<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi030.perseus-lat2"><div type="textpart" n="11" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Numerianus, Cari filius, moratus egregie et vere dignus imperio, eloquentia etiam praepollens, adeo ut puer publice declamaverit feranturque illius scripta nobilia, declamationi tamen magis quam Tulliano adcommodiora
<milestone unit="section" n="2"/>
stilo, versu autem talis fuisse praedicate ut omnes poetas sui temporis vicerit, nam et cum Olympio Nemesiano contendit, qui
<title xml:lang="grc">Ἁλιευτικὰ</title>
,
<title xml:lang="grc">Κυνηγετικὰ</title>
et
<title xml:lang="grc">Ναυτικὰ</title>
scripsit quique in
<note target="n30.432.2"/>
omnibus coloniis inlustratus emicuit, et Aurelium Apollinarem iamborum scriptorem, qui patris eius gesta in litteras rettulit, iisdem quae recitaverat editis veluti radio
<milestone unit="section" n="3"/>
oratio fertur ad senatum missa tantum habuisse eloquentiae ut illi statua non quasi
<note n="n30.432.1">quam hic Editor; quae P; quam Numerianus Peter 2 , Hohl. </note>
<note n="n30.432.2">quique P corr., Hohl; quinque P1; inque Peter. </note>
<pb n="p.434"/>
Caesari sed quasi rhetori decerneretur, ponenda in Bibliotheca Ulpia, cui subscriptum est:
<q>Numeriano Caesari, oratori temporibus suis potentissimo.</q>
</p></div><div type="textpart" n="12" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Hic patri comes fuit bello Persico. quo mortuo, cum oculos dolere coepisset, quod illud aegritudinis genus nimia utpote vigilia
<note target="n30.434.1"/>
confecto familiarissimum fuit, ac lectica portaretur, factione Apri soceri sui, qui invadere conabatur imperium,
<milestone unit="section" n="2"/>
occisus est. sed cum per plurimos dies de imperatoris salute quaereretur a milite, contionareturque Aper idcirco illum videri non posse, quod oculos invalidos a vento ac sole subtraheret, foetore tamen cadaveris res esset prodita, omnes invaserunt Aprum, cuius factio latere non potuit, eumque ante signa et principia protraxere. tunc habita est ingens contio, </p></div><div type="textpart" n="13" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
factum etiam tribunal. et cum quaereretur quis vindex Numeriani iustissimus fieret, quis daretur rei publicae bonus princeps, Diocletianum omnes divino ' consensu, cui multa iam signa facta dicebantur imperii, Augustum
<note target="n30.434.2"/>
appellaverunt, domesticos tunc regentem, virum insignem, callidum, amantem rei publicae, amantem suorum et ad omnia quae tempus quaesiverat
<note n="n30.434.1">uigilia added in P corr. </note>
<note n="n30.434.2"> In P the portion of the vita which begins with Augustum and ends with fuisse in c. xv. 5 is transposed and inserted in c. ii. 2; in the
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
codices it is in its proper place. </note>
<pb n="p.436"/>
temperatum, consilii semper alti, nonnumquam tamen effrontis
<note target="n30.436.1"/>
sed prudentia et nimia pervicacia motus
<milestone unit="section" n="2"/>
inquieti pectoris comprimentis. hic cum tribunal conscendisset atque Augustus esset appellatus, et quaereretur quemadmodum Numerianus esset occisus, educto gladio Aprum praefectum praetorii ostentans percussit, addens verbis suis,
<q>Hic est auctor necis Numeriani.</q>
sic Aper foeda vita
<note target="n30.436.2"/>
et deformibus consiliis
<milestone unit="section" n="3"/>
agens dignum moribus suis exitum dedit, avus meus rettulit interfuisse contioni, cum Diocletiani manu esset Aper occisus ; dixisse autem dicebat Diocletianum, cum Aprum percussisset:
<q>Gloriare, Aper,
<milestone unit="section" n="4"/>
<q>Aeneae magni dextra cadis.</q>
</q>
quod ego miror de homine militari, quamvis plurimos plane sciam
<note target="n30.436.3"/>
militares vel Graece vel Latine vel comicorum usurpare
<milestone unit="section" n="5"/>
dicta vel talium poetarum, ipsi denique comici plerumque sic milites inducunt ut eos faciant vetera dicta usurpare. nam et
<q>Lepus tute es, pulpamentum quaeris?</q>
Livii Andronici dictum est, multa aliaque
<note target="n30.436.4"/>
Plautus Caeciliusque posuerunt. </p></div><div type="textpart" n="14" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Curiosum non puto neque satis vulgare fabellam de Diocletiano Augusto ponere hoc convenientem loco, quae illi data est ad omen imperii, avus meus
<note n="n30.436.1">effrontis editors; frontis P; efrontis
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
. </note>
<note n="n30.436.2"> foeda uita Eyssenhardt, Hohl; foedauit P; foeditate Peter. </note>
<note n="n30.436.3"> plane sciam Paucker, Peter 2; plus quam P,
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
. </note>
<note n="n30.436.4"> aliaque Peter 2; alia quae P. </note>
<pb n="p.438"/>
<milestone unit="section" n="2"/>
mihi rettulit ab ipso Diocletiano compertum.
<q>Cum,</q>
inquit,
<q>Diocletianus apud Tungros in Gallia in quadam caupona moraretur, in minoribus adhuc locis militans, et cum Druiade quadam muliere rationem
<note target="n30.438.1"/>
convictus sui cottidiani faceret, atque illa diceret,
<q>Diocletiane, nimium avarus, nimium parcus es,</q>
ioco non serio Diocletianus respondisse fertur,
<q>Tunc ero
<milestone unit="section" n="3"/>
largus, cum fuero imperator.</q>
post quod verbum Druias dixisse fertur,
<note target="n30.438.1"/>
<q>Diocletiane, iocari noli, nam eris imperator cum Aprum occideris.</q>
</q>
</p></div><div type="textpart" n="15" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
semper in animo Diocletianus habuit imperii cupiditatem, idque Maximiano conscio atque avo meo, cui hoc dictum a Druiade ipse rettulerat. denique, ut erat altus, risit
<milestone unit="section" n="2"/>
et tacuit, apros tamen in venatibus, ubi fuit facultas,
<milestone unit="section" n="3"/>
manu sua semper occidit, denique cum Aurelianus imperium accepisset, cum Probus, cum Tacitus, cum ipse Carus, Diocletianus dixit,
<q>Ego semper apros
<milestone unit="section" n="4"/>
occido, sed alter utitur pulpamento.</q>
iam illud notum est atque vulgatum, quod, cum occidisset Aprum praefectum praetorii, dixisse fertur,
<q>Tandem
<milestone unit="section" n="5"/>
occidi Aprum fatalem.</q>
ipsum Diocletianum idem avus meus dixisse dicebat nullam aliam sibi causam occidendi manu sua fuisse
<note target="n30.438.2"/>
nisi ut impleret Druiadis
<milestone unit="section" n="6"/>
dictum et suum firmaret imperium, non enim tam crudelem se innotescere cuperet, primis maxime diebus imperii, nisi illum necessitas ad hanc atrocitatem occisionis adtraheret.
<note n="n30.438.1">curationem P. </note>
<note n="n30.438.2"> With fuisse ends the portion of the vita transposed in P to c. ii. 2. </note>
<pb n="p.440"/>
<milestone unit="section" n="7"/>
Dictum est de Caro, dictum etiam de Numeriano, </p></div></div></body></text></TEI>