III. DE ILLO LAPIDE, QVI AD HOSTIVM MONVMENTI EIVS ADVOLVTVS EST, QVEM ANGELVS DOMINI DE CAELO DESCENDENS POST RESVRRECTIONEM EIVS REVOLVIT. Sed inter haec de illo supra memorato lapide, qui ad hostium monumenti dominici post ipsius Domini sepultionem 1 Isai. 33, 16 4 Isai. 33, 17 1 prophaaa 2 habitauitPZhabitabit corr. ex habitauit Br 4 subinfertBr 5 initium capitis V. in Br cum hoc titulo: De ecclesia sanctae Mariae semper uirginis, quae rotundae coheret ecclesiae rotundae om. P 6 in eius medio Br 6 aquilonari Br 7 preclarat Br 8 quibus om. Br 9 post uocem intimabitur PYZ collocant, quae infra sequuntur p. 233, 12-17: In eadem ecclesia—mysteria. Hic totus locus deest in Br, ad locum idoneum transposuit Delpit probante Toblero 10 initium cap. III in Y, cuius titulus est: De reuoluto lapide 11 est dictum Br paginola P 12 figura cerata Br depinxit corr. ex depinximus Br non quia Y 15 monstaretur Z aut quae propius ecclesia Y aut quae huic proprior P utique huic propriora Z aut qug huic proprior ecclesiae constitutum mon. Br 17 III PZ in cod. Y non est nouum capitulum; titulus deest in Br, in Z superscribitur CAPITVLA 20 inter hoc P 21 hostium Z, erasa littera h Z ipsius post Z domini crucifixi sepultionem YZBr crucifixi multis trudentibus uiris aduolutus est, breuiter intimandum esse uidetur, quem Arculfus intercisum et in duas diuisum partes refert, cuius pars minor ferramentis dolata quadratum altare in rotunda supra scripta ecclesia ante hostium saepe illius memorati tegurii, hoc est dominici monumenti, stans constitutum cernitur; maior uero illius lapidis pars aeque circumdolata in orientali eiusdem ecclesiae loco quandrangulum aliud altare sub linteaminibus stabilitum exstat. De illius ergo petrae coloribus, in qua illud saepe dictum tegurium dolatorum ferramentis interius cauatum dominicumque sepulchrum in aquilonali loco ipsius habens de una eademque petra excisum, qua et monumentum, hoc est ipsum tegurium, Arculfus a me interrogatus dixit: Illud dominici monumenti tegurium nullo intrinsecus ornatu tectum usque hodie per totam eius cauaturam ferramentorum ostendit uestigia, quibus dolatores siue excisores in eodem usi sunt opere; color uero illius eiusdem petrae monumenti et sepulchri non unus, sed duo permixti uidentur, ruber utique et albus, unde et bicolor eadem ostenditur petra. Sed de his ista sufficiant.