<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi027.perseus-lat2"><div type="textpart" n="11" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Ipse fuit vitae parcissimae, ita ut sextarium vini tota die numquam potaverit, saepe intra heminam.
<milestone unit="section" n="2"/>
convivium vero unius gallinacei, ita ut sinciput adderet et ova. prae omnibus holeribus adfatim ministratis lactucis impatienter indulsit, somnum enim se mercari illa sumptus effusione dicebat, amariores
<milestone unit="section" n="3"/>
cibos adpetivit. balneis raro usus est atque adeo validior fuit in senectute, vitreorum diversitate atque operositate vehementer est delectatus, panem nisi siccum numquam comedit eundemque sale atque aliis
<milestone unit="section" n="4"/>
rebus conditum, fabricarum peritissimus fuit, marmorum cupidus, nitoris senatorii, venationum studiosus.
<note n="n27.314.1">ne Hohl; nec P; neue Peter 2. </note>
<note n="n27.314.2"> So P ; no successful emendations have been proposed. </note>
<note n="n27.314.3"> habuerat
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
; habuerit P. </note>
<pb n="p.316"/>
<milestone unit="section" n="5"/>
mensam denique suam numquam nisi agrestibus opimavit. phasianam avem nisi suo et suorum natali et diebus festissimis non posuit, hostias suas semper
<milestone unit="section" n="6"/>
domum revocavit iisdemque suos vesci iussit, uxorem gemmis uti non est passus, auro clavatis vestibus idem interdixit. nam et ipse auctor Aureliano fuisse perhibetur ut aurum a vestibus et cameris et pellibus summoveret,
<milestone unit="section" n="7"/>
multa huius feruntur, sed longum est ea in litteras mittere, quod si quis omnia de hoc viro cupit scire, legat Suetonium Optatianum, qui eius vitam adfatim
<milestone unit="section" n="8"/>
scripsit, legit sane senex minutulas litteras ad stuporem nec umquam noctem intermisit qua non aliquid vel scriberet ille vel legeret praeter posterum kalendarum diem. </p></div></div></body></text></TEI>