Haec nos de Firmo cognovisse scire debuisti, om. in P. sed digna memoratu, nam ea quae de illo Aurelius Festivus, libertus Aureliani, singillatim rettulit si vis cognoscere, eundem oportet legas, maxime cum dicat Firmum eundem inter crocodillos, unctum crocodillorum adipibus, natasse et elephantum rexisse et hippopotamo sedisse et sedentem ingentibus struthionibus vectum esse et quasi volitasse. sed haec scire quid prodest? cum et Livius et Sallustius taceant res leves de iis quorum vitas arripuerunt. non enim scimus quales mulos Clodius habuerit aut mulas Titus Annius Milo, aut utrum Tusco equo sederit Catilina an Sardo, vel quali in chlamyde Pompeius usus fuerit purpura, quare finem de Firmo faciemus venientes ad Saturninum, qui contra Probum imperium sibimet in orientis partibus vindicavit. Saturninus oriundo fuit Gallus, ex gente hominum inquietissima et avida semper vel faciendi principis vel imperii, huic inter ceteros duces, quod vere summus vir esse certe videretur, Aurelianus uitas Cod. Chigianus, Hohl; uita P ; uitam Salm., Peter. in ins. by Klein and Hohl; om. in P and by Peter. uerisset P; uir esset Peter, Hohl. limitis orientalis ducatum dedit, sapienter praecipiens ne umquam Aegyptum videret, cogitabat enim, quantum videmus, vir prudentissimus Gallorum naturam et verebatur ne, si perturbidam civitatem vidisset, quo eum natura ducebat, eo societate quoque hominum duceretur, sunt enim Aegyptii, ut satis nosti, viri ventosi, furibundi, iactantes, iniuriosi, atque adeo vani, liberi, novarum rerum usque ad cantilenas publicas cupientes, versificatores, epigrammatarii, mathematici, haruspices, medici, nam in eis Christiani, Samaritae, et quibus praesentia semper tempora cum enormi libertate displiceant. ac ne quis mihi Aegyptiorum irascatur et meum esse credat quod in litteras rettuli, Hadriani epistulam ponam ex libris Phlegontis liberti eius proditam, ex qua penitus Aegyptiorum vita detegitur: Hadrianus Augustus Serviano consuli salutem. Aegyptum, quam mihi laudabas, Serviane carissime, totam didici levem, pendulam et ad omnia famae momenta volitantem. illic qui Serapem colunt Christiani sunt, et devoti sunt Serapi qui se Christi episcopos dicunt, nemo illic archisynagogus Iudaeorum, nemo Samarites, nemo Christianorum presbyter non mathematicus, non haruspex, non aliptes. ipse ille patriarcha cum Aegyptum venerit, ab aliis Serapidem uiri *s , editors; uenti P ; inuenti Walter, Hohl. in eis Petschenig, Hohl; eis P ; sunt Peter. illic Cas; illa P; illi *s . adorare, ab aliis cogitur Christum, genus hominum seditiosissimum, vanissimum, iniuriosissimum; civitas opulenta, dives, fecunda, in qua nemo vivat otiosus. alii vitrum conflant, aliis charta conficitur, omnes certe linyphiones aut cuiuscumque artis esse videntur; et habent podagrosi quod agant, habent praecisi quod agant, habent caeci quod faciant, ne chiragrici quidem apud eos otiosi vivunt, unus illis deus nummus est. hunc Christiani, hunc Iudaei, hunc omnes venerantur et gentes, et utinam melius esset morata civitas, digna profecto quae pro sui fecunditate, quae pro sui magnitudine totius Aegypti teneat principatum, huic ego cuncta concessi, vetera privilegia reddidi, nova sic addidi ut praesenti gratias agerent, denique ut primum inde discessi, et in filium meum Verum multa dixerunt, et de Antinoo quae dixerint comperisse te credo, nihil illis opto, nisi ut suis pullis alantur, quos quemadmodum fecundant, pudet dicere, calices tibi allassontes versicolores transmisi, quos mihi sacerdos templi obtulit, tibi et sorori meae specialiter dedicatos ; quos tu velim festis diebus conviviis adhibeas, caveas tamen ne his Africanus noster indulgenter utatur. Haec ergo cogitans de Aegyptiis Aurelianus aut ins. by Hohl; om. in P; alii linifiones, omnes certe Salm., Peter. esse Editor; et P; et uidentur et habentur. Peter. praecisi Hohl; cesi P ; cesi habent dei. by Salm. and Peter. nummus Vossius, Peter; nullus P. iusserat ne Saturninus Aegyptum videret, et mente quidem divina, nam ut primum Aegyptii magnam potestatem ad se venisse viderunt, statim clamarunt, Saturnine Auguste, di te servent! et ille quidem, quod negari non potest, vir sapiens de Alexandrina civitate mox fugit atque ad Palaestinam rediit, ibi tamen cum cogitare coepisset tutum sibi non esse, si privatus viveret, deposita purpura ex simulacro Veneris cyclade uxoria militibus circumstantibus amictus et adoratus est. avum meum saepe dicentem audivi se interfuisse, cum ille adoraretur. " Flebat" inquit et dicebat, 'Necessarium, si non adroganter dicam, res publica virum perdidit, ego certe instauravi Gallias, ego a Mauris possessam Africam reddidi, ego Hispanias pacavi. sed quid prodest? omnia haec adfectato semel honore perierunt.' Et cum eum animarent vel ad vitam vel ad imperium, qui amicuerunt purpuram, in haec verba disseruit: Nescitis, amici, quid mali sit imperare, gladii saeta pendentes cervicibus inminent, hastae undique, undique spicula, ipsi custodes timentur, ipsi comites formidantur. non cibus pro voluptate, non iter pro auctoritate, non bella pro iudicio, non arma pro studio, adde quod omnis aetas in imperio repre- See note to Tyr. Trig., xxv. 3. An allusion to the well-known story of Dionysius of Syracuse and his courtier Damocles; see Cicero, Tusc. Disp., v. 61-62. henditur. senex est quispiam? inhabilis videtur : adulescens? additur his et furere. iam quid amabilem omnibus Probum dico? cui cum me aemulum esse cupitis, cui libens cedo et cuius esse dux cupio, in necessitatem mortis me trahitis. habeo solacium mortis : solus perire non potero. Marcus Salvidienus hanc ipsius orationem vere fuisse dicit, et fuit re vera non parum litteratus, nam et in Africa rhetori operam dederat, Romae frequentaverat pergulas magistrales.