<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi027.perseus-lat2"><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Nicomachus, in haec verba disseruit:
<q>Semper quidem, patres conscripti, recte atque prudenter rei publicae magnificus hic ordo consuluit, neque a quoquam orbis terrae populo solidior umquam exspectata sapientia est. attamen nulla umquam neque gravior neque prudentior in hoc sacrario dicta sententia
<milestone unit="section" n="2"/>
est. seniorem principem fecimus et virum qui omnibus quasi pater consulat. nihil ab hoc inmaturum, nihil praeproperum, nihil asperum formidandum est. omnia seria, cuncta gravia, et quasi
<milestone unit="section" n="3"/>
ipsa res publica iubeat, auguranda sunt. scit enim qualem sibi principem semper optaverit nec potest
<note target="n27.304.2"/>
aliud nobis exhibere quam ipse desideravit et voluit.
<milestone unit="section" n="4"/>
enimvero si recolere velitis vetusta illa prodigia, Nerones dico et Heliogabalos et Commodos, seu potius semper Incommodos, certe non hominum magis
<milestone unit="section" n="5"/>
vitia illa quam aetatum fuerunt, di avertant principes pueros et patres patriae dici impuberes et quibus ad subscribendum magistri litterarii manus
<note n="n27.304.1">interrogati
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
, Peter; interrogatio P. </note>
<note n="n27.304.2"> potes P. </note>
<pb n="p.306"/>
teneant, quos ad consulatus dandos dulcia et circuli et
<milestone unit="section" n="6"/>
quaecumque voluptas puerilis invitet, quae (malum) ratio est habere imperatorem, qui famam curare non noverit, qui quid sit res publica nesciat, nutritorem timeat, respiciat ad nutricem, virgarum
<note target="n27.306.1"/>
magistralium ictibus terrorique subiaceat, faciat eos consules, duces, iudices quorum vitam, merita, aetates, familias, gesta
<milestone unit="section" n="7"/>
non norit. sed quo
<note target="n27.306.2"/>
diutius, patres conscripti, protrahor? magis gratulemur quod habemus principem senem, quam illa iteremus quae plus quam lacrimanda
<milestone unit="section" n="8"/>
tolerantibus exstiterunt. gratias igitur dis inmortalibus ago atque habeo, et quidem pro universa re publica, teque, Tacite Auguste, convenio, petens, obsecrans ac libere pro communi patria et
<note target="n27.306.3"/>
legibus deposcens, ne parvulos tuos, si te citius fata praevenerint, facias Romani heredes imperii, ne sic rem publicam patresque conscriptos populumque Romanum ut villulam tuam,
<milestone unit="section" n="9"/>
ut colonos tuos, ut servos tuos relinquas, quare circumspice, imitare Nervas, Traianos, Hadrianos. ingens est gloria morientis principis rem publicam magis amare quam filios.</q>
</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Hac oratione et Tacitus ipse vehementer est motus, et totus senatorius ordo concussus, statimque adclamatum est,
<q>Omnes, omnes.</q>
<milestone unit="section" n="2"/>
Inde itum ad Campum M artium, ubi comitiale tribunal ascendit, ibi
<note target="n27.306.4"/>
praefectus urbis Aelius Cesetti-
<note n="n27.306.1">uirgarum Peter, Hohl; magnarum P1. </note>
<note n="n27.306.2"> quo Salm. , Peter; quod P. </note>
<note n="n27.306.3"> et ins. by Salm.; om. in P. </note>
<note n="n27.306.4"> ubi
<gap reason="omitted"/>
ibi Peter; ibi
<gap reason="omitted"/>
ubi P, Hohl. </note>
<pb n="p.308"/>
<milestone unit="section" n="3"/>
anus sic locutus est:
<q>Vos, sanctissimi milites et sacratissimi vos Quirites, habetis principem, quem de sententia omnium exercituum senatus elegit, Tacitum dico, augustissimum virum, ut qui hactenus sententiis suis rem publicam, nunc adiuvet
<note target="n27.308.1"/>
iussis atque consultis.</q>
<milestone unit="section" n="4"/>
adclamatum est a populo, " Felicissime Tacite Auguste, di te servent, " et reliqua quae solent dici.
<milestone unit="section" n="5"/>
Hoc loco tacendum non est plerosque in litteras rettulisse Tacitum absentem et in Campania positum
<milestone unit="section" n="6"/>
principem nuncupatum; verum est, nec dissimulare possum, nam cum rumor emersisset illum imperatorem esse faciendum, discessit atque in Baiano duobus
<milestone unit="section" n="7"/>
mensibus fuit. sed inde deductus huic senatus consulto interfuit, quasi vere privatus et qui vere recusaret </p></div><div type="textpart" n="8" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
imperium, ac ne quis me temere Graecorum alicui Latinorumve aestimet credidisse, habet in Bibliotheca Ulpia in armario sexto librum elephantinum, in quo hoc senatus consultum perscriptum est, cui Tacitus ipse
<milestone unit="section" n="2"/>
manu sua subscripsit. nam diu haec senatus consulta quae ad principes pertinebant in libris elephantinis scribebantur.
<milestone unit="section" n="3"/>
Inde ad exercitus profectus, ibi quoque, cum primum tribunal ascendit, Moesius Gallicanus praefectus
<milestone unit="section" n="4"/>
praetorii in haec verba disseruit:
<q>Dedit, sanctissimi commilitones, senatus principem, quem petistis ; paruit praeceptis et voluntati
<note target="n27.308.2"/>
castrensium ordo ille nobilissimus, plura mihi apud vos praesente iam imperatore
<note n="n27.308.1">adiuuet Peter, Hohl; diuet P.</note>
<note n="n27.308.2">uoluntati
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
; uoluptati P. </note>
<pb n="p.310"/>
non licet loqui, ipsum igitur, qui tueri nos debet,
<milestone unit="section" n="5"/>
loquentem dignanter audite.</q>
post hoc Tacitus Augustus dixit:
<q>Et Traianus ad imperium senex venit, sed ille ab uno delectus est, at me, sanctissimi commilitones, primum vos, qui scitis principes adprobare, deinde amplissimus senatus dignum hoc nomine iudicavit, curabo, enitar, efficiam, ne vobis desint, si non fortia facta, at saltem
<note target="n27.310.1"/>
vobis atque imperatore digna consilia.</q>
</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Post hoc stipendium et donativum ex more promisit et primam orationem ad senatum talem dedit:
<q>Ita mihi liceat, patres conscripti, sic
<note target="n27.310.2"/>
imperium regere ut a vobis me constet electum, ut ego cuncta ex vestra facere sententia et potestate decrevi, vestrum
<note target="n27.310.3"/>
est igitur ea iubere atque sancire quae digna vobis, digna modesto exercitu, digna populo Romano esse videantur.</q>
<milestone unit="section" n="2"/>
in eadem oratione Aureliano statuam auream ponendam in Capitolio decrevit, item statuam argenteam in Curia, item in Templo Solis, item in Foro divi Traiani. sed aurea non est posita, dedicatae autem
<milestone unit="section" n="3"/>
sunt solae argenteae, in eadem oratione cavit ut si quis argento publice privatimque aes miscuisset, si quis auro argentum, si quis aeri plumbum, capital esset
<milestone unit="section" n="4"/>
cum bonorum proscriptione. in eadem oratione cavit ut servi in dominorum capita non interrogarentur, ne
<note n="n27.310.1">at saltem
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
; ad salutem P. </note>
<note n="n27.310.2"> sic
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
; sit P. </note>
<note n="n27.310.3"> uestrum
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
uerum P. </note>
<pb n="p.312"/>
<milestone unit="section" n="5"/>
in causa maiestatis quidem, addidit ut Aurelianum omnes pictum haberent, divorum templum fieri iussit, in
<note target="n27.312.1"/>
quo essent statuae principum bonorum, ita ut iisdem natalibus suis et Parilibus et kalendis Ianuariis
<milestone unit="section" n="6"/>
et Votis libamina ponerentur, in eadem oratione fratri suo Floriano consulatum petiit et non impetravit, idcirco quod iam senatus omnia nundinia suffectorum consulum clauserat, dicitur autem multum laetatus senatus libertate, quod ei negatus est consulatus, quem fratri petierat, fertur denique dixisse,
<q>Scit senatus quem principem fecerit.</q>
</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Patrimonium suum publicavit, quod habuit in reditibus, sestertium bis milies octingenties. pecuniam, quam domi collegerat, in stipendium militum vertit, togis et tunicis iisdem est usus quibus privatus.
<milestone unit="section" n="2"/>
meritoria intra urbem stare vetuit, quod quidem diu genere non potuit, thermas omnes ante lucernam claudi iussit, ne quid per noctem seditionis oriretur.
<milestone unit="section" n="3"/>
Cornelium Tacitum, scriptorem historiae Augustae, quod parentem suum eundem diceret, in omnibus
<note n="n27.312.1">in
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
; ut P. </note>
<pb n="p.314"/>
bibliothecis conlocari iussit; ne
<note target="n27.314.1"/>
tectorum incuria deperiret, librum per annos singulos decies scribi publicitus in † evicosarchis
<note target="n27.314.2"/>
iussit et in bibliothecis
<milestone unit="section" n="4"/>
poni. holosericam vestem viris omnibus interdixit. domum suam destrui praecepit atque in eo loco thermas
<milestone unit="section" n="5"/>
publicas fieri privato sumptu iussit, columnas centum Numidicas pedum vicenum ternum Ostiensibus donavit de proprio, possessiones, quas in Mauretania habuit, sartis tectis Capitolii deputavit,
<milestone unit="section" n="6"/>
argentum mensale, quod privatus habuerat,
<note target="n27.314.3"/>
ministeriis conviviorum, quae in templis fierent, dedicavit.
<milestone unit="section" n="7"/>
servos urbanos omnes manu misit utriusque sexus, intra centum tamen ne Caniniam transire videretur. </p></div></div></body></text></TEI>