Nicomachus, in haec verba disseruit: Semper quidem, patres conscripti, recte atque prudenter rei publicae magnificus hic ordo consuluit, neque a quoquam orbis terrae populo solidior umquam exspectata sapientia est. attamen nulla umquam neque gravior neque prudentior in hoc sacrario dicta sententia est. seniorem principem fecimus et virum qui omnibus quasi pater consulat. nihil ab hoc inmaturum, nihil praeproperum, nihil asperum formidandum est. omnia seria, cuncta gravia, et quasi ipsa res publica iubeat, auguranda sunt. scit enim qualem sibi principem semper optaverit nec potest aliud nobis exhibere quam ipse desideravit et voluit. enimvero si recolere velitis vetusta illa prodigia, Nerones dico et Heliogabalos et Commodos, seu potius semper Incommodos, certe non hominum magis vitia illa quam aetatum fuerunt, di avertant principes pueros et patres patriae dici impuberes et quibus ad subscribendum magistri litterarii manus interrogati *s , Peter; interrogatio P. potes P. teneant, quos ad consulatus dandos dulcia et circuli et quaecumque voluptas puerilis invitet, quae (malum) ratio est habere imperatorem, qui famam curare non noverit, qui quid sit res publica nesciat, nutritorem timeat, respiciat ad nutricem, virgarum magistralium ictibus terrorique subiaceat, faciat eos consules, duces, iudices quorum vitam, merita, aetates, familias, gesta non norit. sed quo diutius, patres conscripti, protrahor? magis gratulemur quod habemus principem senem, quam illa iteremus quae plus quam lacrimanda tolerantibus exstiterunt. gratias igitur dis inmortalibus ago atque habeo, et quidem pro universa re publica, teque, Tacite Auguste, convenio, petens, obsecrans ac libere pro communi patria et legibus deposcens, ne parvulos tuos, si te citius fata praevenerint, facias Romani heredes imperii, ne sic rem publicam patresque conscriptos populumque Romanum ut villulam tuam, ut colonos tuos, ut servos tuos relinquas, quare circumspice, imitare Nervas, Traianos, Hadrianos. ingens est gloria morientis principis rem publicam magis amare quam filios. Hac oratione et Tacitus ipse vehementer est motus, et totus senatorius ordo concussus, statimque adclamatum est, Omnes, omnes. Inde itum ad Campum M artium, ubi comitiale tribunal ascendit, ibi praefectus urbis Aelius Cesetti- uirgarum Peter, Hohl; magnarum P1. quo Salm. , Peter; quod P. et ins. by Salm.; om. in P. ubi ibi Peter; ibi ubi P, Hohl. anus sic locutus est: Vos, sanctissimi milites et sacratissimi vos Quirites, habetis principem, quem de sententia omnium exercituum senatus elegit, Tacitum dico, augustissimum virum, ut qui hactenus sententiis suis rem publicam, nunc adiuvet iussis atque consultis. adclamatum est a populo, " Felicissime Tacite Auguste, di te servent, " et reliqua quae solent dici. Hoc loco tacendum non est plerosque in litteras rettulisse Tacitum absentem et in Campania positum principem nuncupatum; verum est, nec dissimulare possum, nam cum rumor emersisset illum imperatorem esse faciendum, discessit atque in Baiano duobus mensibus fuit. sed inde deductus huic senatus consulto interfuit, quasi vere privatus et qui vere recusaret imperium, ac ne quis me temere Graecorum alicui Latinorumve aestimet credidisse, habet in Bibliotheca Ulpia in armario sexto librum elephantinum, in quo hoc senatus consultum perscriptum est, cui Tacitus ipse manu sua subscripsit. nam diu haec senatus consulta quae ad principes pertinebant in libris elephantinis scribebantur. Inde ad exercitus profectus, ibi quoque, cum primum tribunal ascendit, Moesius Gallicanus praefectus praetorii in haec verba disseruit: Dedit, sanctissimi commilitones, senatus principem, quem petistis ; paruit praeceptis et voluntati castrensium ordo ille nobilissimus, plura mihi apud vos praesente iam imperatore adiuuet Peter, Hohl; diuet P. uoluntati *s ; uoluptati P. non licet loqui, ipsum igitur, qui tueri nos debet, loquentem dignanter audite. post hoc Tacitus Augustus dixit: Et Traianus ad imperium senex venit, sed ille ab uno delectus est, at me, sanctissimi commilitones, primum vos, qui scitis principes adprobare, deinde amplissimus senatus dignum hoc nomine iudicavit, curabo, enitar, efficiam, ne vobis desint, si non fortia facta, at saltem vobis atque imperatore digna consilia. Post hoc stipendium et donativum ex more promisit et primam orationem ad senatum talem dedit: Ita mihi liceat, patres conscripti, sic imperium regere ut a vobis me constet electum, ut ego cuncta ex vestra facere sententia et potestate decrevi, vestrum est igitur ea iubere atque sancire quae digna vobis, digna modesto exercitu, digna populo Romano esse videantur. in eadem oratione Aureliano statuam auream ponendam in Capitolio decrevit, item statuam argenteam in Curia, item in Templo Solis, item in Foro divi Traiani. sed aurea non est posita, dedicatae autem sunt solae argenteae, in eadem oratione cavit ut si quis argento publice privatimque aes miscuisset, si quis auro argentum, si quis aeri plumbum, capital esset cum bonorum proscriptione. in eadem oratione cavit ut servi in dominorum capita non interrogarentur, ne at saltem *s ; ad salutem P. sic *s ; sit P. uestrum *s uerum P. in causa maiestatis quidem, addidit ut Aurelianum omnes pictum haberent, divorum templum fieri iussit, in quo essent statuae principum bonorum, ita ut iisdem natalibus suis et Parilibus et kalendis Ianuariis et Votis libamina ponerentur, in eadem oratione fratri suo Floriano consulatum petiit et non impetravit, idcirco quod iam senatus omnia nundinia suffectorum consulum clauserat, dicitur autem multum laetatus senatus libertate, quod ei negatus est consulatus, quem fratri petierat, fertur denique dixisse, Scit senatus quem principem fecerit. Patrimonium suum publicavit, quod habuit in reditibus, sestertium bis milies octingenties. pecuniam, quam domi collegerat, in stipendium militum vertit, togis et tunicis iisdem est usus quibus privatus. meritoria intra urbem stare vetuit, quod quidem diu genere non potuit, thermas omnes ante lucernam claudi iussit, ne quid per noctem seditionis oriretur. Cornelium Tacitum, scriptorem historiae Augustae, quod parentem suum eundem diceret, in omnibus in *s ; ut P. bibliothecis conlocari iussit; ne tectorum incuria deperiret, librum per annos singulos decies scribi publicitus in † evicosarchis iussit et in bibliothecis poni. holosericam vestem viris omnibus interdixit. domum suam destrui praecepit atque in eo loco thermas publicas fieri privato sumptu iussit, columnas centum Numidicas pedum vicenum ternum Ostiensibus donavit de proprio, possessiones, quas in Mauretania habuit, sartis tectis Capitolii deputavit, argentum mensale, quod privatus habuerat, ministeriis conviviorum, quae in templis fierent, dedicavit. servos urbanos omnes manu misit utriusque sexus, intra centum tamen ne Caniniam transire videretur.