<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi027.perseus-lat2"><div type="textpart" n="8" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
imperium, ac ne quis me temere Graecorum alicui Latinorumve aestimet credidisse, habet in Bibliotheca Ulpia in armario sexto librum elephantinum, in quo hoc senatus consultum perscriptum est, cui Tacitus ipse
<milestone unit="section" n="2"/>
manu sua subscripsit. nam diu haec senatus consulta quae ad principes pertinebant in libris elephantinis scribebantur.
<milestone unit="section" n="3"/>
Inde ad exercitus profectus, ibi quoque, cum primum tribunal ascendit, Moesius Gallicanus praefectus
<milestone unit="section" n="4"/>
praetorii in haec verba disseruit:
<q>Dedit, sanctissimi commilitones, senatus principem, quem petistis ; paruit praeceptis et voluntati
<note target="n27.308.2"/>
castrensium ordo ille nobilissimus, plura mihi apud vos praesente iam imperatore
<note n="n27.308.1">adiuuet Peter, Hohl; diuet P.</note>
<note n="n27.308.2">uoluntati
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
; uoluptati P. </note>
<pb n="p.310"/>
non licet loqui, ipsum igitur, qui tueri nos debet,
<milestone unit="section" n="5"/>
loquentem dignanter audite.</q>
post hoc Tacitus Augustus dixit:
<q>Et Traianus ad imperium senex venit, sed ille ab uno delectus est, at me, sanctissimi commilitones, primum vos, qui scitis principes adprobare, deinde amplissimus senatus dignum hoc nomine iudicavit, curabo, enitar, efficiam, ne vobis desint, si non fortia facta, at saltem
<note target="n27.310.1"/>
vobis atque imperatore digna consilia.</q>
</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Post hoc stipendium et donativum ex more promisit et primam orationem ad senatum talem dedit:
<q>Ita mihi liceat, patres conscripti, sic
<note target="n27.310.2"/>
imperium regere ut a vobis me constet electum, ut ego cuncta ex vestra facere sententia et potestate decrevi, vestrum
<note target="n27.310.3"/>
est igitur ea iubere atque sancire quae digna vobis, digna modesto exercitu, digna populo Romano esse videantur.</q>
<milestone unit="section" n="2"/>
in eadem oratione Aureliano statuam auream ponendam in Capitolio decrevit, item statuam argenteam in Curia, item in Templo Solis, item in Foro divi Traiani. sed aurea non est posita, dedicatae autem
<milestone unit="section" n="3"/>
sunt solae argenteae, in eadem oratione cavit ut si quis argento publice privatimque aes miscuisset, si quis auro argentum, si quis aeri plumbum, capital esset
<milestone unit="section" n="4"/>
cum bonorum proscriptione. in eadem oratione cavit ut servi in dominorum capita non interrogarentur, ne
<note n="n27.310.1">at saltem
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
; ad salutem P. </note>
<note n="n27.310.2"> sic
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
; sit P. </note>
<note n="n27.310.3"> uestrum
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
uerum P. </note>
<pb n="p.312"/>
<milestone unit="section" n="5"/>
in causa maiestatis quidem, addidit ut Aurelianum omnes pictum haberent, divorum templum fieri iussit, in
<note target="n27.312.1"/>
quo essent statuae principum bonorum, ita ut iisdem natalibus suis et Parilibus et kalendis Ianuariis
<milestone unit="section" n="6"/>
et Votis libamina ponerentur, in eadem oratione fratri suo Floriano consulatum petiit et non impetravit, idcirco quod iam senatus omnia nundinia suffectorum consulum clauserat, dicitur autem multum laetatus senatus libertate, quod ei negatus est consulatus, quem fratri petierat, fertur denique dixisse,
<q>Scit senatus quem principem fecerit.</q>
</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Patrimonium suum publicavit, quod habuit in reditibus, sestertium bis milies octingenties. pecuniam, quam domi collegerat, in stipendium militum vertit, togis et tunicis iisdem est usus quibus privatus.
<milestone unit="section" n="2"/>
meritoria intra urbem stare vetuit, quod quidem diu genere non potuit, thermas omnes ante lucernam claudi iussit, ne quid per noctem seditionis oriretur.
<milestone unit="section" n="3"/>
Cornelium Tacitum, scriptorem historiae Augustae, quod parentem suum eundem diceret, in omnibus
<note n="n27.312.1">in
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
; ut P. </note>
<pb n="p.314"/>
bibliothecis conlocari iussit; ne
<note target="n27.314.1"/>
tectorum incuria deperiret, librum per annos singulos decies scribi publicitus in † evicosarchis
<note target="n27.314.2"/>
iussit et in bibliothecis
<milestone unit="section" n="4"/>
poni. holosericam vestem viris omnibus interdixit. domum suam destrui praecepit atque in eo loco thermas
<milestone unit="section" n="5"/>
publicas fieri privato sumptu iussit, columnas centum Numidicas pedum vicenum ternum Ostiensibus donavit de proprio, possessiones, quas in Mauretania habuit, sartis tectis Capitolii deputavit,
<milestone unit="section" n="6"/>
argentum mensale, quod privatus habuerat,
<note target="n27.314.3"/>
ministeriis conviviorum, quae in templis fierent, dedicavit.
<milestone unit="section" n="7"/>
servos urbanos omnes manu misit utriusque sexus, intra centum tamen ne Caniniam transire videretur. </p></div><div type="textpart" n="11" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Ipse fuit vitae parcissimae, ita ut sextarium vini tota die numquam potaverit, saepe intra heminam.
<milestone unit="section" n="2"/>
convivium vero unius gallinacei, ita ut sinciput adderet et ova. prae omnibus holeribus adfatim ministratis lactucis impatienter indulsit, somnum enim se mercari illa sumptus effusione dicebat, amariores
<milestone unit="section" n="3"/>
cibos adpetivit. balneis raro usus est atque adeo validior fuit in senectute, vitreorum diversitate atque operositate vehementer est delectatus, panem nisi siccum numquam comedit eundemque sale atque aliis
<milestone unit="section" n="4"/>
rebus conditum, fabricarum peritissimus fuit, marmorum cupidus, nitoris senatorii, venationum studiosus.
<note n="n27.314.1">ne Hohl; nec P; neue Peter 2. </note>
<note n="n27.314.2"> So P ; no successful emendations have been proposed. </note>
<note n="n27.314.3"> habuerat
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
; habuerit P. </note>
<pb n="p.316"/>
<milestone unit="section" n="5"/>
mensam denique suam numquam nisi agrestibus opimavit. phasianam avem nisi suo et suorum natali et diebus festissimis non posuit, hostias suas semper
<milestone unit="section" n="6"/>
domum revocavit iisdemque suos vesci iussit, uxorem gemmis uti non est passus, auro clavatis vestibus idem interdixit. nam et ipse auctor Aureliano fuisse perhibetur ut aurum a vestibus et cameris et pellibus summoveret,
<milestone unit="section" n="7"/>
multa huius feruntur, sed longum est ea in litteras mittere, quod si quis omnia de hoc viro cupit scire, legat Suetonium Optatianum, qui eius vitam adfatim
<milestone unit="section" n="8"/>
scripsit, legit sane senex minutulas litteras ad stuporem nec umquam noctem intermisit qua non aliquid vel scriberet ille vel legeret praeter posterum kalendarum diem. </p></div></div></body></text></TEI>