Et ne longius progrediar, dicendum est, quod praecipue ad hunc pertinet, errare quosdam et putare hunc esse Saturninum qui Gallieni temporibus imperium occupavit, cum is longe alius sit et Probo poenam nolente sit occisus, fertur autem Probus et clementes ad eum litteras saepe misisse et veniam esse pollicitum, sed milites, qui cum eo fuerant, non credidisse. obsessum denique in castro quodam ab iis quos Probus miserat invito Probo esse iugulatum. Longum est frivola quaeque conectere, odiosum dicere quali statura fuerit, quo corpore, quo decore, quid biberit, quid comederit, ab aliis ista dicantur quae prope ad exemplum nihil prosunt, nos ad ea quae sunt dicenda redeamus. adulescens ins. by Peter ; om. in P and *s . So Ellis ; additur his et furore P; est furiosus Peter. cum ins. by Salm. magistrates *s Peter; ministrales P. poenam Editor; poene P; paene editors. Proculo patria Albingauni fuere, positi in Alpibus Maritimis, domi nobilis sed maioribus latrocinantibus atque adeo pecore ac servis et iis rebus quas abduxerant satis dives, fertur denique eo tempore quo sumpsit imperium duo milia servorum suorum armasse, huic uxor virago, quae illum in hanc praecipitavit dementiam, nomine Samso, quod ei postea inditum est, nam antea Vituriga nominata est. filius Herennianus, quem et ipsum, si quinquennium implesset, ita enim loquebatur, dicasset imperio, homo, quod negari non potest, idemque fortissimus, ipse quoque latrociniis adsuetus, qui tamen armatam semper egerit vitam, nam et multis legionibus tribunus praefuit et fortia edidit facta, et quoniam minima quaeque iucunda sunt atque habent aliquid gratiae cum leguntur, tacendum non est quod et ipse gloriatur in quadam sua epistula, quam ipsam melius est ponere quam de ea plurimum dicere : Proculus Maeciano adfini salutem dicit, centum ex Sarmatia virgines cepi, ex his una nocte decem inivi; omnes tamen, quod in me erat, mulieres intra dies quindecim reddidi. Gloriatur, ut vides, rem ineptam et satis libidino- His revolt is mentioued also in Prob., xviii. 5; Eutropius, ix. 17, 1; Epit., 37, 2, but no details are given. In all these passages it is said to have taken place at Agrippina (Cologne), whereas in c. xiii. 1 we are told that it was at Lugdunum (Lyons). If the statement in c. xiii. 4 and Prob., xviii. 7 that he attempted to combine forces with the Franks be correct, it may be that he began the revolt in Gaul but was forced to retreat to northern Germany, where he was finally defeated. The date was probably 280 ; see note to Prob., xviii. 1. sam atque inter fortes se haberi credit, si criminum densitate concallescat. Hic tamen cum etiam post honores militares se improbe, libidinose, tamen fortiter gereret, hortantibus Lugdunensibus, qui et ab Aureliano graviter contusi videbantur et Probum vehementissime pertimescebant, in imperium vocitatus est, ludo paene ac ioco, ut Onesimus dicit, quod quidem apud nullum alium repperisse me scio. nam cum in quodam convivio ad latrunculos luderetur, atque ipse decies imperator exisset, quidam non ignobilis scurra " Ave" inquit " Auguste, " adlataque lana purpurea umeris eius vinxit eumque adoravit; timor inde consciorum atque inde iam exercitus temptatio et imperii, non nihilum tamen Gallis profuit, nam Alamannos, qui tunc adhuc Germani dicebantur, non sine gloriae splendore contrivit, numquam aliter quam latrocinandi pugnans modo. hunc tamen Probus fugatum usque ad ultimas terras et cupientem in Francorum auxilium venire, a quibus originem se trahere ipse dicebat, ipsis prodentibus Francis, quibus familiare est ridendo fidem frangere, vicit et interemit. posteri eius etiam nunc apud Albingaunos agunt, qui ioco concallescat Damsté, Hohl; coalescat P, Peter. cum se P. gereret Baehrens, Peter 2; regeret P. solent dicere sibi non placere esse vel principes vel latrones. Haec digna memoratu de Proculo didicisse me memini, veniamus ad Bonosum, de quo multo minora condidi. Bonosus domo Hispaniensi fuit, origine Britannus, Galla tamen matre, ut ipse dicebat, rhetoris filius, ut ab aliis comperi, paedagogi litterarii. parvulus patrem amisit atque a matre fortissima educatus litterarum nihil didicit, militavit primum inter ordinarios, deinde inter equites ; duxit ordines, tribunatus egit, dux limitis Raetici fuit, bibit quantum hominum nemo. de hoc Aurelianus saepe dicebat, "Non ut vivat natus est, sed ut bibat, " quem quidem diu in honore habuit causa militiae, nam si quando legati barbarorum undecumque gentium venissent, ipsi propinabantur, ut eos inebriaret atque ab iis per vinum cuncta cognosceret, ipse quantumlibet bibisset, semper securus et sobrius et, ut Onesimus dicit, scriptor vitae Probi, adhuc in vino prudentior. habuit praeterea rem mirabilem, ut quantum bibisset tantum militis P. mingeret, neque umquam eius aut pectus aut venter aut vesica gravaretur. Hic idem, cum quodam tempore in Rheno Romanas lusorias Germani incendissent, timore ne poenas daret sumpsit imperium, idque diutius tenuit quam merebatur. nam longo gravique certamine a Probo superatus laqueo vitam finivit, cum quidem iocus exstitit, amphoram pendere, non hominem. Filios duos reliquit, quibus ambobus Probus pepercit, uxore quoque eius in honore habita et usque ad mortem salario praestito. fuisse enim dicitur, ut et avus meus dicebat, femina singularis exempli et familiae nobilis, gentis tamen Gothicae ; quam illi Aurelianus uxorem idcirco dederat ut per eum a Gothis cuncta cognosceret, erat enim illa virgo regalis, exstant litterae ad legatum Thraciarum scriptae de his nuptiis et donis, quae Aurelianus Bonoso dari nuptiarum causa iussit, quas ego inserui: Aurelianus Augustus Gallonio Avito salutem. Superioribus litteris scripseram, ut optimates Gothicas apud Perinthum conlocares, decretis salariis, non ut singulae acciperent, sed ut septem simul unum convivium haberent, cum enim divisae accipiunt, et illae parum sumunt et res publica plurimum perdit, nunc tamen, quoniam placuit Bonoso Hunilam dari, dabis ei iuxta brevem infra scriptum omnia quae praecipimus ; sumptu etiam publico nuptias celebrabis. See note to Tyr. Trig., xxv. 3. Or Heraclea, now Eski Eregli, on the north shore of the Sea of Marmora. Brevis munerum fuit: Tunicas palliolatas ianthinas subsericas, tunicam auro clavatam subsericam librilem unam, interulas dilores duas, et reliqua quae matronae conveniunt, ipsi dabis aureos Philippeos centum, argentos Antoninianos mille, aeris sestertium decies. Haec me legisse teneo de Bonoso. et potui quidem horum vitam praeterire quos nemo quaerebat, attamen, ne quid fidei deesset, etiam de his quae didiceram intimanda curavi. supersunt mihi Carus, Carinus et Numerianus, nam Diocletianus et qui sequuntur stilo maiore dicendi sunt. See Claud., xiv. 3 and Aur., ix. 7 and notes.