Fato rem publicam regi eamque nunc ad summum evehi, nunc ad minima retrahi Probi mors satis prodidit, nam cum ducta per tempora variis vel erecta motibus vel adflicta, nunc tempestate aliqua nunc felicitate variata omnia prope passa esset quae patitur in homine uno mortalitas, videbatur post diversitatem malorum iam secura continuata felicitate mansura post Aurelianum vehementem principem Probo ex sententia senatus ac populi leges et gubernacula temperante. sed ruina ingens vel naufragii modo vel incendii accensis fataliter militibus sublato e medio tali principe in eam desperationem votum publicum redegit ut timerent omnes Domitianos, Vitellios et senatus ac populo after gubernacula in P. Nerones. plus enim timetur de incertis moribus principis quam speratur, maxime in ea re publica quae recentibus confossa vulneribus Valeriani captivitatem, Gallieni luxuriam, triginta etiam prope tyrannorum caesa civium membra sibimet vindicantium imperia perpessa maeruerit. Nam si velimus ab ortu urbis repetere quas varietates sit passa Romana res publica, inveniemus nullam magis vel bonis floruisse vel malis laborasse. et, ut a Romulo incipiam, vero patre ac parente rei publicae, quae illius felicitas fuit, qui fundavit, constituit roboravitque rem publicam atque unus omnium conditorum perfectam urbem reliquit! quid deinde Numam loquar, qui frementem bellis et gravidam triumphis civitatem religione munivit? viguit igitur usque ad Tarquinii Superbi tempora nostra res publica, sed passa tempestatem de moribus regiis non sine gravi exitio semet ulta est. adolevit deinde usque ad tempora Gallicam belli, sed quasi quodam mersa naufragio capta praeter arcem urbe plus prope mali sensit quam tumebat bonis. reddidit se deinde in integrum, sed eo usque gravata est Punicis bellis ac terrore Pyrrhi ut mortalitatis mala praecordiorum timore sentiret. crevit deinde victa Carthagine trans maria missis imperiis, sed sodalibus adfecta discordiis exte- ciuium Editor; ciuilium P, editors. imperia ins. by Walter; om. in P; coluuionem ins. after tyrannorum by Richter, foil, by Peter. Here follows in P a misplaced portion, consisting of c. xiii., 1 Augustum to c. xv. 5 fuisse; see Intro, to Vol. L, p. xxxiii. f. So Editor; tumebat boni P; habuerat boni Peter; timebant boni Hohl (from *s ). nuato felicitatis sensu usque ad Augustum bellis civilibus adfecta consenuit. per Augustum deinde reparata, si reparata dici potest libertate deposita, tamen utcumque, etiamsi domi tristis fuit, apud exteras gentes effloruit. passa deinceps tot Nerones per Vespasianum extulit caput, nec omni Titi felicitate laetata, Domitiani vulnerata inmanitate, per Nervam atque Traianum usque ad Marcum solito melior, Commodi vecordia et crudelitate lacerata est. nihil post haec praeter Severi diligentiam usque ad Alexandrum Mamaeae sensit bonum, longum est quae sequuntur universa conectere; uti enim principe Valeriano non potuit et Gallienum per annos quindecim passa est. invidit Claudio longinquitatem imperii amans varietatum et prope semper inimica fortuna iustitiae, sic enim Aurelianus occisus est, sic Tacitus absumptus, sic Probus caesus, ut appareat nihil tam gratum esse fortunae, quam ut ea quae sunt in publicis actibus eventuum varietate mutentur, sed quorsum talibus querelis et temporum casibus detinemur? veniamus ad Carum, medium, ut ita dixerim, virum et inter bonos magis quam inter malos principes conlocandum et longe meliorem, si Carnium non reliquisset heredem. Cari patria sic ambigue a plerisque proditur, ut prae summa varietate dicere nequeam quae illa vera So Lenze and Tidner ; prope et semper P, Hohl; semper et prope Peter. So Obrecht foll, by Peter ; praesumptae grauitate P. sit. Onesimus enim, qui diligentissime vitam Probi scripsit, Romae illum et natum et eruditum sed Illyricianis parentibus fuisse contendit, sed Fabius Ceryllianus, qui tempora Cari, Carini et Numeriani sollertissime persecutus est, neque Romae sed in Illyrico genitum, neque Pannoniis sed Poenis parentibus adserit natum, in ephemeride quadam legisse me memini Carum Mediolanensem fuisse, sed albo curiae Aquileiensis civitatis insertum. ipse se, quod negari non potest, ut epistula eius indicat, quam pro consule ad legatum suum scripsit, cum eum ad bona hortaretur officia, Romanum vult videri. Epistula Cari: Marcus Aurelius Carus pro consule Ciliciae Iunio legato suo. maiores nostri, Romani illi principes, in legatis creandis hac usi sunt consuetudine, ut morum suorum specimen per eos ostenderent quibus rem publicam delegabant. ego vero, si ita non esset, aliter non fecissem ; nec feci aliter, si te iuvante non fallar, fac igitur, ut maioribus nostris, id est Romanis non discrepemus viris. Vides tota epistula maiores suos Romanos illum velle intellegi, indicat et oratio eius ad senatum data istam generis praerogativam. nam cum primum me ins. by Lessing and Hohl; om. in P and by Peter. albo curiae Madvig, Hohl; auo iuria P; auo iuri Peter. So Bitschofsky ; feci alit si P, *s specialiter Peter. imperator esset creatus, sic ad senatorium ordinem scripsit. inter cetera: Gaudendum est itaque, patres conscripti, quod unus ex vestro ordine, vestri etiam generis, imperator est factus, quare adnitemur ne meliores peregrini quam vestri esse videantur. hoc quoque loco satis clarum est illum voluisse intellegi se esse Romanum, id est Roma oriundum. Hic igitur per civiles et militares gradus, ut tituli statuarum eius indicant, praefectus praetorii a Probo factus tantum sibi apud milites amoris locavit, ut interfecto Probo tanto principe solus dignissimus videretur imperio.