<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi027.perseus-lat2"><div type="textpart" n="14" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Hic frater Taciti germanus fuit, qui post fratrem arripuit imperium, non senatus auctoritate sed suo motu, quasi hereditarium esset imperium, cum sciret adiuratum esse in senatu Tacitum, ut, cum mori coepisset, non liberos suos sed optimum aliquem principem
<milestone unit="section" n="2"/>
faceret, denique vix duobus mensibus imperium tenuit et occisus est Tarsi a militibus, qui Probum audierant imperare, quem omnis exercitus legerat.
<milestone unit="section" n="3"/>
tantus autem Probus fuit in re
<note target="n27.320.1"/>
militari ut illum senatus optaret, miles eligeret, ipse populus Romanus adclamationibus peteret.
<milestone unit="section" n="4"/>
fuit etiam Florianus morum fratris imitator, nec tamen usquequaque, nam effu-
<note n="n27.320.1">in re
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
, Peter, Hohl; intere P. </note>
<pb n="p.322"/>
sionem in eo frater frugi reprehendit, et haec ipsa imperandi cupiditas aliis eum moribus ostendit fuisse quam fratrem.
<milestone unit="section" n="5"/>
Duo igitur principes una exstiterunt domo, quorum alter sex mensibus, alter vix duobus imperaverunt, quasi quidam interreges inter Aurelianum et Probum, post interregnum principes nuncupati.
<note target="n27.322.1"/>
</p></div></div></body></text></TEI>