<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi029.perseus-lat2"><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Minusculos tyrannos scio plerosque tacuisse aut breviter prae ter isse. nam et Suetonius Tranquillus, emendatissimus et candidissimus scriptor, Antonium Vindicemque
<note target="n29.386.1"/>
tacuit, contentus eo quod eos cursim perstrinxerat, et Marius Maximus
<note target="n29.386.2"/>
Avidium Marci temporibus, Albinum et Nigrum Severi non suis propriis
<milestone unit="section" n="2"/>
libris sed alienis innexuit. et de Suetonio non miramur, cui familiare fuit amare brevitatem, quid Marius Maximus, homo omnium verbosissimus, qui et mythistoricis se voluminibus implicavit, num ad istam
<milestone unit="section" n="3"/>
descriptionem curamque descendit? atque contra Trebellius Pollio ea fuit diligentia, ea cura in edendis bonis malisque principibus ut etiam triginta tyrannos uno breviter libro concluderet, qui Valeriani et Gallieni nec multo superiorum aut inferiorum principum
<note n="n29.386.1">que ins. by Peter ; om. in P and by Hohl. </note>
<note n="n29.386.2"> So Peter ; Maximus qui P, def. by Hohl. </note>
<pb n="p.388"/>
<milestone unit="section" n="4"/>
fuere temporibus, quare nobis
<note target="n29.388.1"/>
quoque, etiamsi non tanta
<note target="n29.388.2"/>
non tamen minima fuerit cura, ut, dictis Aureliano, Tacito et Floriano, Probo etiam, magno ac singulari principe, cum dicendi essent Carus, Carinus et Numerianus, de Saturnino, Bonoso et Proculo et Firmo, qui sub Aureliano fuerat, non faceremus. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Scis enim, mi Basse, quanta nobis contentio proxime fuerit cum amatore historiarum Marco Fonteio, cum ille diceret Firmum, qui Aureliani temporibus Aegyptum occupaverat, latrunculum fuisse non principem, contra ego mecumque Rufius Celsus et Ceionius Iulianus et Fabius Sossianus contenderet, dicentes illum et purpura usum et percussa moneta Augustum esse vocitatum, cum etiam nummos eius Severus Archontius protulit, de Graecis autem Aegyptiisque libris convicit illum
<foreign xml:lang="grc">au)tokra/tora</foreign>
in
<milestone unit="section" n="2"/>
edictis suis esse vocatum, et illi quidem adversum nos contendenti haec sola ratio fuit, quod dicebat Aurelianum in edicto suo non scripsisse quod tyrannum occidisset, sed quod latrunculum quendam a re publica removisset; proinde
<note target="n29.388.3"/>
quasi digne tanti princeps nominis debuerit tyrannum appellare hominem tenebrarum, aut non semper latrones vocitaverint magni principes eos quos invadentes purpuras necaverunt.
<milestone unit="section" n="3"/>
ipse ego in Aureliani vita, priusquam de Firmo cuncta cognoscerem, Firmum non inter purpuratos habui sed
<note n="n29.388.1">nobis Edit. Princ.; etiam P; left as corrupt by Peter. </note>
<note n="n29.388.2">non tanta ins. by Lenze and Thörnell; om. in P. </note>
<note n="n29.388.3"> proinde P,
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
, Hohl; perinde Peter. </note>
<pb n="p.390"/>
quasi quendam latronem; quod idcirco dixi ne quis
<milestone unit="section" n="4"/>
me oblitum aestimaret mei. sed ne volumini, quod brevissimum promisi, multa conectam, veniamus ad Firmum. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Firmo patria Seleucia fuit, tametsi plerique Graecorum alteram tradunt, ignari eo tempore ipso tres fuisse Firmos, quorum unus praefectus Aegypti, alter dux limitis Africani idemque pro consule, tertius iste Zenobiae amicus ac socius, qui Alexandriam Aegyptiorum incitatus furore pervasit, et quem Aurelianus solita virtutum suarum felicitate contrivit.
<milestone unit="section" n="2"/>
De huius divitiis multa dicuntur, nam et vitreis quadraturis bitumine aliisque medicamentis insertis domum instruxisse
<note target="n29.390.1"/>
perhibetur et tantum habuisse de chartis ut publice saepe diceret exercitum se alere
<milestone unit="section" n="3"/>
posse papyro et glutine. idem et cum Blemmyis societatem maximam tenuit et cum Saracenis. naves
<milestone unit="section" n="4"/>
quoque ad Indos negotiatorias saepe misit, ipse quoque dicitur habuisse duos dentes elephanti pedum denum, e quibus Aurelianus sellam constituerat facere additis aliis duobus, in qua Iuppiter aureus et gemmatus sederet cum specie praetextae, ponendus in
<note n="n29.390.1">instruxisse Ursinus, Peter ; introduxisse P,
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
. </note>
<pb n="p.392"/>
Templo Solis, Appenninis sortibus aditis,
<note target="n29.392.1"/>
quem appellari voluerat Iovem Consulem vel Consulentem.
<milestone unit="section" n="5"/>
sed eosdem dentes postea Carinus mulieri cuidam dono dedit, quae lectum ex iis fecisse narratur. quam,
<note target="n29.392.2"/>
quia et nunc scitur et sciri apud posteros nihil
<milestone unit="section" n="6"/>
proderit, taceo. ita donum Indicum, Iovi Optimo Maximo consecratum, per deterrimum principem et ministerium libidinis factum videtur et
<note target="n29.392.3"/>
pretium. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Fuit tamen Firmus statura ingenti, oculis foris eminentibus, capillo crispo, fronte vulnerata, vultu nigri ore, reliqua parte corporis candidus sed pilosus atque hispidus, ita ut eum plerique Cyclopem vocarent,
<milestone unit="section" n="2"/>
carne multa vescebatur, struthionem ad diem comedisse fertur. vini non multum bibit, aquae plurimum, mente firmissimus, nervis robustissimus, ita ut Tritannum vinceret, cuius Varro meminit.
<milestone unit="section" n="3"/>
nam et incudem superpositam pectori constanter aliis tundentibus pertulit, cum ipse reclinis ac resupinus et curvatus in manus penderet potius quam iaceret, fuit tamen ei contentio cum Aureliani ducibus ad
<milestone unit="section" n="4"/>
bibendum, si quando eum
<note target="n29.392.4"/>
temptare voluissent, nam quidam Burburus nomine de numero vexillariorum, notissimus potator, cum ad bibendum eundem provocasset, situlas duas plenas mero duxit et toto postea
<note n="n29.392.1">aditis Ellis, Walter, Hohl; additis P,
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
; adductus Peter. </note>
<note n="n29.392.2">quam ins. by Haupt and Peter ; om. in P. </note>
<note n="n29.392.3"> et om. in P. </note>
<note n="n29.392.4">eum
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
; eius P. </note>
<pb n="p.394"/>
convivio sobrius fuit; et cum ei Burburus diceret,
<q>Quare non faeces bibisti?</q>
respondit ille,
<q>Stulte, terra non bibitur.</q>
levia persequimur, cum maiora dicenda sint. </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Hic ergo contra Aurelianum sumpsit imperium ad defendendas partes quae supererant Zenobiae. sed Aureliano de Thraciis redeunte superatus est.
<milestone unit="section" n="2"/>
multi dicunt laqueo eum vitam finisse; aliud edictis suis ostendit Aurelianus 1; namque cum eum vicisset tale edictum Romae proponi iussit:
<milestone unit="section" n="3"/>
<q> Amantissimo sui populo Romano Aurelianus Augustus salutem dicit. Pacato undique gentium toto qua late patet orbe terrarum, Firmum etiam latronem Aegyptium, barbaricis motibus aestuantem et feminei propudii reliquias colligentem, ne plurimum loquar, fugavimus, obsedimus, cruciavimus et occidimus.
<milestone unit="section" n="4"/>
nihil est, Romulei Quirites, quod timere possitis, canon Aegypti, qui suspensus per latronem improbum
<milestone unit="section" n="5"/>
fuerat, integer veniet, sit vobis cum senatu concordia, cum equestri ordine amicitia, cum praetorianis adfectio. ego efficiam ne sit aliqua sollicitudo Romana.
<milestone unit="section" n="6"/>
vacate ludis, vacate circensibus, nos publicae necessitates teneant, vos occupent voluptates, quare sanctissimi Quirites,</q>
et reliqua. </p></div></div></body></text></TEI>