Patrimonium suum publicavit, quod habuit in reditibus, sestertium bis milies octingenties. pecuniam, quam domi collegerat, in stipendium militum vertit, togis et tunicis iisdem est usus quibus privatus. meritoria intra urbem stare vetuit, quod quidem diu genere non potuit, thermas omnes ante lucernam claudi iussit, ne quid per noctem seditionis oriretur. Cornelium Tacitum, scriptorem historiae Augustae, quod parentem suum eundem diceret, in omnibus in *s ; ut P. bibliothecis conlocari iussit; ne tectorum incuria deperiret, librum per annos singulos decies scribi publicitus in † evicosarchis iussit et in bibliothecis poni. holosericam vestem viris omnibus interdixit. domum suam destrui praecepit atque in eo loco thermas publicas fieri privato sumptu iussit, columnas centum Numidicas pedum vicenum ternum Ostiensibus donavit de proprio, possessiones, quas in Mauretania habuit, sartis tectis Capitolii deputavit, argentum mensale, quod privatus habuerat, ministeriis conviviorum, quae in templis fierent, dedicavit. servos urbanos omnes manu misit utriusque sexus, intra centum tamen ne Caniniam transire videretur. Ipse fuit vitae parcissimae, ita ut sextarium vini tota die numquam potaverit, saepe intra heminam. convivium vero unius gallinacei, ita ut sinciput adderet et ova. prae omnibus holeribus adfatim ministratis lactucis impatienter indulsit, somnum enim se mercari illa sumptus effusione dicebat, amariores cibos adpetivit. balneis raro usus est atque adeo validior fuit in senectute, vitreorum diversitate atque operositate vehementer est delectatus, panem nisi siccum numquam comedit eundemque sale atque aliis rebus conditum, fabricarum peritissimus fuit, marmorum cupidus, nitoris senatorii, venationum studiosus. ne Hohl; nec P; neue Peter 2. So P ; no successful emendations have been proposed. habuerat *s ; habuerit P. mensam denique suam numquam nisi agrestibus opimavit. phasianam avem nisi suo et suorum natali et diebus festissimis non posuit, hostias suas semper domum revocavit iisdemque suos vesci iussit, uxorem gemmis uti non est passus, auro clavatis vestibus idem interdixit. nam et ipse auctor Aureliano fuisse perhibetur ut aurum a vestibus et cameris et pellibus summoveret, multa huius feruntur, sed longum est ea in litteras mittere, quod si quis omnia de hoc viro cupit scire, legat Suetonium Optatianum, qui eius vitam adfatim scripsit, legit sane senex minutulas litteras ad stuporem nec umquam noctem intermisit qua non aliquid vel scriberet ille vel legeret praeter posterum kalendarum diem. Nec tacendum est et frequenter intimandum 1 tantam senatus laetitiam fuisse, quod eligendi principis cura ad ordinem amplissimum revertisset ut et supplicationes decernerentur, et hecatombe promitteretur, singuli denique senatores ad suos scriberent, nec ad suos tantum sed etiam ad externos, mitterentur praeterea litterae ad provincias : scirent omnes socii omnesque nationes in antiquum statum redisse rem publicam ac senatum principes legere, immo ipsum senatum principem factum, leges a senatu petendas, intimandum Salm.; imitandum P. reges barbaros senatui supplicaturos, pacem ac bella senatu auctore tractanda. ne quid denique deesset cognitioni, plerasque huius modi epistulas in fine libri posui, et cum cupiditate et sine fastidio, ut aestimo, perlegendas.