Deduximus, fratres dilectissimi, hostiam meam, hostiam incontaminatam, 'hostiam deo placentem', domnum et fratrem meum Satyrum. Memineram esse mortalem, nec fefellit opinio, sed 'superabundavit gratia'. Itaque nihil habeo, quod querar, et habeo, in quo deo gratias agam, quia semper optavi, ut, si quae perturbationes vel ecclesiam vel me manerent, in me potius ac meam deciderent domum. Deo igitur gratias, quia in hoc omnium metu, cum omnia motibus sint suspecta barbaricis, communem maerorem privato dolore transegi, et in me conversum est, quidquid timebamus omnibus. Atque utinam hic consummatum sit, ut dolor meus publici doloris redemptio sit! Nihil quidem habui, fratres carissimi, in rebus humanis tanto fratre pretiosius, nihil amabilius, nihil carius, sed praestant privatis publica. Ipsius quoque si quis sententiam sciscitaretur, mallet occidere pro aliis quam sibi vivere. Propterea enim pro omnibus secundum carnem Christus est mortuus, ut nos non solis nobis vivere disceremus. Accedit illud, quod ingratus divinitati esse non possum. Laetandum enim magis est, quod talem fratrem habuerim, quam dolendum, quod fratrem amiserim; illud enim munus, hoc debitum est. Itaque perfunctus sum, quamdiu licuit, commisso mihi fenore; qui deposuit pignus, recepit. Nihil interest, utrum abiures depositum an doleas restitutum. In utroque fidei ambiguum, vitae periculum est. An si pecuniam neges, culpa est, si hostiam neges, pietas est, cum pecuniae fenerator inludi possit, naturae auctor et necessitudinis creditor fraudari non queat? Itaque quanto uberior fenoris summa, tanto gratior usura sortis. Unde ingrati de fratre esse non possumus, quia, quod naturae communis fuit, reddidit, quod gratiae singularis est, meruit. Quis enim commu- nem condicionem recuset? Quis doleat sibi proprium pignus ereptum, cum ad solacium nostri filium suum unicum pro nobis pater tradiderit ad mortem? Quis exceptum se putet esse debere a condicione moriendi, qui non sit exceptus condicione nascendi? Magnum pietatis mysterium, ut mors corporis nec in Christo esset excepta, ac licet naturae dominus, carnis tamen, quam susceperat, legem non recusaret. Et mihi necesse est, mori, illi necesse non fuit. An qui de servo dicit: Si volo eum sic manere, donec venio, quid ad te? non potuit ipse sic manere, si vellet? Sed perpetuitate vitae huius sibi pretium, mihi sacrificium perdidisset. Quo igitur maius est solacium nostri, quam quod 'secundum carnem' et Christus est mortuus? Aut cur ego vehementius fleam fratrem, cum sciam illam mori non potuisse pietatem? Cur solus prae ceteris fleam, quem fletis omnes? Privatum dolorem communi dolore digessi, praesertim cum meae lacrimae nihil prosint, vestrae autem lacrimae fidem adstruant, consolationem adferant. Fletis, divites, et flendo probatis nihil opitulari repositas divitias ad salutem, cum pecuniae pretio mors differri non queat et pari usu divitem inopemque dies supremus eripiat. Fletis, senes, quod in hoc liberum sortem pavetis. Et ideo, quia vitam corporis producere non potestis, instituite liberos non ad usum corporis, sed ad virtutis officium. Fletis et iuvenes, quod naturae finis non sit maturitas senectutis. Fleverunt et pauperes, et, quod multo est pretiosius multoque uberius, lacrimis suis eius delicta laverunt. Illae sunt lacrimae redemptrices, illi gemitus, qui dolorem mortis abscondunt, ille dolor, qui perpetuae ubertate laetitiae veteris sensum doloris obducat. Itaque licet privatum funus, tamen fletus est publicus. Et ideo non potest fletus esse diuturnus, qui universorum est adfectibus consecratus.