XX. DE ASPERIS ET PETROSIS LOCIS AB HIERVSALEM VSQVE AD CIVITATEM SAMVHELIS LATE PATENTIBVS ET VSQVE AD CAESAREAM PALAESTINAE OCCASVM VERSVS SVCCEDENTIBVS. Ab Helia septemtrionem uersus usque ad Samuhelis ciuitatem, quae Armathem nominatur, terra petrosa et aspera per quaedam monstratur interualla, ualles quoque spinosae usque ad Tamniticam regionem patentes. Aliter uero a supradicta Helia et monte Sion qualitas regionum monstratur usque ad Caesaream Palaestinae occasum uersus; nam quamuis aliqua repperiantur angusta et breuia aspera loca interposita, praecipue tamen latiores plani monstrantur campi interpositis oliuetis laetiores.