<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi027.perseus-lat2"><div type="textpart" n="15" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Horum statuae fuerunt Interamnae duae pedum tricenum e marmore, quod illic eorum cenotaphia constituta sunt in solo proprio; sed deiectae fulmine ita contritae sunt ut membratim iaceant dissipatae.
<milestone unit="section" n="2"/>
quo tempore responsum est ab haruspicibus quandocumque ex eorum familia imperatorem Romanum futurum seu per feminam seu per virum, qui det iudices Parthis ac Persis, qui Francos et Alamannos sub Romanis legibus habeat, qui per omnem Africam barbarum non relinquat, qui Taprobanis praesidem imponat, qui ad Iuvernam
<note target="n27.322.2"/>
insulam proconsulem mittat, qui Sarmatis omnibus iudicet, qui terram omnem, qua Oceano ambitur, captis omnibus gentibus suam faciat, postea tamen senatui reddat imperium et antiquis legibus vivat, ipse victurus annis centum
<milestone unit="section" n="3"/>
viginti et sine herede moriturus, futurum autem eum dixerunt a die fulminis praecipitati statuisque confractis
<milestone unit="section" n="4"/>
post
<note target="n27.322.3"/>
annos mille, non magna haec urbanitas haruspicum fuit, qui principem talem post mille annos futurum esse dixerunt, pollicentes cum vix remanere
<note n="n27.322.1">post
<gap reason="omitted"/>
nuncupati P, retained by von Winterfeld; dei. by Salm., Peter, Hohl.</note>
<note n="n27.322.2"> Iuvernam Purser, Hohl; Romanam P, Peter. </note>
<note n="n27.322.3"> post
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
; per P. </note>
<pb n="p.324"/>
talis possit historia,
<note target="n27.324.1"/>
quia, si post centum annos praeciperent, forte possent eorum deprehendi mendacia.
<milestone unit="section" n="5"/>
ego tamen haec idcirco inserenda volumini credidi ne quis me legens legisse non crederet. </p></div></div></body></text></TEI>