<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi027.perseus-lat2"><div type="textpart" n="13" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Et prima quidem illi cura imperatoris facti haec fuit, ut omnes qui Aurelianum occiderant interimeret, bonos malosve, cum iam ille vindicatus esset.
<milestone unit="section" n="2"/>
et quoniam a Maeotide multi barbari eruperant, hos
<milestone unit="section" n="3"/>
eosdem consilio atque virtute compressit. ipsi autem Maeotidae ita se gregabant, quasi accitu Aureliani ad bellum Persicum convenissent, auxilium daturi nostris
<milestone unit="section" n="4"/>
si necessitas postularet. M. Tullius dicit magnificentius esse dicere, quemadmodum gesserit quam quemadmodum
<note target="n27.318.1"/>
ceperit consulatum ; at in isto viro magnificum fuit quod tanta gloria cepit imperium; gessit autem
<milestone unit="section" n="5"/>
propter brevitatem temporum nihil magnum, interemptus est enim insidiis militaribus, ut alii dicunt, sexto mense, ut alii, morbo interiit, tamen constat
<note n="n27.318.1">gesserit quam quemadmodum rest, by Salm. from Cicero ; om. in P. </note>
<pb n="p.320"/>
factionibus eum oppressum mente atque animo defecisse,
<milestone unit="section" n="6"/>
hic idem mensem Septembrem Tacitum appellari iussit, idcirco quod eo mense et natus et factus est imperator. Huic frater Florianus in imperio successit, de quo pauca ponenda sunt. </p></div></div></body></text></TEI>