VIII. DE CHEBRON. Chebron, quae et Mambre, olim Philistinorum metropolis et habitaculum gigantum fuerat, et in qua Dauid septem regnauit annis, nunc, sicut sanctus refert Arculfus, murorum non habet ambitum, quaedam solummodo dirutae olim ciuitatis in reliquiis uestigia ostendit ruinarum, uicos tamen quosdam uili opere constructos et uillas, alias intra et alias extra illas muralium reliquias distructionum, per campestrem collocatos planitiem, in quibus uidelicet uicis et uillis multitudo populi inhabitat.