<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi028.perseus-lat2"><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Longum est, si per res gestas tanti percurram viri, quae ille sub Valeriano, quae sub Gallieno, quae sub Aureliano et Claudio privatus fecerit, quoties murum conscenderit, vallum diripuerit, hostem comminus interemerit,
<note target="n28.346.2"/>
dona principum emeruerit, rem publicam in antiquum statum sua virtute reddiderit.
<milestone unit="section" n="2"/>
docet Gallieni epistula ad tribunos data qui fuerit Probus:
<q>Gallienus Augustus tribunis exercituum Illyricianorum. etiamsi patrem meum fatalis belli Persici necessitas tenuit, habeo tamen parentem Aurelium Probum, quo laborante possim esse securus, qui si adfuisset, numquam ille ne nominandus quidem
<milestone unit="section" n="3"/>
tyrannus sibi usurpasset imperium, quare omnes vos consiliis eius cupio parere
<note target="n28.346.3"/>
qui et patris iudicio probatus est et senatus.</q>
<milestone unit="section" n="4"/>
Non magnum fortassis iudicium Gallieni esse videatur, principis mollioris, sed, quod negari non potest, ne dissolutus quidem quispiam se nisi in eius fidem tradit,
<milestone unit="section" n="5"/>
cuius sibi virtutes aestimat profuturas, sed esto, Gallieni epistula sequestretur, quid Aureliani iudicium? qui Probo decimanos, fortissimos exercitus sui et cum quibus ipse ingentia gesserat, tradidit sub huius modi testimonio:
<milestone unit="section" n="6"/>
<q> Aurelianus Augustus Probo salutem dicit, ut scias
<note n="n28.346.1">fulgeas
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
; fulges P. </note>
<note n="n28.346.2"> interemerit
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
inter emit P. </note>
<note n="n28.346.3">parere
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
; parare P. </note>
<pb n="p.348"/>
quanti te faciam, decimanos meos sume, quos Claudius mihi credidit, isti enim sunt qui quadam felicitatis praerogativa praesules nisi futuros principes habere non norunt.</q>
<milestone unit="section" n="7"/>
Ex quo intellectum est Aurelianum in animo hoc habuisse, ut, si quid sibi scienti prudentique eveniret, Probum principem faceret. </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Iam Claudii, iam Taciti iudicia de Probo longum est innectere, quamvis feratur in senatu Tacitus dixisse, cum eidem offerretur imperium, debere Probum principem fieri, sed ego senatus consultum ipsum non inveni.
<milestone unit="section" n="2"/>
Ipse autem Tacitus imperator primam talem ad Probum epistulam dedit:
<milestone unit="section" n="3"/>
<q> Tacitus Augustus Probo, me quidem senatus principem fecit de prudentis exercitus voluntate, attamen sciendum tibi est tuis nunc umeris magis incubuisse rem publicam, qui et quantus sis omnes novimus, scit senatus, adesto igitur nostris necessitatibus, tuae
<milestone unit="section" n="4"/>
familiae adsere, ut soles, rem publicam, nos tibi decreto totius orientis ducatu salarium quinquiplex fecimus, ornamenta militaria geminavimus, consulatum in annum proximum nobiscum decrevimus ; te enim manet pro virtutibus tuis Capitolina palmata.</q>
<milestone unit="section" n="5"/>
Ferunt quidam Probo id pro imperii omine fuisse, quod Tacitus scripsit,
<q>Te manet Capitolina palmata.</q>
<pb n="p.350"/>
sed in hanc sententiam omnibus semper consulibus scribebatur. </p></div><div type="textpart" n="8" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Amor militum erga Probum ingens semper fuit. neque enim umquam ille passus est peccare militem, ille quin etiam Aurelianum saepe a gravi
<milestone unit="section" n="2"/>
crudelitate deduxit, ille singulos manipulos adiit, vestes et calciamenta perspexit, si quid praedae fuit, ita divisit ut sibi nihil praeter tela et arma servaret.
<milestone unit="section" n="3"/>
quin etiam cum de praedato, sive
<note target="n28.350.1"/>
ex Alanis sive ex aliqua alia gente—incertum est—repertus esset equus non decorus neque ingens, qui, quantum captivi loquebantur, centum ad diem milia currere diceretur, ita ut per dies octo vel decem continuaret, et omnes crederent Probum tale animal sibimet servaturum, iam primum dixit:
<q>Fugitivo militi potius quam forti
<milestone unit="section" n="4"/>
hic equus convenit.</q>
deinde in urnam nomina
<note target="n28.350.2"/>
milites iussit mittere, ut aliqui eum sorte ductus
<milestone unit="section" n="5"/>
acciperet, et cum essent in exercitu quidam nomine Probi alii quattuor milites, casu evenit ut qui primum emergeret ei
<note target="n28.350.3"/>
Probo nomen exsisteret, cum ipsius
<milestone unit="section" n="6"/>
Probi ducis nomen missum non esset, sed cum quattuor illi milites inter se contenderent ac sortem sibi quisque defenderet, iussit iterum agitari urnam, sed et iterum Probi nomen emersit; cumque tertio et
<milestone unit="section" n="7"/>
quarto fecisset, quarto Probi nomen effusum est. tunc omnis exercitus equum illum Probo duci dicavit, ipsis etiam militibus, quorum nomina exierant, id volentibus.
<note n="n28.350.1">hic P. </note>
<note n="n28.350.2"> So Walter; nomina om. in P; nomen suum ins. after iussit by Peter and Hohl. </note>
<note n="n28.350.3"> So Peter and Hohl; emergeret ei om. in P. </note>
<pb n="p.352"/>
</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Pugnavit et contra Marmaridas in Africa fortissime eosdemque vicit atque ex Libya Carthaginem transiit eandemque a rebellionibus vindicavit.
<milestone unit="section" n="2"/>
pugnavit et singulari certamine contra quendam Aradionem in Africa eundemque prostravit et, quia fortissimum ac pertinacissimum virum viderat, sepulchro ingenti honoravit, quod adhuc exstat tumulo usque ad ducentos pedes terra elato
<note target="n28.352.1"/>
per milites, quos
<milestone unit="section" n="3"/>
otiosos esse numquam est passus, exstant apud Aegyptum eius opera, quae per milites struxit, in plurimis civitatibus, in Nilo autem tam multa fecit
<milestone unit="section" n="4"/>
ut vectigal frumentarium solus adiuvent, pontes, templa, porticus, basilicas labore militum struxit, ora fluminum multa patefecit, paludes plerasque siccavit
<milestone unit="section" n="5"/>
atque in his segetes agrosque constituit, pugnavit etiam contra Palmyrenos Odaenathi et Cleopatrae partibus Aegyptum defendentes, primo feliciter, postea temere, ut paene caperetur; sed postea refectis viribus Aegyptum et orientis maximam partem in Aureliani potestatem redegit. </p></div><div type="textpart" n="10" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Cum his igitur tot ac 2 tantis virtutibus eniteret,
<note n="n28.352.1">terra elato P corr., Salm.; terra elatum P1, Peter, Hohl. </note>
<note n="n28.352.2">ac om. in P. </note>
<pb n="p.354"/>
Tacito absumpto fataliter ac Floriano imperium arripiente omnes orientales exercitus eundem imperatorem
<milestone unit="section" n="2"/>
fecerunt, non inepta
<note target="n28.354.1"/>
neque inelegans fabula est scire quemadmodum imperium Probus
<milestone unit="section" n="3"/>
sumpserit. cum ad exercitus nuntius venisset, tum primum animus militibus fuit praevenire Italicos
<milestone unit="section" n="4"/>
exercitus, ne iterum senatus principem daret, sed cum inter milites sermo esset quis fieri deberet, et manipulatim in campo tribuni eos adloquerentur, dicentes requirendum esse principem aliquem fortem, sanctum, verecundum, clementem, probum, idque per multos circulos, ut fieri adsolet, diceretur, quasi divino nutu undique ab omnibus adclamatum est,
<q>Probe
<milestone unit="section" n="5"/>
Auguste, di te servent!</q>
deinde concursus et caespiticium tribunal, appellatusque imperator, ornatus etiam pallio purpureo, quod de statua templi oblatum est, atque inde ad palatium reductus, invitus et retractans et saepe dicens :
<q>Non vobis expedit, milites, non mecum bene agetis, ego enim vobis blandiri non possum.</q>
<milestone unit="section" n="6"/>
Prima eius epistula, data ad Capitonem praefectum praetorio, talis fuit:
<q>Imperium numquam optavi et invitus accepi, deponere mihi rem invidiosissimam
<milestone unit="section" n="7"/>
non licet, agenda est persona quam mihi miles imposuit, te quaeso, Capito, ita mecum salva re publica
<note n="n28.354.1">inepta
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
; inaegyptum P. </note>
<pb n="p.356"/>
perfruaris, annonam et commeatus et quicquid necessarium est ubique militi
<note target="n28.356.1"/>
pares, ego, quantum in me est, si recte omnia gubernaveris, praefectum alterum non habebo.</q>
<milestone unit="section" n="8"/>
Cognito itaque quod imperaret Probus milites Florianum, qui quasi hereditarium arripuerat imperium,
<note target="n28.356.2"/>
interemerunt, scientes neminem dignius posse imperare
<milestone unit="section" n="9"/>
quam Probum, ita ei sine ulla molestia totius orbis imperium et militum et senatus iudicio delatum est. </p></div></div></body></text></TEI>