<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0007.stoa002.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="18" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>XVIII.  DE FORMA GRANDIS BASILICAE IN MONTE SION FABRI- CATAE ET DE IPSIVS MONTIS SITV. </title></ab><p>Et quia paulo superius montis Sion mentio intercessit, de <lb/>
            quadam pergrandi basilica in eo constructa quaedam breuiter <lb/>
            succincteque intimanda sunt, cuius sic describitur formula: <lb/>
            Hic petra monstratur, super quam Stephanus lapidatus extra <lb n="10"/>
            ciuitatem obdormiuit. Extra hanc supra descriptam grandem <lb/>
            basilicam, quae intrinsecus talia sancta conplectitur loca, alia <lb/>
            memorabilis exstat ad occidentalem partem eius petra, super <lb/>
            quam, ut fertur, flagellatus est Dominus. Haec itaque apostolica <lb/>
            ecclesia, ut supra dictum est, in montis Sion superiore campestri <lb n="15"/>
            planitie lapidea est fabricata structura. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>