Ille nostro, non suo inlacrimavit adfectu — neque enim divinitas lacrimas habet —, sed lacrimavit in eo, qui tristis fuit, lacrimavit in eo, qui crucifixus est, qui mortuus, qui sepultus est, lacrimavit in eo, de quo hodie nobis insinuavit propheta dicens: 'Mater Sion', dicet homo, et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam altissimus. In eo lacrimavit, quod 'matrem' Sion dixit genitus in Iudaea, susceptus ex virgine, matrem autem secundum divinitatem habere non potuit, quia auctor est matris. Ille 'factus est' non divina generatione, sed humana, quia 'homo factus est', deus natus est. Sic et alibi habes: Puer natus est nobis, filius datus est nobis; in puero enim nomen aetatis, in filio 'plenitudo divinitatis' est. 'Factus' ex matre, 'natus' ex patre, idem tamen et 'natus est' et 'datus'. Non diversum, sed unum putes; unus enim dei filius et 'natus' ex patre et ortus ex virgine distanti ordine, sed in uno concurrit nomine, sicut et praesens lectio docet, quia 'et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam altissimus', 'homo' utique corpore, 'altissimus' potestate, etsi deus et homo diversitate naturae, idem tamen, non alter in utroque. Aliud ergo speciale naturae suae, aliud commune nobiscum, sed in utroque unus et utrumque perfectus. Non igitur mirandum est, quia et dominum eum et Christum fecit deus. 'Fecit' ergo Iesum, eum utique, qui ex corpore nomen accepit, fecit eum, de quo etiam patriarcha scribit David: 'Mater Sion', dicet homo, et homo factus est in ea. Dissimilis utique non divinitate, sed corpore, nec discretus a patre, sed exceptus in munere, manens in consortio potestatis, segregatus in mysterio passionis. Plura loci huius tractatus exposcit, quibus possimus ostendere auctoritatem patris, proprietatem filii, trinitatis totius unitatem. Sed consolandi hodie, non tractandi partes recepi, quamquam abducere a maerore animum intentione tractandi consolationis usus sit. Sed temperandus mihi maeror quam alienandus adfectus est, ut mulceantur magis desideria quam sopiantur. Non libet enim abire a fratre longius et occupatione subduci, cum velut comitandi eius gratia hic sermo susceptus sit, ut diutius sensu prosequar proficiscentem, et, quem oculis teneo, mente conplectar. In illo enim totam oculorum aciem figere libet, cum illo totis animorum officiis inmorari, illum toto blanditiarum ambire obsequio. Dum stupet animus, nec amissum credo, quem adhuc cerno praesentem, nec mortuum puto, cuius adhuc officia non requiro, quibus ego vitae meae usum et spirandi omne munus addixeram. Quid enim referrem tantae gratiae, tanto labori? Ego te, frater, heredem feceram, tu me heredem reliquisti, ego te superstitem optabam, tu me superstitem dimisisti. Ego pro muneribus tuis, ut conpensarem beneficia, vota referebam, nunc et vota perdidi, sed tamen tua beneficia non amisi. Quid agam mei successor heredis? Quid agam meae vitae superstes? Quid agam exsors huius quod capio luminis? Quas grates, quae munera referam tibi? Nihil a me praeter lacrimas habes. Aut fortasse securus meriti tui quas solas superstites habeo lacrimas non requiris. Nam etiam cum adhuc viveres, flere prohibebas, maeroremque magis nostrum quam tuam mortem tibi esse testabaris dolori. Prohibent ulterius prodire lacrimae fletusque revocant. Prohibent etiam tui gratia, ne, dum nostra deflemus, de tuis meritis desperare videamur.