XVIII. DE FORMA GRANDIS BASILICAE IN MONTE SION FABRI- CATAE ET DE IPSIVS MONTIS SITV. Et quia paulo superius montis Sion mentio intercessit, de quadam pergrandi basilica in eo constructa quaedam breuiter succincteque intimanda sunt, cuius sic describitur formula: Hic petra monstratur, super quam Stephanus lapidatus extra ciuitatem obdormiuit. Extra hanc supra descriptam grandem basilicam, quae intrinsecus talia sancta conplectitur loca, alia memorabilis exstat ad occidentalem partem eius petra, super quam, ut fertur, flagellatus est Dominus. Haec itaque apostolica ecclesia, ut supra dictum est, in montis Sion superiore campestri planitie lapidea est fabricata structura.