<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi027.perseus-lat2"><div type="textpart" n="16" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Tacitus congiarium populo Romano intra sex
<milestone unit="section" n="2"/>
menses vix dedit, imago eius posita est in Quintiliorum, in una tabula quinquiplex, in qua semel togatus, semel chlamydatus, semel armatus, semel palliatus,
<milestone unit="section" n="3"/>
semel venatorio habitu, de qua quidem epigrammatarius ita allusit ut diceret :
<q>Non agnosco senem armatum, non chlamydatum</q>
inter cetera,
<q>sed
<milestone unit="section" n="4"/>
agnosco togatum.</q>
et Floriani liberi et Taciti multi exstiterunt, quorum sunt posteri, credo, millesimum annum exspectantes, in quos multa epigrammata scripta sunt,
<note target="n27.324.2"/>
quibus
<note target="n27.324.3"/>
iocati sunt haruspices imperium
<milestone unit="section" n="5"/>
pollicentes. haec sunt quae de vita Taciti atque Floriani digna memoratu comperisse me memini.
<milestone unit="section" n="6"/>
Nunc nobis adgrediendus est Probus, vir domi forisque conspicuus, vir Aureliano, Traiano, Hadriano, Antoninis, Alexandro Claudioque praeferendus, quia
<note target="n27.324.4"/>
in illis varia, in hoc omnia praecipua iuncta
<note target="n27.324.5"/>
fuere, qui post Tacitum omnium iudicio bonorum imperator est factus orbemque terrarum pacatissimum gubernavit, deletis barbaris gentibus, deletis etiam plurimis tyrannorum, qui eius temporibus exstiterunt, de quo
<note n="n27.324.1">pollicentes
<gap reason="omitted"/>
historia transp. by Salm.; after mendacia in P. </note>
<note n="n27.324.2">2 scripta sunt
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
, Hohl; om. in P and by Peter. </note>
<note n="n27.324.3">quibus Hohl; quo P, Peter; queis Cas. </note>
<note n="n27.324.4"> So Peter ; nisi quia P, Hohl. </note>
<note n="n27.324.5"> iuncta Baehrens, Peter 2; tunc P. </note>
<pb n="p.326"/>
dictum est dignum esse
<note target="n27.326.1"/>
ut Probus diceretur, etiamsi Probus nomine non fuisset. quem quidem multi ferunt etiam Sibyllinis Libris promissum, qui si diutius
<milestone unit="section" n="7"/>
fuisset, orbis terrae barbaros non haberet, haec ego in aliorum vita de Probo credidi praelibanda, ne dies, hora, momentum aliquid sibi vindicaret in me necessitate
<milestone unit="section" n="8"/>
fatali ac Probo indicto deperirem. nunc quoniam interim meo studio satisfeci, claudam istud volumen,
<note target="n27.326.2"/>
satisfactum arbitrans studio et cupiditati meae. </p></div></div></body></text></TEI>