Tacitus congiarium populo Romano intra sex menses vix dedit, imago eius posita est in Quintiliorum, in una tabula quinquiplex, in qua semel togatus, semel chlamydatus, semel armatus, semel palliatus, semel venatorio habitu, de qua quidem epigrammatarius ita allusit ut diceret : Non agnosco senem armatum, non chlamydatum inter cetera, sed agnosco togatum. et Floriani liberi et Taciti multi exstiterunt, quorum sunt posteri, credo, millesimum annum exspectantes, in quos multa epigrammata scripta sunt, quibus iocati sunt haruspices imperium pollicentes. haec sunt quae de vita Taciti atque Floriani digna memoratu comperisse me memini. Nunc nobis adgrediendus est Probus, vir domi forisque conspicuus, vir Aureliano, Traiano, Hadriano, Antoninis, Alexandro Claudioque praeferendus, quia in illis varia, in hoc omnia praecipua iuncta fuere, qui post Tacitum omnium iudicio bonorum imperator est factus orbemque terrarum pacatissimum gubernavit, deletis barbaris gentibus, deletis etiam plurimis tyrannorum, qui eius temporibus exstiterunt, de quo pollicentes historia transp. by Salm.; after mendacia in P. 2 scripta sunt *s , Hohl; om. in P and by Peter. quibus Hohl; quo P, Peter; queis Cas. So Peter ; nisi quia P, Hohl. iuncta Baehrens, Peter 2; tunc P. dictum est dignum esse ut Probus diceretur, etiamsi Probus nomine non fuisset. quem quidem multi ferunt etiam Sibyllinis Libris promissum, qui si diutius fuisset, orbis terrae barbaros non haberet, haec ego in aliorum vita de Probo credidi praelibanda, ne dies, hora, momentum aliquid sibi vindicaret in me necessitate fatali ac Probo indicto deperirem. nunc quoniam interim meo studio satisfeci, claudam istud volumen, satisfactum arbitrans studio et cupiditati meae. Omina imperii Tacito haec fuerunt : fanaticus quidam in Templo Silvani tensis membris exclamavit, Tacita purpura, tacita purpura, idque septimo ; quod quidem postea omini deputatum est. vinum, quo libaturus Tacitus fuerat in templo Herculis Fundani, subito purpureum factum est. vitis, quae uvas Aminnias albas ferebat, eo anno quo ille imperium meruit purpureas tulit. plurima purpurea facta sunt. mortis omina haec fuerunt: patris sepulchrum disruptis ianuis se aperuit, matris umbra se per diem et Tacito et Floriano velut viventis obtulit, nam diversis patribus nati ferebantur, in larario di omnes seu terrae motu seu casu aliquo conciderunt. dignum esse ins. by Cas., Peter 2 ; om. in P. satisfeci uolumen *s , Hohl; om. in P and by Peter. So Salm. ; purascere P; purpurascere Peter, Hohl. imago Apollinis, quae ab his colebatur, ex summo fastigio in lectulo posita sine hominis cuiuspiam manu deprehensa est. sed quousque ultra progredimur? sunt a quibus ista dicantur. nos ad Probum et ad Probi gesta insignia reservemus. Et quoniam me promisi aliquas epistulas esse positurum, quae creato Tacito principe gaudia senatus ostenderent, his additis finem scribendi faciam. Epistulae publicae : Senatus amplissimus curiae Carthaginiensi salutem dicit, quod bonum, faustum, felix salutareque sit rei publicae orbique Romano, dandi ius imperii, appellandi principis, nuncupandi Augusti ad nos revertit. ad nos igitur referte quae magna sunt. omnis provocatio praefecti urbis erit, quae tamen a proconsulibus et ab ordinariis iudicibus emerserit. in quo quidem etiam vestram in antiquum statum redisse credimus dignitatem, si quidem primus hic ordo est, qui recipiendo vim suam ius suum ceteris servat. Alia epistula : Senatus amplissimus curiae Trevirorum, ut estis liberi et semper fuistis, laetari vos credimus, creandi principis iudicium ad senatum rediit, simul etiam reseruemus *s , Petschenig, Hohl; reseruemur P; reuertemur Peter. praefecti *s ; quae P. praefecturae urbanae appellatio universa decreta est. Eodem modo scriptum est Antiochensibus, Aquileiensibus, Mediolanensibus, Alexandrinis, Thessalonicensibus, Corinthiis et Atheniensibus. Privatae autem epistulae haec fuerunt: Autronio Iusto patri Autronius Tiberianus salutem, nunc te, pater sancte, interesse decuit senatui amplissimo, nunc sententiam dicere, cum tantum auctoritas amplissimi ordinis creverit ut reversa in antiquum statum re publica nos principes demus, nos faciamus imperatores, nos denique nuncupemus Augustos. fac igitur ut convalescas, Curiae interfuturus antiquae, nos recepimus ius proconsulare, redierunt ad praefectum urbi appellationes omnium potestatum et omnium dignitatem. Item alia : Claudius Sapilianus Cereio Maeciano patruo salutem. obtinuimus, pater sancte, quod semper optavimus; in antiquum statum senatus revertit. nos principes facimus, nostri ordinis sunt potestates. gratias exercitui Romano et vere Romano ; reddidit nobis quam semper habuimus potestatem. abice Baianos Puteolanosque secessus, da te urbi, da te Curiae, floret Roma, floret tota res publica, imperatores damus, principes facimus ; possumus et prohibere qui coepimus facere, dictum sapienti sat est. So Peter; reuera rei P. optinuimus *s ; optimus P. Longum est omnes epistulas conectere quas repperi, quas legi. tantum illud dico, senatores omnes ea esse laetitia elatos ut in domibus suis omnes albas hostias caederent, imagines frequenter aperirent, albati sederent, convivia sumptuosiora praeberent, antiquitatem sibi redditam crederent. aperirent *s ; aperient P. praeberent Cas., Peter. praeuenerent P1.