<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0007.stoa002.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="4" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>IIII.  DE ILLA ECCLESIA, IN QVA ILLVD DAVITICVM CONSPI- CITVR MONVMENTVM. </title></ab><p>Arculfus de sepulchro Dauid regis a me interrogatus hoc <lb n="10"/>
            nobis responsum dedit inquiens: Sepulchrum Dauid regis in <lb/>
            terra humati ego ipse non neglegenter inquirens frequentabam, <lb/>
            quod in parte media pauimenti ecclesiae sine aliquo habetur <lb/>
            superposito ornamento, humilem lapideam habens pyramidem <lb/>
            illud supra circumdantem lampademque semper superpositam <lb n="15"/>
            clare lucentem. Haec ergo ecclesia extra ciuitatis muros in <lb/>
            ualle contigua est fundata, quae Bethlemitico in parte aquilonali <lb/>
            monticulo cohaeret. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>