<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi027.perseus-lat2"><div type="textpart" n="19" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Privatae autem epistulae haec fuerunt:
<q>Autronio Iusto patri Autronius Tiberianus salutem, nunc te, pater sancte, interesse decuit senatui amplissimo, nunc sententiam dicere, cum tantum auctoritas amplissimi ordinis creverit ut reversa in antiquum statum re
<note target="n27.330.1"/>
publica nos principes demus, nos faciamus
<milestone unit="section" n="2"/>
imperatores, nos denique nuncupemus Augustos. fac igitur ut convalescas, Curiae interfuturus antiquae, nos recepimus ius proconsulare, redierunt ad praefectum urbi appellationes omnium potestatum et omnium dignitatem.</q>
<milestone unit="section" n="3"/>
Item alia :
<q>Claudius Sapilianus Cereio Maeciano patruo salutem. obtinuimus,
<note target="n27.330.2"/>
pater sancte, quod semper optavimus; in antiquum statum senatus revertit. nos principes facimus, nostri ordinis sunt potestates.
<milestone unit="section" n="4"/>
gratias exercitui Romano et vere Romano ; reddidit
<milestone unit="section" n="5"/>
nobis quam semper habuimus potestatem. abice Baianos Puteolanosque secessus, da te urbi, da te Curiae, floret Roma, floret tota res publica, imperatores damus, principes facimus ; possumus et prohibere qui coepimus facere, dictum sapienti sat est.</q>
<note n="n27.330.1">So Peter; reuera
<gap reason="omitted"/>
rei P. </note>
<note n="n27.330.2"> optinuimus
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
; optimus P. </note>
<pb n="p.332"/>
<milestone unit="section" n="6"/>
Longum est omnes epistulas conectere quas repperi, quas legi. tantum illud dico, senatores omnes ea esse laetitia elatos ut in domibus suis omnes albas hostias caederent, imagines frequenter aperirent,
<note target="n27.332.1"/>
albati sederent, convivia sumptuosiora praeberent,
<note target="n27.332.2"/>
antiquitatem sibi redditam crederent.
<note n="n27.332.1">aperirent
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
; aperient P. </note>
<note n="n27.332.2"> praeberent Cas., Peter. praeuenerent P1. </note>
</p></div></div></body></text></TEI>