestatis auctoritate a cruciatibus mortis et a 'nequitiae spiritalis' incursionibus eius animam liberavit. Etsi non 'resedit' in loculo, 'qui erat mortuus', tamen requievit in Christo. Etsi non locutus est nobis, tamen ea, quae supra nos sunt, cernit, et quae potiora sunt nobis, iam se videre laetatur. Per ea enim, quae in evangelio legimus, 'quae futura sunt', intellegimus, et praesentium species indicium futurorum est. Non opus fuit ei resurrectio temporalis, cui aeterna debetur. Quid enim in hanc miseram et aerumnosissimam recideret labem atque in hanc flebilem vitam rediret, quem raptum magis esse ex tam imminentibus malis urgentibusque periculis gaudere debemus? Nam si pacato saeculo bellisque cessantibus raptum Enoc nemo deflevit, sed magis propheta laudavit, sicut de illo scriptura dixit: Raptus est, ne malitia mutaret cor eius, quanto magis nunc iure dicendum est, cum ad saeculi lubricum vitae accedat ambiguum: Raptus est, ne in manus incideret barbarorum, raptus est, ne totius orbis excidia, mundi finem, propinquorum funera, civium mortes, postremo ne sanctarum virginum atque viduarum, quod omni morte acerbius est, conluvionem videret.