<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi027.perseus-lat2"><div type="textpart" n="18" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Et quoniam me promisi aliquas epistulas esse positurum, quae creato Tacito principe gaudia senatus ostenderent, his additis finem scribendi faciam. Epistulae publicae :
<milestone unit="section" n="2"/>
<q>Senatus amplissimus curiae Carthaginiensi salutem dicit, quod bonum, faustum, felix salutareque sit rei publicae orbique Romano, dandi ius imperii, appellandi principis, nuncupandi Augusti ad nos revertit.
<milestone unit="section" n="3"/>
ad nos igitur referte quae magna sunt. omnis provocatio praefecti
<note target="n27.328.2"/>
urbis erit, quae tamen a proconsulibus
<milestone unit="section" n="4"/>
et ab ordinariis iudicibus emerserit. in quo quidem etiam vestram in antiquum statum redisse credimus dignitatem, si quidem primus hic ordo est, qui recipiendo vim suam ius suum ceteris servat.</q>
<milestone unit="section" n="5"/>
Alia epistula :
<q>Senatus amplissimus curiae Trevirorum, ut estis liberi et semper fuistis, laetari vos credimus, creandi principis iudicium ad senatum rediit, simul etiam
<note n="n27.328.1">reseruemus
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
, Petschenig, Hohl; reseruemur P; reuertemur Peter.</note>
<note n="n27.328.2"> praefecti
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
; quae P. </note>
<pb n="p.330"/>
praefecturae urbanae appellatio universa decreta est.</q>
<milestone unit="section" n="6"/>
Eodem modo scriptum est Antiochensibus, Aquileiensibus, Mediolanensibus, Alexandrinis, Thessalonicensibus, Corinthiis et Atheniensibus. </p></div></div></body></text></TEI>