<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi028.perseus-lat2"><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Certum est quod Sallustius Crispus quodque Marcus Cato et Gellius historici sententiae modo in litteras rettulerunt, omnes omnium virtutes tantas esse quantas videri eas voluerint eorum ingenia qui unius
<milestone unit="section" n="2"/>
cuiusque
<note target="n28.334.1"/>
facta descripserint. inde est quod Alexander Magnus Macedo, cum ad Achillis sepulchrum venisset, graviter ingemescens
<q>Felicem te,</q>
inquit,
<q>iuvenis, qui talem praeconem tuarum virtutum repperisti,</q>
Homerum intellegi volens, qui Achillem tantum in virtutum studio fecit
<note target="n28.334.2"/>
quantum ipse valebat ingenio.
<milestone unit="section" n="3"/>
Quorsum haec pertineant, mi Celsine, fortassis requi-
<note n="n28.334.1">cuiusque
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
; cuius P. </note>
<note n="n28.334.2"> fecit Peter; fuit P. </note>
<pb n="p.336"/>
ris. Probum principem, cuius imperio oriens, occidens, meridies, septentrio omnesque orbis partes in totam securitatem
<note target="n28.336.1"/>
redactae sunt, scriptorum inopia iam
<milestone unit="section" n="4"/>
paene nescimus, occidit, pro pudor! tanti viri et talis historia qualem non habent bella Punica, non terror Gallicus, non motus Pontici, non Hispaniensis astutia.
<milestone unit="section" n="5"/>
sed non patiar ego ille, a quo dudum solus Aurelianus est expeditus, cuius vitam quantum potui persecutus, Tacito Florianoque iam scriptis non me ad Probi facta conscendere, si vita suppetet, omnes qui supersunt usque ad Maximianum Diocletianumque dicturus.
<milestone unit="section" n="6"/>
neque ego nunc facultatem eloquentiamque polliceor sed res gestas, quas perire non patior. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Usus autem sum, ne in aliquo fallam carissimam mihi familiaritatem tuam, praecipue libris ex Bibliotheca Ulpia, aetate mea Thermis Diocletianis, et item ex Domo Tiberiana, usus etiam regestis scribarum Porticus Porphyreticae, actis etiam senatus ac populi.
<milestone unit="section" n="2"/>
et quoniam me ad colligenda talis viri gesta ephemeris Turduli Gallicam plurimum iuvit, viri honestissimi ac sincerissimi, beneficium amici senis tacere non debui.
<note n="n28.336.1">securitatem
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
; seueritatem P. </note>
<pb n="p.338"/>
<milestone unit="section" n="3"/>
Cn. Pompeium, tribus fulgentem triumphis belli piratici,
<note target="n28.338.1"/>
belli Sertoriani, belli Mithradatici multarumque rerum gestarum maiestate sublimem, quis tandem nosset, nisi eum Marcus Tullius et Titus Livius in
<milestone unit="section" n="4"/>
litteras rettulissent? Publium Scipionem Africanum, immo Scipiones omnes, seu Lucios seu Nasicas, nonne tenebrae possiderent ac tegerent, nisi commendatores eorum historici nobiles atque ignobiles exstitissent?
<milestone unit="section" n="5"/>
longum est omnia persequi, quae ad exemplum huiusce
<milestone unit="section" n="6"/>
modi etiam nobis tacentibus usurpanda sunt. illud tantum contestatum volo, me et rem scripsisse, quam si quis voluerit honestius eloquio celsiore demonstret.
<milestone unit="section" n="7"/>
et mihi quidem id animi fuit ut
<note target="n28.338.2"/>
non Sallustios, Livios, Tacitos, Trogos atque omnes disertissimos imitarer viros in vita principum et temporibus disserendis, sed Marium Maximum, Suetonium Tranquillum, Fabium Marcellinum, Gargilium Martialem, Iulium Capitolinum, Aelium Lampridium ceterosque, qui haec et talia
<milestone unit="section" n="8"/>
non tam diserte quam vere memoriae tradiderunt, sum enim unus ex curiosis, quod infitias
<note target="n28.338.3"/>
ire non possum, incendentibus vobis, qui, cum multa sciatis, scire multo
<milestone unit="section" n="9"/>
plura cupitis, et ne diutius ea, quae ad meum consilium
<note n="n28.338.1">piratici
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
; Parthici P. </note>
<note n="n28.338.2"> ut ins. by Peter; om. in P. </note>
<note n="n28.338.3">infitias Peter; infinitas P1. </note>
<pb n="p.340"/>
pertinent, loquar, magnum et praeclarum principem et qualem historia nostra non novit, arripiam. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Probus oriundus e Pannonia, civitate Sirmiensi, nobiliore matre quam patre, patrimonio moderato, adfinitate non magna, tam privatus quam imperator
<milestone unit="section" n="2"/>
nobilissimus virtutibus claruit. Probo, ut quidam in litteras rettulerunt, pater nomine Maximus fuit, qui, cum ordines honestissime duxisset, tribunatum adeptus apud Aegyptum vita functus est uxore ac filio et
<milestone unit="section" n="3"/>
filia derelictis. multi dicunt Probum Claudii propinquum fuisse, optimi et sanctissimi principis, quod, quia per unum tantum Graecorum relatum est, nos in
<milestone unit="section" n="4"/>
medio relinquemus, unum tamen dico, quod in ephemeride legisse me memini, a Claudia sorore Probum
<milestone unit="section" n="5"/>
sepultum. adulescens Probus corporis viribus tam clarus est factus ut Valeriani iudicio tribunatum prope
<milestone unit="section" n="6"/>
imberbis acciperet, exstat epistula Valeriani ad Gallienum, qua Probum laudat adhuc adulescentem et
<milestone unit="section" n="7"/>
imitationi omnium proponit. ex quo apparet neminem umquam pervenisse ad virtutum summam iam maturum, nisi qui puer seminario virtutum generosiore concretus aliquid inclitum designasset. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Epistula Valeriani:
<q>Valerianus pater Gallieno filio, Augustus Augusto, et meum secutus iudicium, quod semper de Probo adulescente primo habui, et omnium bonorum, qui
<note n="n28.340.1">Mitrovitz ; see note to Aur., iii. 1. </note>
<note n="n28.340.2">See note to Av. Cass., i. 1. </note>
<note n="n28.340.3">Evidently a fiction, due to a desire on the part of the biographer to connect his hero with Pollio's. </note>
<note n="n28.340.4">Probably fictitious, on account of her name, unless we may suppose that she was a half-sister. </note>
<pb n="p.342"/>
eundem sui nominis virum dicunt, tribunatum in eum contuli datis sex cohortibus Saracenis, creditis etiam auxiliaribus Gallis cum ea Persarum manu quam nobis
<milestone unit="section" n="2"/>
Artabassis Syrus mancipavit. te quaeso, fili carissime, ut eum iuvenem, quem imitari pueris omnibus volo, in tanto habeas honore quantum virtutes eius et merita pro debito mentis splendore desiderant.</q>
<milestone unit="section" n="3"/>
Alia epistula de eodem ad praefectum praetorio cum salario:
<q>Valerianus Augustus Mulvio Gallicano praefecto praetorio, mireris fortassis, quod ego imberbem tribunum fecerim contra sententiam
<note target="n28.342.1"/>
divi Hadriani, sed
<milestone unit="section" n="4"/>
non multum miraberis, si Probum cogitas ; est adulescens vere probus; numquam enim aliud mihi, cum eum cogito, nisi eius nomen occurrit, quod nisi nomen
<milestone unit="section" n="5"/>
haberet, potuit habere cognomen, huic igitur dari iubebis, quoniam mediocris fortunae est, ut eius dignitas incrementis iuvetur, tunicas russulas duas, pallia Gallica duo fibulata, interulas paragaudias duas, patinam argenteam librarum decem specellatam, aureos Antoninianos centum, argenteos Aurelianos mille,
<milestone unit="section" n="6"/>
aereos Philippeos decem milia ; item in salario diurno, bubulae pondo
<gap reason="omitted"/>
, porcinae pondo sex, caprinae pondo decem, gallinaceum per biduum, olei per biduum sextarium unum, vini veteris diurnos sextarios
<note n="n28.342.1">contra sententiam Gruter, Peter; constentiam P 1. </note>
<pb n="p.344"/>
decem cum larido, bucellati,
<note target="n28.344.1"/>
aceti, salis, holerum, lignorum
<milestone unit="section" n="7"/>
quantum sat est. hospitia praeterea eidem ut tribunis legionum praeberi habebis.</q>
</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Et haec quidem epistulis declarantur. nunc quantum ex ephemeride colligi potuit: cum bello Sarmatico iam tribunus transmisso Danuvio multa fortiter fecisset, publice in contione donatus est hastis puris quattuor, coronis vallaribus duabus, corona civica una, vexillis puris quattuor, armillis aureis duabus, torque aureo uno, patera sacrificali quinquelibri una.
<milestone unit="section" n="2"/>
quo quidem tempore Valerium Flaccinum, adulescentem nobilem, parentem Valeriani, e Quadorum liberavit manu. unde illi Valerianus coronam civicam
<milestone unit="section" n="3"/>
detulit, verba Valeriani pro contione habita :
<q>Suscipe, Probe, praemia pro re publica, suscipe coronam
<milestone unit="section" n="4"/>
civicam pro parente.</q>
quo quidem tempore legionem tertiam eidem addidit, sub testimonio huiusmodi.
<milestone unit="section" n="5"/>
Epistula de legione tertia:
<q>Res gestae tuae, Probe carissime, faciunt ut et serius tradere maiores tibi exercitus videar et cito
<milestone unit="section" n="6"/>
tamen tradam, recipe in fidem tuam legionem tertiam Felicem, quam ego adhuc nulli nisi provecto iam credidi; mihi autem eo tempore credita est, quo et me
<milestone unit="section" n="7"/>
canosum qui credebat cum gratulatione vidit, sed ego in te non exspecto aetatem, cum et virtutibus
<note n="n28.344.1">bucellati aceti Purser (cf. Av. Cass. v. 3); bolulaci P; pabuli aceti Peter, Hohl. </note>
<pb n="p.346"/>
<milestone unit="section" n="8"/>
fulgeas,
<note target="n28.346.1"/>
et moribus polleas. vestes tibi triplices dari iussi, salarium duplex feci, vexillarium deputavi.</q>
</p></div></div></body></text></TEI>