<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi030.perseus-lat2"><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Fato rem publicam regi eamque nunc ad summum evehi, nunc ad minima retrahi Probi mors satis
<milestone unit="section" n="2"/>
prodidit, nam cum ducta per tempora variis vel erecta motibus vel adflicta, nunc tempestate aliqua nunc felicitate variata omnia prope passa esset quae patitur in homine uno mortalitas, videbatur post diversitatem malorum iam secura continuata felicitate mansura post Aurelianum vehementem principem Probo ex sententia senatus ac populi
<note target="n30.416.1"/>
leges et gubernacula
<milestone unit="section" n="3"/>
temperante. sed ruina ingens vel naufragii modo vel incendii accensis fataliter militibus sublato e medio tali principe in eam desperationem votum publicum redegit ut timerent omnes Domitianos, Vitellios et
<note n="n30.416.1">senatus ac populo after gubernacula in P. </note>
<pb n="p.418"/>
<milestone unit="section" n="4"/>
Nerones. plus enim timetur de incertis moribus principis quam speratur, maxime in ea re publica quae recentibus confossa vulneribus Valeriani captivitatem, Gallieni luxuriam, triginta etiam prope tyrannorum caesa civium
<note target="n30.418.1"/>
membra sibimet vindicantium imperia
<note target="n30.418.2"/>
perpessa maeruerit. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Nam si velimus ab ortu urbis repetere quas varietates sit passa Romana res publica, inveniemus nullam magis vel bonis floruisse vel malis laborasse.
<milestone unit="section" n="2"/>
et, ut a Romulo incipiam, vero patre ac parente rei publicae, quae illius felicitas
<note target="n30.418.3"/>
fuit, qui fundavit, constituit roboravitque rem publicam atque unus omnium
<milestone unit="section" n="3"/>
conditorum perfectam urbem reliquit! quid deinde Numam loquar, qui frementem bellis et gravidam
<milestone unit="section" n="4"/>
triumphis civitatem religione munivit? viguit igitur usque ad Tarquinii Superbi tempora nostra res publica, sed passa tempestatem de moribus regiis non sine
<milestone unit="section" n="5"/>
gravi exitio semet ulta est. adolevit deinde usque ad tempora Gallicam belli, sed quasi quodam mersa naufragio capta praeter arcem urbe plus prope mali sensit
<milestone unit="section" n="6"/>
quam tumebat bonis.
<note target="n30.418.4"/>
reddidit se deinde in integrum, sed eo usque gravata est Punicis bellis ac terrore Pyrrhi ut mortalitatis mala praecordiorum timore </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
sentiret. crevit deinde victa Carthagine trans maria missis imperiis, sed sodalibus adfecta discordiis exte-
<note n="n30.418.1">ciuium Editor; ciuilium P, editors. </note>
<note n="n30.418.2"> imperia ins. by Walter; om. in P; coluuionem ins. after tyrannorum by Richter, foil, by Peter. </note>
<note n="n30.418.3"> Here follows in P a misplaced portion, consisting of c. xiii., 1 Augustum to c. xv. 5 fuisse; see Intro, to Vol. L, p. xxxiii. f. </note>
<note n="n30.418.4"> So Editor; tumebat boni P; habuerat boni Peter; timebant boni Hohl (from
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
). </note>
<pb n="p.420"/>
nuato felicitatis sensu usque ad Augustum bellis civilibus adfecta consenuit. per Augustum deinde reparata,
<milestone unit="section" n="2"/>
si reparata dici potest libertate deposita, tamen utcumque, etiamsi domi tristis fuit, apud exteras gentes effloruit. passa deinceps tot Nerones per Vespasianum
<milestone unit="section" n="3"/>
extulit caput, nec omni Titi felicitate laetata, Domitiani vulnerata inmanitate, per Nervam atque Traianum usque ad Marcum solito melior, Commodi vecordia
<milestone unit="section" n="4"/>
et crudelitate lacerata est. nihil post haec praeter Severi diligentiam usque ad Alexandrum Mamaeae
<milestone unit="section" n="5"/>
sensit bonum, longum est quae sequuntur universa conectere; uti enim principe Valeriano non potuit et
<milestone unit="section" n="6"/>
Gallienum per annos quindecim passa est. invidit Claudio longinquitatem imperii amans varietatum et
<milestone unit="section" n="7"/>
prope
<note target="n30.420.1"/>
semper inimica fortuna iustitiae, sic enim Aurelianus occisus est, sic Tacitus absumptus, sic Probus caesus, ut appareat nihil tam gratum esse fortunae, quam ut ea quae sunt in publicis actibus eventuum
<milestone unit="section" n="8"/>
varietate mutentur, sed quorsum talibus querelis et temporum casibus detinemur? veniamus ad Carum, medium, ut ita dixerim, virum et inter bonos magis quam inter malos principes conlocandum et longe meliorem, si Carnium non reliquisset heredem. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Cari patria sic ambigue a plerisque proditur, ut prae summa varietate
<note target="n30.420.2"/>
dicere nequeam quae illa vera
<note n="n30.420.1">So Lenze and Tidner ; prope et semper P, Hohl; semper et prope Peter. </note>
<note n="n30.420.2"> So Obrecht foll, by Peter ; praesumptae grauitate P. </note>
<pb n="p.422"/>
<milestone unit="section" n="2"/>
sit. Onesimus enim, qui diligentissime vitam Probi scripsit, Romae illum et natum et eruditum sed
<milestone unit="section" n="3"/>
Illyricianis parentibus fuisse contendit, sed Fabius Ceryllianus, qui tempora Cari, Carini et Numeriani sollertissime persecutus est, neque Romae sed in Illyrico genitum, neque Pannoniis sed Poenis parentibus
<milestone unit="section" n="4"/>
adserit natum, in ephemeride quadam legisse me
<note target="n30.422.1"/>
memini Carum Mediolanensem fuisse, sed albo
<milestone unit="section" n="5"/>
curiae
<note target="n30.422.2"/>
Aquileiensis civitatis insertum. ipse se, quod negari non potest, ut epistula eius indicat, quam pro consule ad legatum suum scripsit, cum eum ad bona hortaretur officia, Romanum vult videri.
<milestone unit="section" n="6"/>
Epistula Cari:
<q>Marcus Aurelius Carus pro consule Ciliciae Iunio legato suo. maiores nostri, Romani illi principes, in legatis creandis hac usi sunt consuetudine, ut morum suorum specimen per eos ostenderent quibus rem
<milestone unit="section" n="7"/>
publicam delegabant. ego vero, si ita non esset, aliter non fecissem ; nec feci aliter, si
<note target="n30.422.3"/>
te iuvante non fallar, fac igitur, ut maioribus nostris, id est Romanis non discrepemus viris.</q>
<milestone unit="section" n="8"/>
Vides tota epistula maiores suos Romanos illum </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
velle intellegi, indicat et oratio eius ad senatum data istam generis praerogativam. nam cum primum
<note n="n30.422.1">me ins. by Lessing and Hohl; om. in P and by Peter. </note>
<note n="n30.422.2">albo curiae Madvig, Hohl; auo iuria P; auo iuri Peter. </note>
<note n="n30.422.3">So Bitschofsky ; feci alit si P,
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
specialiter Peter. </note>
<pb n="p.424"/>
imperator esset creatus, sic ad senatorium ordinem
<milestone unit="section" n="2"/>
scripsit. inter cetera:
<q>Gaudendum est itaque, patres conscripti, quod unus ex vestro ordine, vestri etiam generis, imperator est factus, quare adnitemur ne meliores peregrini quam vestri esse videantur.</q>
<milestone unit="section" n="3"/>
hoc quoque loco satis clarum est illum voluisse intellegi se esse Romanum, id est Roma oriundum.
<milestone unit="section" n="4"/>
Hic igitur per civiles et
<note target="n30.424.1"/>
militares gradus, ut tituli statuarum eius indicant, praefectus praetorii a Probo factus tantum sibi apud milites amoris locavit, ut interfecto Probo tanto principe solus dignissimus videretur imperio. </p></div></div></body></text></TEI>