<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0007.stoa002.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="8" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>VIII.  DE CHEBRON. </title></ab><p>Chebron, quae et Mambre, olim Philistinorum metropolis <lb/>
            et habitaculum gigantum fuerat, et in qua Dauid septem <lb/>
            regnauit annis, nunc, sicut sanctus refert Arculfus, murorum <lb/>
            non habet ambitum, quaedam solummodo dirutae olim ciuitatis <lb n="10"/>
            in reliquiis uestigia ostendit ruinarum, uicos tamen quosdam <lb/>
            uili opere constructos et uillas, alias intra et alias extra illas <lb/>
            muralium reliquias distructionum, per campestrem collocatos <lb/>
            planitiem, in quibus uidelicet uicis et uillis multitudo populi <lb/>
            inhabitat. <lb n="15"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>