<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0007.stoa002.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="20" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>XX.  DE ASPERIS ET PETROSIS LOCIS AB HIERVSALEM VSQVE AD CIVITATEM SAMVHELIS LATE PATENTIBVS ET VSQVE AD CAESAREAM PALAESTINAE OCCASVM VERSVS SVCCEDENTIBVS. </title></ab><p>Ab Helia septemtrionem uersus usque ad Samuhelis ciuitatem, <lb/>
            quae Armathem nominatur, terra petrosa et aspera <lb/>
            per quaedam monstratur interualla, ualles quoque spinosae <lb/>
            usque ad Tamniticam regionem patentes. Aliter uero a supradicta <lb n="10"/>
            Helia et monte Sion qualitas regionum monstratur usque <lb/>
            ad Caesaream Palaestinae occasum uersus; nam quamuis aliqua <lb/>
            repperiantur angusta et breuia aspera loca interposita, praecipue <lb/>
            tamen latiores plani monstrantur campi interpositis oliuetis <lb/>
            laetiores. <lb n="15"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>