<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi029.perseus-lat2"><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Haec nos de Firmo cognovisse scire debuisti,
<note n="n29.394.1">om. in P. </note>
<pb n="p.396"/>
<milestone unit="section" n="2"/>
sed digna memoratu, nam ea quae de illo Aurelius Festivus, libertus Aureliani, singillatim rettulit si vis cognoscere, eundem oportet legas, maxime cum dicat Firmum eundem inter crocodillos, unctum crocodillorum adipibus, natasse et elephantum rexisse et hippopotamo sedisse et sedentem ingentibus struthionibus
<milestone unit="section" n="3"/>
vectum esse et quasi volitasse. sed haec scire quid prodest? cum et Livius et Sallustius taceant
<milestone unit="section" n="4"/>
res leves de iis quorum vitas
<note target="n29.396.1"/>
arripuerunt. non enim scimus quales mulos Clodius habuerit aut mulas Titus Annius Milo, aut utrum Tusco equo sederit Catilina an Sardo, vel quali in
<note target="n29.396.2"/>
chlamyde Pompeius usus fuerit
<milestone unit="section" n="5"/>
purpura, quare finem de Firmo faciemus venientes ad Saturninum, qui contra Probum imperium sibimet in orientis partibus vindicavit. </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Saturninus oriundo fuit Gallus, ex gente hominum inquietissima et avida semper vel faciendi
<milestone unit="section" n="2"/>
principis vel imperii, huic inter ceteros duces, quod vere summus vir esse
<note target="n29.396.3"/>
certe videretur, Aurelianus
<note n="n29.396.1">uitas Cod. Chigianus, Hohl; uita P ; uitam Salm., Peter. </note>
<note n="n29.396.2">in ins. by Klein and Hohl; om. in P and by Peter. </note>
<note n="n29.396.3"> uerisset P; uir esset Peter, Hohl. </note>
<pb n="p.398"/>
limitis orientalis ducatum dedit, sapienter praecipiens
<milestone unit="section" n="3"/>
ne umquam Aegyptum videret, cogitabat enim, quantum videmus, vir prudentissimus Gallorum naturam et verebatur ne, si perturbidam civitatem vidisset, quo eum natura ducebat, eo societate quoque
<milestone unit="section" n="4"/>
hominum duceretur, sunt enim Aegyptii, ut satis nosti, viri
<note target="n29.398.1"/>
ventosi, furibundi, iactantes, iniuriosi, atque adeo vani, liberi, novarum rerum usque ad cantilenas publicas cupientes, versificatores, epigrammatarii,
<milestone unit="section" n="5"/>
mathematici, haruspices, medici, nam in eis
<note target="n29.398.2"/>
Christiani, Samaritae, et quibus praesentia semper tempora
<milestone unit="section" n="6"/>
cum enormi libertate displiceant. ac ne quis mihi Aegyptiorum irascatur et meum esse credat quod in litteras rettuli, Hadriani epistulam ponam ex libris Phlegontis liberti eius proditam, ex qua penitus Aegyptiorum vita detegitur: </p></div><div type="textpart" n="8" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/><q> Hadrianus Augustus Serviano consuli salutem. Aegyptum, quam mihi laudabas, Serviane carissime, totam didici levem, pendulam et ad omnia famae
<milestone unit="section" n="2"/>
momenta volitantem. illic
<note target="n29.398.3"/>
qui Serapem colunt Christiani sunt, et devoti sunt Serapi qui se Christi episcopos
<milestone unit="section" n="3"/>
dicunt, nemo illic archisynagogus Iudaeorum, nemo Samarites, nemo Christianorum presbyter non
<milestone unit="section" n="4"/>
mathematicus, non haruspex, non aliptes. ipse ille patriarcha cum Aegyptum venerit, ab aliis Serapidem
<note n="n29.398.1">uiri
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
, editors; uenti P ; inuenti Walter, Hohl. </note>
<note n="n29.398.2"> in eis Petschenig, Hohl; eis P ; sunt Peter. </note>
<note n="n29.398.3"> illic Cas; illa P; illi
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
. </note>
<pb n="p.400"/>
<milestone unit="section" n="5"/>
adorare, ab aliis cogitur Christum, genus hominum seditiosissimum, vanissimum, iniuriosissimum; civitas opulenta, dives, fecunda, in qua nemo vivat otiosus.
<milestone unit="section" n="6"/>
alii vitrum conflant, aliis charta conficitur, omnes certe linyphiones aut
<note target="n29.400.1"/>
cuiuscumque artis esse
<note target="n29.400.2"/>
videntur; et habent podagrosi quod agant, habent praecisi
<note target="n29.400.3"/>
quod agant, habent caeci quod faciant, ne chiragrici quidem apud eos otiosi vivunt, unus illis deus nummus
<note target="n29.400.4"/>
est.
<milestone unit="section" n="7"/>
hunc Christiani, hunc Iudaei, hunc omnes venerantur et gentes, et utinam melius esset morata civitas, digna profecto quae pro sui fecunditate, quae pro sui
<milestone unit="section" n="8"/>
magnitudine totius Aegypti teneat principatum, huic ego cuncta concessi, vetera privilegia reddidi, nova sic addidi ut praesenti gratias agerent, denique ut primum inde discessi, et in filium meum Verum multa dixerunt, et de Antinoo quae dixerint comperisse te
<milestone unit="section" n="9"/>
credo, nihil illis opto, nisi ut suis pullis alantur, quos
<milestone unit="section" n="10"/>
quemadmodum fecundant, pudet dicere, calices tibi allassontes versicolores transmisi, quos mihi sacerdos templi obtulit, tibi et sorori meae specialiter dedicatos ; quos tu velim festis diebus conviviis adhibeas, caveas tamen ne his Africanus noster indulgenter utatur.</q></p></div><div type="textpart" n="9" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Haec ergo cogitans de Aegyptiis Aurelianus
<note n="n29.400.1">aut ins. by Hohl; om. in P;
<add>alii</add>
linifiones, omnes certe Salm., Peter. </note>
<note n="n29.400.2"> esse Editor; et P; et uidentur et habentur. Peter. </note>
<note n="n29.400.3"> praecisi Hohl; cesi P ; cesi
<gap reason="omitted"/>
habent dei. by Salm. and Peter. </note>
<note n="n29.400.4"> nummus Vossius, Peter; nullus P. </note>
<pb n="p.402"/>
iusserat ne Saturninus Aegyptum videret, et mente quidem divina, nam ut primum Aegyptii magnam potestatem ad se venisse viderunt, statim clamarunt,
<milestone unit="section" n="2"/>
<q> Saturnine Auguste, di te servent!</q>
et ille quidem, quod negari non potest, vir sapiens de Alexandrina
<milestone unit="section" n="3"/>
civitate mox fugit atque ad Palaestinam rediit, ibi tamen cum cogitare coepisset tutum sibi non esse, si privatus viveret, deposita purpura ex simulacro Veneris cyclade uxoria militibus circumstantibus amictus
<milestone unit="section" n="4"/>
et adoratus est. avum meum saepe dicentem audivi
<milestone unit="section" n="5"/>
se interfuisse, cum ille adoraretur. " Flebat" inquit
<q>et dicebat, 'Necessarium, si non adroganter dicam, res publica virum perdidit, ego certe instauravi Gallias, ego a Mauris possessam Africam reddidi, ego Hispanias pacavi. sed quid prodest? omnia haec adfectato semel honore perierunt.' </q>
</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Et cum eum animarent vel ad vitam vel ad imperium, qui amicuerunt purpuram, in haec verba disseruit:
<milestone unit="section" n="2"/>
<q>Nescitis, amici, quid mali sit imperare, gladii saeta pendentes cervicibus inminent, hastae undique, undique spicula, ipsi custodes timentur, ipsi comites formidantur. non cibus pro voluptate, non iter pro auctoritate, non bella pro iudicio, non arma
<milestone unit="section" n="3"/>
pro studio, adde quod omnis aetas in imperio repre-
<note n="n29.402.1">See note to Tyr. Trig., xxv. 3. </note>
<note n="n29.402.2">An allusion to the well-known story of Dionysius of Syracuse and his courtier Damocles; see Cicero, Tusc. Disp., v. 61-62. </note>
<pb n="p.404"/>
henditur. senex est quispiam? inhabilis videtur : adulescens?
<note target="n29.404.1"/>
additur his et furere.
<note target="n29.404.2"/>
iam quid amabilem omnibus Probum dico? cui cum
<note target="n29.404.3"/>
me aemulum esse cupitis, cui libens cedo et cuius esse dux cupio, in necessitatem mortis me trahitis. habeo solacium
<milestone unit="section" n="4"/>
mortis : solus perire non potero.</q>
Marcus Salvidienus hanc ipsius orationem vere fuisse dicit, et fuit re vera non parum litteratus, nam et in Africa rhetori operam dederat, Romae frequentaverat pergulas magistrales.
<note target="n29.404.4"/>
</p></div></div></body></text></TEI>