<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi027.perseus-lat2"><div type="textpart" n="16" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Tacitus congiarium populo Romano intra sex
<milestone unit="section" n="2"/>
menses vix dedit, imago eius posita est in Quintiliorum, in una tabula quinquiplex, in qua semel togatus, semel chlamydatus, semel armatus, semel palliatus,
<milestone unit="section" n="3"/>
semel venatorio habitu, de qua quidem epigrammatarius ita allusit ut diceret :
<q>Non agnosco senem armatum, non chlamydatum</q>
inter cetera,
<q>sed
<milestone unit="section" n="4"/>
agnosco togatum.</q>
et Floriani liberi et Taciti multi exstiterunt, quorum sunt posteri, credo, millesimum annum exspectantes, in quos multa epigrammata scripta sunt,
<note target="n27.324.2"/>
quibus
<note target="n27.324.3"/>
iocati sunt haruspices imperium
<milestone unit="section" n="5"/>
pollicentes. haec sunt quae de vita Taciti atque Floriani digna memoratu comperisse me memini.
<milestone unit="section" n="6"/>
Nunc nobis adgrediendus est Probus, vir domi forisque conspicuus, vir Aureliano, Traiano, Hadriano, Antoninis, Alexandro Claudioque praeferendus, quia
<note target="n27.324.4"/>
in illis varia, in hoc omnia praecipua iuncta
<note target="n27.324.5"/>
fuere, qui post Tacitum omnium iudicio bonorum imperator est factus orbemque terrarum pacatissimum gubernavit, deletis barbaris gentibus, deletis etiam plurimis tyrannorum, qui eius temporibus exstiterunt, de quo
<note n="n27.324.1">pollicentes
<gap reason="omitted"/>
historia transp. by Salm.; after mendacia in P. </note>
<note n="n27.324.2">2 scripta sunt
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
, Hohl; om. in P and by Peter. </note>
<note n="n27.324.3">quibus Hohl; quo P, Peter; queis Cas. </note>
<note n="n27.324.4"> So Peter ; nisi quia P, Hohl. </note>
<note n="n27.324.5"> iuncta Baehrens, Peter 2; tunc P. </note>
<pb n="p.326"/>
dictum est dignum esse
<note target="n27.326.1"/>
ut Probus diceretur, etiamsi Probus nomine non fuisset. quem quidem multi ferunt etiam Sibyllinis Libris promissum, qui si diutius
<milestone unit="section" n="7"/>
fuisset, orbis terrae barbaros non haberet, haec ego in aliorum vita de Probo credidi praelibanda, ne dies, hora, momentum aliquid sibi vindicaret in me necessitate
<milestone unit="section" n="8"/>
fatali ac Probo indicto deperirem. nunc quoniam interim meo studio satisfeci, claudam istud volumen,
<note target="n27.326.2"/>
satisfactum arbitrans studio et cupiditati meae. </p></div><div type="textpart" n="17" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Omina imperii Tacito haec fuerunt : fanaticus quidam in Templo Silvani tensis membris exclamavit,
<q>Tacita purpura, tacita purpura,</q>
idque septimo ; quod quidem postea omini deputatum est.
<milestone unit="section" n="2"/>
vinum, quo libaturus Tacitus fuerat in templo Herculis
<milestone unit="section" n="3"/>
Fundani, subito purpureum factum est. vitis, quae uvas Aminnias albas ferebat, eo anno quo ille imperium meruit purpureas tulit.
<note target="n27.326.3"/>
plurima purpurea
<milestone unit="section" n="4"/>
facta sunt. mortis omina haec fuerunt: patris sepulchrum disruptis ianuis se aperuit, matris umbra se per diem et Tacito et Floriano velut viventis obtulit, nam diversis patribus nati ferebantur, in larario di omnes seu terrae motu seu casu aliquo conciderunt.
<note n="n27.326.1">dignum esse ins. by Cas., Peter 2 ; om. in P. </note>
<note n="n27.326.2"> satisfeci
<gap reason="omitted"/>
uolumen
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
, Hohl; om. in P and by Peter.</note>
<note n="n27.326.3"> So Salm. ; purascere P; purpurascere
<gap reason="omitted"/>
Peter, Hohl. </note>
<pb n="p.328"/>
<milestone unit="section" n="5"/>
imago Apollinis, quae ab his colebatur, ex summo fastigio in lectulo posita sine hominis cuiuspiam manu deprehensa est. sed quousque ultra progredimur? sunt a quibus ista dicantur. nos ad Probum et ad Probi gesta insignia reservemus.
<note target="n27.328.1"/>
</p></div><div type="textpart" n="18" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Et quoniam me promisi aliquas epistulas esse positurum, quae creato Tacito principe gaudia senatus ostenderent, his additis finem scribendi faciam. Epistulae publicae :
<milestone unit="section" n="2"/>
<q>Senatus amplissimus curiae Carthaginiensi salutem dicit, quod bonum, faustum, felix salutareque sit rei publicae orbique Romano, dandi ius imperii, appellandi principis, nuncupandi Augusti ad nos revertit.
<milestone unit="section" n="3"/>
ad nos igitur referte quae magna sunt. omnis provocatio praefecti
<note target="n27.328.2"/>
urbis erit, quae tamen a proconsulibus
<milestone unit="section" n="4"/>
et ab ordinariis iudicibus emerserit. in quo quidem etiam vestram in antiquum statum redisse credimus dignitatem, si quidem primus hic ordo est, qui recipiendo vim suam ius suum ceteris servat.</q>
<milestone unit="section" n="5"/>
Alia epistula :
<q>Senatus amplissimus curiae Trevirorum, ut estis liberi et semper fuistis, laetari vos credimus, creandi principis iudicium ad senatum rediit, simul etiam
<note n="n27.328.1">reseruemus
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
, Petschenig, Hohl; reseruemur P; reuertemur Peter.</note>
<note n="n27.328.2"> praefecti
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
; quae P. </note>
<pb n="p.330"/>
praefecturae urbanae appellatio universa decreta est.</q>
<milestone unit="section" n="6"/>
Eodem modo scriptum est Antiochensibus, Aquileiensibus, Mediolanensibus, Alexandrinis, Thessalonicensibus, Corinthiis et Atheniensibus. </p></div></div></body></text></TEI>