<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi030.perseus-lat2"><div type="textpart" n="16" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
superest nobis Carinus, homo omnium contaminatissimus, adulter, frequens corruptor iuventutis (pudet dicere quod in litteras Onesimus rettulit), ipse quoque
<milestone unit="section" n="2"/>
male usus genio sexus sui. hic cum Caesar decretis sibi Galliis atque Italia, Illyrico, Hispaniis ac Britanniis et Africa relictus a patre Caesareanum teneret imperium, sed ea lege ut omnia faceret quae Augusti faciunt, enormibus se vitiis et ingenti foeditate maculavit,
<milestone unit="section" n="3"/>
amicos optimos quosque relegavit, pessimum quemque elegit aut tenuit, praefectum urbi unum ex cancellariis suis fecit, quo foedius nec cogitari potuit
<milestone unit="section" n="4"/>
aliquando nec dici. praefectum praetorii quem habebat
<milestone unit="section" n="5"/>
occidit; in eius locum Matronianum, veterem conciliatorem, fecit, unum ex suis
<note target="n30.440.1"/>
notariis, quem stuprorum et libidinum conscium semper atque
<milestone unit="section" n="6"/>
adiutorem habuerat, invito patre consul processit, superbas ad senatum litteras dedit. vulgo urbis Romae, quasi populo Romano, bona senatus promisit.
<note n="n30.440.1">suis suggested by Peter; his P, Hohl. </note>
<pb n="p.442"/>
<milestone unit="section" n="7"/>
uxores ducendo ac reiciendo novem duxit pulsis plerisque praegnantibus. mimis, meretricibus, pantomimis, cantoribus atque lenonibus Palatium replevit.
<milestone unit="section" n="8"/>
fastidium subscribendi tantum habuit ut impurum quendam, cum quo semper meridie iocabatur, ad subscribendum poneret, quem obiurgabat plerumque </p></div><div type="textpart" n="17" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
quod bene suam imitaretur manum, habuit gemmas in calceis, nisi gemmata fibula usus non est, balteo etiam saepe geminato.
<note target="n30.442.1"/>
regem denique illum Illyrici
<milestone unit="section" n="2"/>
plerique vocitarunt. praefectis numquam, numquam
<note target="n30.442.2"/>
consulibus obviam processit. hominibus improbis plurimum detulit eosque ad convivium semper vocavit.
<milestone unit="section" n="3"/>
centum libras avium, centum piscium, mille diversae carnis in convivio suo frequenter exhibuit, vini plurimum effudit, inter poma et melones natavit. rosis
<milestone unit="section" n="4"/>
Mediolanensibus et triclinia et cubicula stravit, balneis ita frigidis usus est, ut solent esse cellae suppositoriae,
<milestone unit="section" n="5"/>
frigidariis semper nivalibus. cum hiemis tempore ad quendam locum venisset, in quo fontana esset pertepida, ut adsolet per hiemem naturaliter, eaque in piscina usus esset, dixisse balneatoribus fertur,
<q>Aquam mihi muliebrem praeparastis.</q>
<note target="n30.442.3"/>
atque hoc
<milestone unit="section" n="6"/>
eius clarissimum dictum effertur. audiebat pater eius quae ille faceret, et clamabat,
<q>Non est meus.</q>
<note n="n30.442.1">So Petschenig, Hohl; balteum
<gap reason="omitted"/>
gemmatum P, Peter. </note>
<note n="n30.442.2">numquam ins. by Gruter ; om. in P. </note>
<note n="n30.442.3"> praeparastis Petschenig, Hohl; praeparatis P,
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
, Peter. </note>
<pb n="p.444"/>
statuerat denique Constantium, qui postea Caesar est factus, tunc autem praesidatum Dalmatiae administrabat, in locum eius subrogare, quod nemo tunc vir melior videbatur, illum vero, ut Onesimus dicit,
<milestone unit="section" n="7"/>
occidere, longum est si de eius luxuria plura velim dicere, quicumque ostiatim cupit noscere, legat etiam Fulvium Asprianum usque ad taedium gestorum eius universa dicentem. </p></div><div type="textpart" n="18" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Hic ubi patrem fulmine absumptum, fratrem a socero interemptum, Diocletianum Augustum appellatum comperit, maiora vitia et scelera edidit, quasi iam liber ac
<note target="n30.444.1"/>
frenis domesticae pietatis suorum
<milestone unit="section" n="2"/>
mortibus
<note target="n30.444.2"/>
absolutus, nec ei tamen defuit ad vindicandum sibimet imperium vigor mentis, nam contra Diocletianum multis proeliis conflixit, sed ultima pugna apud Margum commissa victus occubuit.
<milestone unit="section" n="3"/>
Hic trium principum fuit finis, Cari, Numeriani et Carini. post quos Diocletianum et Maximianum principes di
<note target="n30.444.3"/>
dederunt, iungentes talibus viris Galerium atque Constantium, quorum alter natus est, qui
<note n="n30.444.1">ac Lenze ; a P, Peter, Hohl. </note>
<note n="n30.444.2"> mortibus Cas.; moribus P,
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
.</note>
<note n="n30.444.3"> di iris. by Egnatius ; om. in P and
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
. </note>
<pb n="p.446"/>
acceptam ignominiam Valeriani captivitate deleret,
<milestone unit="section" n="4"/>
alter, qui Gallias Romanis legibus redderet, quattuor sane principes mundi fortes, sapientes, benigni et admodum liberales, unum in rem publicam sentientes, perreverentes
<note target="n30.446.1"/>
Romani senatus, moderati, populi amici, persancti,
<note target="n30.446.2"/>
graves, religiosi et quales principes
<milestone unit="section" n="5"/>
semper oravimus. quorum vitam singulis libris Claudius Eusthenius, qui Diocletiano ab epistulis fuit, scripsit, quod idcirco dixi ne quis a me rem tantam requireret, maxime cum vel vivorum principum vita non sine reprehensione dicatur. </p></div><div type="textpart" n="19" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Memorabile maxime Cari et Carini et Numeriani hoc habuit imperium, quod ludos populo Romano novis ornatos spectaculis dederunt, quos in Palatio
<milestone unit="section" n="2"/>
circa porticum stabuli pictos vidimus, nam et neurobaten, qui velut in ventis cothurnatus ferretur, exhibuit, et toichobaten, qui per parietem urso eluso cucurrit, et ursos mimum agentes et item centum salpistas uno crepitu concinentes et centum cerataulas,
<note target="n30.446.3"/>
choraulas centum, etiam pythaulas centum, pantomimos et gymnicos mille, pegma praeterea, cuius flammis scaena conflagravit, quam Diocletianus postea
<note n="n30.446.1">perreuerentes Petschenig, Hohl; spe reuerent P; semper reuerentes Gruter, Peter.</note>
<note n="n30.446.2"> persancti Gruter ; pescate P. </note>
<note n="n30.446.3">cerataulas Salm.; capitaulas P. </note>
<pb n="p.448"/>
magnificentiorem reddidit, mimos praeterea undique
<milestone unit="section" n="3"/>
advocavit. exhibuit et ludum Sarmaticum, quo dulcius nihil est. exhibuit Cyclopea. donatum
<note target="n30.448.1"/>
est Graecis artificibus et gymnicis et histrionibus et musicis aurum et argentum, donata et vestis serica. </p></div><div type="textpart" n="20" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Sed haec omnia nescio quantum apud populum gratiae habeant, nullius sunt momenti apud principes
<milestone unit="section" n="2"/>
bonos. Diocletiani denique dictum fertur, cum ei quidam largitionalis suus editionem Cari laudaret, dicens multum placuisse principes illos causa ludorum theatralium ludorumque circensium ; " Ergo, " inquit,
<milestone unit="section" n="3"/>
<q>bene risus est in imperio suo Carus.</q>
denique cum omnibus gentibus advocatis Diocletianus daret ludos, parcissime usus est liberalitate,
<note target="n30.448.2"/>
dicens castiores esse oportere ludos spectante censore.
<milestone unit="section" n="4"/>
Legat hunc locum Iunius Messalla, quem ego libere culpare audeo, ille enim patrimonium suum scaenicis dedit, heredibus abnegavit, matris tunicam dedit mimae, lacernam patris mimo, et recte, si aviae pallio aurato atque purpureo pro syrmate tragoedus
<milestone unit="section" n="5"/>
uteretur, inscriptum est adhuc in choraulae pallio tyrianthino, quo ille velut spolio nobilitatis exsultat,
<note n="n30.448.1">adornatum P. </note>
<note n="n30.448.2"> usus est liberalitate
<foreign xml:lang="grc">*s&gt;</foreign>
; ausus libertate P; est usus liberalitate Peter. </note>
<pb n="p.450"/>
Messallae nomen uxoris. iam quid lineas petitas Aegypto loquar? quid Tyro et Sidone tenuitate perlucidas, micantes purpura, plumandi difficultate pernobiles?
<milestone unit="section" n="6"/>
donati sunt ab Atrebatis birri petiti, donati birri Canusini, Africani, opes in scaena non prius </p></div></div></body></text></TEI>