Sentio equidem, quod repetendis officiis tuis recensendisque virtutibus adficiatur animus, sed tamen in ipsa mei adfectione requiesco atque hae mihi recordationes, etsi dolorem renovant, tamen voluptatem adferunt. An ego possum aut non cogitare de te aut umquam sine lacrimis cogitare? Et potero umquam aut tanti non meminisse fratris aut sine lacrimabili quadam meminisse gratia? Quid enim mihi umquam iucundum, quod non esset ex te profectum? Quid, inquam, mihi sine te aut tibi umquam sine me voluptati fuit? Quis non usus nobis et prope visus ipse somnusque communis? Quae discreta umquam voluntas? Quod non commune vestigium, vere ut, cum gradum tollerem, vel tu meum vel ego tuum corpus videremur adtollere? Quodsi quando sine altero prodeundum fuit, intectum latus putares, adfectum vultum cerneres, maestum animum iudicares. Non adsueta gratia, non vigor solitus praenitebat, suspecta omnibus solitudo metum alicuius aegritudinis adferebat: ita novum videbatur omnibus nos dividi. Ego certe fraternae oblitus absen- tiae quasi praesentem reflexa saepius cervice quaerebam et coram alloqui atque aspicere videbar mihi, sed tamquam suspensum collo iugum, ubi speratis excideram, trahere me putabam, difficilis progredi, verecundus videri, et redire deproperans, quod sine te procedere non liberet. At vero ubi ambobus prodeundum fuit, non plura in itinere vestigia quam verba, nec incessus quam sermo crebrior, nec ambulandi cura, sed conloquendi gratia. Uterque enim nostrum ex alterius ore pendebat, non intento aspectu legere iter, sed mutuos sollicitus excipere sermones, haurire oculorum gratiam, spirare fraternae imaginis voluptatem. Quam virtutes tuas tacitus mecum ipse mirabar, quam plaudebam mihi, quod tali me dominus fratre donaverat, tam pudico, tam efficaci, tam innocente, tam simplici, ut, cum tuam innocentiam cogitarem, efficaciam desperarem, cum efficaciam cernerem, innocentiam non putarem! Sed utrumque mira quadam virtute iungebas. Denique ea, quae ambo nequiveramus concludere, solus inplesti. Plaudebat sibi, ut audio, Prosper, quod sacerdotii mei occasione redditurum se, quae abstulerat, non putabat, sed vehementiorem tuam unius efficaciam ex- pertus est quam duorum. Itaque solvit omnia, nec moderationi ingratus tuae nec inludens pudori, sed et modestiae gratus nec insolens efficaciae. Sed cui, frater, illa quaesisti? Nos enim idem volebamus laborum tuorum esse praemium, quod documentum erat: peregisti omnia, et ubi perfunctus omnibus revertisti, tu solus nobis, qui omnibus es praeferendus, eriperis, quasi ideo mortem distuleris, ut consummares pietatis officium, palmam efficaciae reportares. Quam nec ipsi nos, frater carissime, saeculi huius delectabant honores, quod nos a nobis invicem dividebant! Quos ideo adepti sumus, non quia eorum fuit expetenda perceptio, sed ne vilis dissimulatio videretur. Aut fortasse ideo sunt tributi, ut, quia maturo tui obitu nostrae futurus erat voluptatis occasus, sine nobis iam vivere disceremus.