At certe tu nobis etiam maeroris istius minuisti acerbitatem: Non habeo, quod timeam, qui timebam tibi. Non habeo, quod mihi iam mundus eripiat. Etsi sancta supersit soror integritate venerabilis, aequalis moribus, non inpar officiis, tibi tamen ambo plus timebamus, in te vitae huius iucunditatem repositam putabamus. Propter te vivere delectabat, propter te non pigebat mori; te enim ambo superstitem praecabamur, tibi nos supervivere non iuvabat. Quando non coartavit animus, cum metus huiusmodi titillaret? Quomodo consternata mens erat aegritudinis tuae nuntio! Vae miserae opinioni! Putabamus redditum, quem videmus dilatum; tuis enim votis apud sanctum martyrem Laurentium inpetratum esse nunc cognoscimus commeatum. Atque utinam non solum commeatum, sed etiam prolixum vitae tempus rogasses! Potuisti annos plurimos inpetrare vivendi, qui potuisti commeatum inpetrare veniendi. Equidem tibi, omnipotens aeterne deus, gratias ago, quod vel haec nobis suprema solacia non negasti, quod amantissimi fratris ex Siculis Africanisve regionibus exoptatum nobis reditum contulisti; ita enim mature, postquam venit, ereptus est, quasi propter hoc solum videretur esse dilatus, ut ad fratres rediret. Habeo plane pignus meum, quod nulla mihi peregrinatio iam possit avellere, habeo, quas conplectar reliquias, habeo tumulum, quem corpore tegam, habeo sepulchrum, super quod iaceam: commendabiliorem deo futurum esse me credam, quod supra sancti corporis ossa requiescam. Utinam sic potuissem adversus mortem quoque tuam meum corpus obicere! Si gladiis petitus esses, me pro te potius subfigendum dedissem, si exeuntem potuissem revocare animam, meam potius obtulissem. Nihil mihi profuit ultimos hausisse anhelitus, nihil flatus meos inspirasse morienti; putabam enim, quod aut tuam mortem ipse susciperem aut meam vitam in te ipse transfunderem. O infelicia illa, sed tamen dulcia suprema osculorum pignora! O amplexus miseri, inter quos exanimum corpus obriguit, halitus supremus evanuit! Stringebam quidem brachia, sed iam perdideram, quem tenebam, et extremum spiritum ore relegebam, ut consortium mortis haurirem. Sed nescio quomodo vitalis ille mihi halitus factus est et maiorem gratiam in ipsa morte redolebat. Atque utinam, si tuam nequivi meo spiritu vitam producere, vel ultimi anhelitus tui vigor transfundi potuisset in meam mentem et illam tui animi puritatem atque innocentiam noster spiraret adfectus! Hanc mihi hereditatem, frater carissime, reliquisses, quae non lacrimabili dolore percuteret adfectum, sed memorabili gratia commendaret heredem. Quid igitur nunc agam, eum omnis vitae istius suavitates, cuncta solacia, cuncta denique ornamenta amiserim? Tu enim mihi unus eras domi solacio, foris decori, tu, inquam, in consiliis arbiter, curae particeps, depraecator sollicitudinis, depulsor maeroris, tu meorum adsertor actuum cogitationumque defensor, tu postremo unus, in quo domestica sollicitudo resideret, publica cura requiesceret. Testor sanctam animam tuam me in fabricis ecclesiae id saepe veritum esse, ne displicerem tibi. Denique ubi redisti, obiurgasti moram, ita domi forisque eruditor quidam et arbiter sacerdotis, ut domestica cogitare non sineres, publica curare censeres, ut non verear, ne videar adroganter dicere; haec enim laudis tuae portio est, quia sine offensione ulla et gubernasti fratris domum et commendasti sacerdotium.