<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi030.perseus-lat2"><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Non me praeteriit suspicatos esse plerosque et eos in fastos rettulisse, Cari factione interemptum Probum, sed neque
<note target="n30.424.2"/>
meritum Probi erga Carum neque Cari mores id credi patiuntur, simul quia Probi mortem et acerrime et constantissime vindicavit.
<milestone unit="section" n="2"/>
quid autem de eo Probus senserit indicant litterae de eius honoribus ad senatum datae :
<q>Probus Augustus amantissimo senatui suo salutem dicit.</q>
inter cetera :
<q>Felix autem esset nostra res publica, si, qualis Carus est aut plerique vestrum,
<milestone unit="section" n="3"/>
plures haberem in actibus conlocatos. quare equestrem statuam viro morum veterum, si vobis placeat, decernendam censeo, addito eo ut publico sumptu eidem
<note target="n30.424.3"/>
exaedificetur domus marmoribus a me delatis.
<note n="n30.424.1">et om. in P.</note>
<note n="n30.424.2"> quod P. </note>
<note n="n30.424.3"> So
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
and Cas., foll, by editors ; uel eidem P. </note>
<pb n="p.426"/>
decet enim nos talis integritatem remunerari viri</q>
et reliqua. </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Ac ne minima quaeque conectam et ea quae apud alios poterunt inveniri, ubi primum accepit imperium, consensu omnium militum bellum Persicum, quod Probus parabat, adgressus est, liberis Caesaribus nuncupatis, et ita quidem ut Carinum ad Gallias tuendas cum viris lectissimis destinaret, secum vero Numerianum, adulescentem cum lectissimum
<milestone unit="section" n="2"/>
tum etiam disertissimum, duceret, et dicitur quidem saepe dixisse se miserum, quod Carinum ad Gallias principem mitteret, neque illa aetas esset Numeriani ut illi Gallicanum, quod maxime constantem principem
<milestone unit="section" n="3"/>
quaerit, crederetur imperium, sed haec alias ; nam exstant etiam
<note target="n30.426.1"/>
litterae Cari, quibus apud praefectum suum de Carini moribus queratur, ut appareat verum esse quod Onesimus dicit, habuisse in animo Carum ut Carino Caesareanum abrogaret imperium.
<milestone unit="section" n="4"/>
sed haec, ut diximus, alias in ipsius Carini vita dicenda sunt. nunc ad ordinem revertemur. </p></div><div type="textpart" n="8" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Ingenti apparatu et totis viribus Probi profligato magna ex parte bello Sarmatico, quod gerebat,
<note n="n30.426.1">etiam Cas.; iam P. </note>
<pb n="p.428"/>
contra Persas profectus nullo sibi occurrente Mesopotamiam Carus cepit et Ctesiphontem usque pervenit occupatisque Persis domestica seditione imperatoris
<milestone unit="section" n="2"/>
Persici nomen emeruit. verum cum avidus gloriae, praefecto suo maxime urgente,
<note target="n30.428.1"/>
qui et ipsi et filiis
<note target="n30.428.2"/>
eius quaerebat exitium cupiens imperare, longius progressus esset, ut alii dicunt morbo, ut plures
<milestone unit="section" n="3"/>
fulmine, interemptus est. negari non potest eo tempore quo periit tantum fuisse subito tonitruum ut multi terrore ipso exanimati esse dicantur. cum igitur aegrotaret atque in tentorio iaceret, ingenti exorta tempestate inmani coruscatione, inmaniore, ut diximus,
<milestone unit="section" n="4"/>
tonitru exanimatus est. Iulius Calpurnius, qui ad memoriam dictabat, talem ad praefectum urbis super morte Cari epistulam dedit:
<milestone unit="section" n="5"/>
Inter cetera
<q>Cum,</q>
inquit,
<q>Carus, princeps noster vere carus, aegrotaret, tanti turbinis subito exorta tempestas est ut caligarent omnia, neque alterutrum nosceret; coruscationum deinde ac tonitruum in modum fulgurum igniti sideris continuata vibratio omnibus nobis veritatis scientiam sustulit.
<note n="n30.428.1">urgente Eyssenhardt, Peter ; iurgante P. </note>
<note n="n30.428.2"> filiis Hohl; filii P,
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
; filio Peter. </note>
<pb n="p.430"/>
<milestone unit="section" n="6"/>
subito enim conclamatum est imperatorem mortuum, et post illud praecipue tonitruum quod cuncta terruerat.
<note target="n30.430.1"/>
<milestone unit="section" n="7"/>
his accessit quod cubicularii dolentes principis mortem incenderunt tentorium, unde unde fuit,
<note target="n30.430.2"/>
fama emersit fulmine interemptum eum quem, quantum scire possumus, aegritudine constat absumptum.</q>
</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Hanc ego epistulam idcirco indidi quod plerique dicunt vim fati quandam esse, ut Romanus princeps Ctesiphontem transire non possit, ideoque Carum fulmine absumptum quod eos fines transgredi cuperet
<milestone unit="section" n="2"/>
qui fataliter constituti sunt. sed sibi habeat artes
<milestone unit="section" n="3"/>
suas timiditas, calcanda virtutibus, licet plane ac licebit, ut
<note target="n30.430.3"/>
per sacratissimum Caesarem Maximianum constitit, Persas vincere atque ultra eos progredi, et futurum reor, si a nostris non deseratur promissus numinum favor.
<milestone unit="section" n="4"/>
Bonum principem Carum fuisse cum multa indicant tum illud etiam, quod statim ut
<note target="n30.430.3"/>
est adeptus imperium, Sarmatas adeo morte Probi feroces ut invasuros se non solum Illyricum sed Thracias quoque Italiamque minarentur, ita scienter bella partiendo
<note target="n30.430.4"/>
contudit, ut paucissimis diebus Pannonias securitate donaverit occisis Sarmatarum sedecim milibus, captis diversi sexus viginti milibus.
<note n="n30.430.1">quod
<gap reason="omitted"/>
terruerat Purser, Hohl; quo
<gap reason="omitted"/>
terruerat P; quo
<gap reason="omitted"/>
territi erant Peter. </note>
<note n="n30.430.2"> unde unde fuit Purser; unde fuit P; unde subito Peter, Hohl. </note>
<note n="n30.430.3"> ut
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
, foll, by Peter ; om. in P. </note>
<note n="n30.430.4"> So Madvig, foll, by Hohl; sic inter bella pariendi P. </note>
<pb n="p.432"/>
</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Haec de Caro satis esse credo, veniamus ad Numerianum. huius et iunctior patri et admirabilior per socerum suum facta videtur historia, et quamvis Carinus maior aetate fuerit, prior etiam Caesar quam hic
<note target="n30.432.1"/>
sit nuncupatus, tamen necesse est ut prius de Numeriano loquamur, qui patris secutus est mortem, post de Carino, quem vir rei publicae necessarius Augustus Diocletianus habitis conflictibus interemit. </p></div></div></body></text></TEI>