<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi028.perseus-lat2"><div type="textpart" n="9" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Pugnavit et contra Marmaridas in Africa fortissime eosdemque vicit atque ex Libya Carthaginem transiit eandemque a rebellionibus vindicavit.
<milestone unit="section" n="2"/>
pugnavit et singulari certamine contra quendam Aradionem in Africa eundemque prostravit et, quia fortissimum ac pertinacissimum virum viderat, sepulchro ingenti honoravit, quod adhuc exstat tumulo usque ad ducentos pedes terra elato
<note target="n28.352.1"/>
per milites, quos
<milestone unit="section" n="3"/>
otiosos esse numquam est passus, exstant apud Aegyptum eius opera, quae per milites struxit, in plurimis civitatibus, in Nilo autem tam multa fecit
<milestone unit="section" n="4"/>
ut vectigal frumentarium solus adiuvent, pontes, templa, porticus, basilicas labore militum struxit, ora fluminum multa patefecit, paludes plerasque siccavit
<milestone unit="section" n="5"/>
atque in his segetes agrosque constituit, pugnavit etiam contra Palmyrenos Odaenathi et Cleopatrae partibus Aegyptum defendentes, primo feliciter, postea temere, ut paene caperetur; sed postea refectis viribus Aegyptum et orientis maximam partem in Aureliani potestatem redegit. </p></div><div type="textpart" n="10" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Cum his igitur tot ac 2 tantis virtutibus eniteret,
<note n="n28.352.1">terra elato P corr., Salm.; terra elatum P1, Peter, Hohl. </note>
<note n="n28.352.2">ac om. in P. </note>
<pb n="p.354"/>
Tacito absumpto fataliter ac Floriano imperium arripiente omnes orientales exercitus eundem imperatorem
<milestone unit="section" n="2"/>
fecerunt, non inepta
<note target="n28.354.1"/>
neque inelegans fabula est scire quemadmodum imperium Probus
<milestone unit="section" n="3"/>
sumpserit. cum ad exercitus nuntius venisset, tum primum animus militibus fuit praevenire Italicos
<milestone unit="section" n="4"/>
exercitus, ne iterum senatus principem daret, sed cum inter milites sermo esset quis fieri deberet, et manipulatim in campo tribuni eos adloquerentur, dicentes requirendum esse principem aliquem fortem, sanctum, verecundum, clementem, probum, idque per multos circulos, ut fieri adsolet, diceretur, quasi divino nutu undique ab omnibus adclamatum est,
<q>Probe
<milestone unit="section" n="5"/>
Auguste, di te servent!</q>
deinde concursus et caespiticium tribunal, appellatusque imperator, ornatus etiam pallio purpureo, quod de statua templi oblatum est, atque inde ad palatium reductus, invitus et retractans et saepe dicens :
<q>Non vobis expedit, milites, non mecum bene agetis, ego enim vobis blandiri non possum.</q>
<milestone unit="section" n="6"/>
Prima eius epistula, data ad Capitonem praefectum praetorio, talis fuit:
<q>Imperium numquam optavi et invitus accepi, deponere mihi rem invidiosissimam
<milestone unit="section" n="7"/>
non licet, agenda est persona quam mihi miles imposuit, te quaeso, Capito, ita mecum salva re publica
<note n="n28.354.1">inepta
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
; inaegyptum P. </note>
<pb n="p.356"/>
perfruaris, annonam et commeatus et quicquid necessarium est ubique militi
<note target="n28.356.1"/>
pares, ego, quantum in me est, si recte omnia gubernaveris, praefectum alterum non habebo.</q>
<milestone unit="section" n="8"/>
Cognito itaque quod imperaret Probus milites Florianum, qui quasi hereditarium arripuerat imperium,
<note target="n28.356.2"/>
interemerunt, scientes neminem dignius posse imperare
<milestone unit="section" n="9"/>
quam Probum, ita ei sine ulla molestia totius orbis imperium et militum et senatus iudicio delatum est. </p></div><div type="textpart" n="11" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Et quoniam mentionem senatus fecimus, sciendum est quid ipse ad senatum scripserit, quid item ad eum amplissimus ordo rescripserit :
<milestone unit="section" n="2"/>
Oratio Probi prima ad senatum :
<q>Recte atque ordine, patres conscripti, proximo superiore anno factum est ut
<note target="n28.356.3"/>
vestra clementia orbi terrarum principem daret, et quidem de vobis, qui et estis mundi principes et semper fuistis et in vestris
<milestone unit="section" n="3"/>
posteris eritis, atque utinam id etiam Florianus exspectare voluisset nec velut hereditarium sibi vindicasset imperium, vel illum vel alium quempiam
<milestone unit="section" n="4"/>
maiestas vestra fecisset, nunc quoniam ille imperium arripuit, nobis a militibus delatum est nomen Augustum, vindicatum quin etiam in illum a prudentioribus militibus, quod fuerat usurpatum. quaeso ut de meis meritis iudicetis
<note target="n28.356.4"/>
facturus quicquid iusserit vestra clementia.</q>
<note n="n28.356.1">militi
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
; milites P. </note>
<note n="n28.356.2"> arripuerat imperium
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
, ins. by Peter and Hohl; om. in P. </note>
<note n="n28.356.3"> ut
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
; ad P. </note>
<note n="n28.356.4"> iudicetis ins. by Hohl (Helm); om. in P and by Peter. </note>
<pb n="p.358"/>
<milestone unit="section" n="5"/>
Item senatus consultum : Die III nonas Feb. in Aede Concordiae inter cetera Aelius Scorpianus consul dixit:
<q>Audistis, patres conscripti, litteras Aurelii Valerii Probi; de his quid videtur?</q>
<milestone unit="section" n="6"/>
tunc adclamatum est:
<q>Probe August, di te servent. olim dignus et fortis et iustus, bonus ductor, bonus imperator, exemplum militiae, exemplum imperii.
<milestone unit="section" n="7"/>
di te servent. adsertor rei publicae felix imperes, magister militiae felix imperes, te cum tuis
<milestone unit="section" n="8"/>
di custodiant, et senatus antea te delegit, aetate Tacito posterior, ceteris prior, quod imperium suscepisti gratias agimus, tuere nos, tuere rem publicam.
<milestone unit="section" n="9"/>
bene tibi committimus quos ante servasti, tu Francicus, tu Gothicus, tu Sarmaticus, tu Parthicus, tu omnia, et prius fuisti semper dignus imperio, dignus triumphis, felix agas, feliciter imperes.</q>
</p></div><div type="textpart" n="12" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Post haec Manlius Statianus, qui primae sententiae tunc erat, ita locutus est:
<q>Dis inmortalibus gratias et prae ceteris, patres conscripti, Iovi Optimo, qui nobis principem talem qualem semper optabamus
<milestone unit="section" n="2"/>
dederunt, si recte cogitemus, non nobis Aurelianus, non Alexander, non Antonini, non Traianus, non Claudius requirendi sunt. omnia in uno principe constituta sunt, rei militaris scientia, animus clemens, vita
<note n="n28.358.1">On such " senatus consulta " and acclamations, see notes to Val, v. 3 and 4. </note>
<note n="n28.358.2">This date is also given (incorrectly) as that of the announcement in Rome of Aurelian's death; see Aur., xii. 3. In this instance it is also incorrect, since Florian was killed in the summer (probably August) of 276 ; see note to Tac, xiv. 2. There is no record of any consul named Scorpianus in 276. </note>
<note n="n28.358.3">See note to Pert, , iv. 9. </note>
<note n="n28.358.4">See note to c. i. 3. </note>
<note n="n28.358.5">Of all these cognomina only Gothicus was ever borne by Probus ; see note to c. xiii. 5. </note>
<pb n="p.360"/>
venerabilis, exemplar agendae rei publicae atque omnium
<milestone unit="section" n="3"/>
praerogativa virtutum, enimvero quae mundi pars est, quam ille non vincendo didicerit? testes sunt Marmaridae, in Africae solo victi, testes Franci, in
<note target="n28.360.1"/>
inviis strati paludibus, testes Germani et Alamanni,
<milestone unit="section" n="4"/>
longe a Rheni summoti litoribus, iam vero quid Sarmatas loquor, quid Gothos, quid Parthos ac Persas atque omnem Ponticum tractum? ubique vigent
<note target="n28.360.2"/>
Probi
<milestone unit="section" n="5"/>
virtutis insignia, longum est dicere quot reges magnarum gentium fugarit, quot duces manu sua occiderit,
<milestone unit="section" n="6"/>
quantum armorum sit, quae ipse cepit privatus, superiores principes quas illi gratias egerint, testes sunt litterae publicis insertae monumentis, di boni, quotiens ille donis militaribus est donatus! quas militum laudes emeruit! adulescens tribunatus, non longe post adulescentiam
<milestone unit="section" n="7"/>
regendas legiones accepit. Iuppiter Optime Maxime, Iuno Regina tuque virtutum praesul Minerva, tu orbis Concordia et tu Romana Victoria, date hoc senatui populoque Romano, date militibus, date sociis atque exteris nationibus 3: imperet quemadmodum
<milestone unit="section" n="8"/>
militavit! de cerno igitur, patres conscripti, votis omnium concinentibus nomen imperatorium, nomen Caesareanum, nomen Augustum, addo proconsulare imperium, patris patriae reverentiam, pontificatum maximum, ius tertiae relationis, tribuniciam potestatem.</q>
post haec adclamatum est,
<q>Omnes, omnes.</q>
<note n="n28.360.1">in om. in P.</note>
<note n="n28.360.2"> uigent
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
; uigeant P. </note>
<note n="n28.360.3"> nationibus
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
; nationes P. </note>
<pb n="p.362"/>
</p></div></div></body></text></TEI>