<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi027.perseus-lat2"><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Quod post excessum Romuli novello adhuc Romanae urbis imperio factum pontifices, penes quos scribendae historiae potestas fuit, in litteras rettulerunt, ut interregnum, dum post bonum principem bonus alius quaeritur, miretur, hoc post Aurelianum habito inter senatum exercitumque Romanum non invido non tristi sed grato religiosoque certamine sex
<milestone unit="section" n="2"/>
totis mensibus factum est. multis tamen modis haec ab illo negotio causa separata est. iam primum enim,
<pb n="p.296"/>
cum interregnum initum est post Romulum, interreges tamen facti sunt, totusque ille annus per quinos et quaternos dies sive ternos centum senatoribus deputatus est, ita ut qui valerent interreges essent
<milestone unit="section" n="3"/>
singuli dumtaxat, qua re factum est ut et plus anno interregnum iniretur, ne aliquis sub aequabili dignitate
<milestone unit="section" n="4"/>
Romani expers remaneret imperii, huc accedit quod etiam sub consulibus tribunisque militaribus praeditis imperio consulari, si quando interregnum initum est, interreges fuerunt, nec umquam ita vacua fuit hoc nomine Romana res publica ut nullus interrex biduo
<milestone unit="section" n="5"/>
saltem triduove crearetur. video mihi posse obici curules magistratus apud maiores nostros quadriennium in re publica non fuisse, sed erant tribuni plebis cum tribunicia potestate, quae pars maxima regalis imperii
<milestone unit="section" n="6"/>
est. tamen non est proditum interreges eo tempore non fuisse ; quin etiam verioribus historicis referentibus declaratum est consules ab interregibus post creatos, qui haberent reliquorum comitia magistratuum. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Ergo, quod rarum et difficile fuit, senatus populusque Romanus perpessus est ut imperatorem per sex
<pb n="p.298"/>
menses, dum bonus quaeritur, res publica non haberet.
<milestone unit="section" n="2"/>
quae illa concordia militum! quanta populo quies! quam gravis senatus auctoritas fuit!
<note target="n27.298.1"/>
nullus usquam tyrannus emersit, sub iudicio senatus et militum populique Romani totus orbis est temperatum ; non illi principem quemquam, ut recte facerent, non tribuniciam potestatem formidabant sedâ—quod est in vita optimumâ—se timebant.
<milestone unit="section" n="3"/>
Dicenda est tamen causa tam felicium morarum et speciatim in monumentis publicis inserenda et
<note target="n27.298.2"/>
eadem posteris
<note target="n27.298.3"/>
humani generis stupenda moderatio, ut discant qui regna cupiunt non raptum ire imperia sed
<milestone unit="section" n="4"/>
mereri. interfecto fraude Aureliano, ut superiore libro scriptum est, calliditate servi nequissimi, errore militarium (ut apud quos quaelibet commenta plurimum valent, dum modo irati audiunt, plerumque temulenti, certe consiliorum prope semper expertes 4), reversis ad bonam mentem omnibus eisdemque ab exercitu graviter confutatis, coeptum est quaeri ecquis
<milestone unit="section" n="5"/>
fieri deberet ex omnibus princeps, tunc odio praesentium exercitus, qui creare imperatorem raptim solebat, ad senatum litteras misit, de quibus priore libro iam dictum est, petens ut ex ordine suo principem
<milestone unit="section" n="6"/>
legerent. verum senatus, sciens lectos a se principes militibus non placere, rem ad milites rettulit, dumque id saepius fit, sextus peractus est mensis.
<note n="n27.298.1">fuit Draeger, Peter; fuerit P. </note>
<note n="n27.298.2"> et om. in P. </note>
<note n="n27.298.3"> eadem posteris Jordan, Ellis, Hohl; eadem posteros P; etiam ad posteros Peter 2. </note>
<note n="n27.298.4"> expertes Jordan; expertis P, Peter. </note>
<pb n="p.300"/>
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Interest tamen ut sciatur quemadmodum
<milestone unit="section" n="2"/>
Tacitus imperator sit creatus, die VII kal. Octob. cum in Curiam Pompilianam ordo amplissimus consedisset, Velius Cornificius Gordianus consul dixit:
<milestone unit="section" n="3"/>
<q> Referemus ad vos, patres conscripti, quod saepe rettulimus ; imperator est deligendus, cum
<note target="n27.300.1"/>
exercitus sine principe recte diutius stare non possit, simul
<milestone unit="section" n="4"/>
quia cogit necessitas, nam limitem Transrhenanum Germani rupisse dicuntur, occupasse urbes validas,
<milestone unit="section" n="5"/>
nobiles, divites et potentes, iam si nihil de Persicis motibus nuntiatur, cogitate tam leves esse mentes Syrorum ut regnare vel feminas cupiant potius quam
<milestone unit="section" n="6"/>
nostram perpeti sanctimoniam. quid Africam? quid Illyricum? quid Aegyptum earumque omnium partium exercitus? quo usque sine principe credimus
<milestone unit="section" n="7"/>
posse consistere? quare agite, patres conscripti, et principem dicite, aut accipiet enim exercitus quem elegeritis aut, si refutaverit, alterum faciet.</q>
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Post haec cum Tacitus, qui erat primae sententiae consularis, sententiam incertum quam vellet
<milestone unit="section" n="2"/>
dicere,
<note target="n27.300.2"/>
omnis senatus adclamavit:
<q>Tacite Auguste, deus te servet, te deligimus, te principem facimus,
<milestone unit="section" n="3"/>
tibi curam rei publicae orbisque mandamus, suscipe imperium ex senatus auctoritate, tui loci. tuae vitae, tuae mentis est quod mereris, princeps senatus recte Augustus creatur, primae sententiae vir recte im-
<note n="n27.300.1">cum om. in P. </note>
<note n="n27.300.2"> incertam
<gap reason="omitted"/>
diceret P. </note>
<pb n="p.302"/>
<milestone unit="section" n="4"/>
perator creatur, ecquis melius quam gravis imperat? ecquis melius quam litteratus imperat? quod bonum faustum salutareque sit. diu privatus fuisti, scis quemadmodum debeas imperare, qui alios principes pertulisti. scis quemadmodum debeas imperare, qui de aliis principibus iudicasti.</q>
<milestone unit="section" n="5"/>
At ille :
<q>Miror, patres conscripti, vos in locum Aureliani, fortissimi imperatoris, senem velle principem
<milestone unit="section" n="6"/>
facere, en membra, quae iaculari valeant, quae hastile torquere, quae clipeis intonare, quae ad exemplum docendi militis frequenter equitare. vix munia senatus implemus, vix sententias, ad quas nos
<milestone unit="section" n="7"/>
locus artat, edicimus. videte diligentius quam aetatem de cubiculo atque umbra in pruinas aestusque mittatis. ac probaturos senem imperatorem
<milestone unit="section" n="8"/>
milites creditis? videte ne et rei publicae non eum quem velitis principem detis, et mihi hoc solum obesse incipiat quod me unanimiter delegistis.</q>
</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Post haec adclamationes senatus haec fuerunt:
<q>Et Traianus ad imperium senex venit.</q>
dixerunt decies.
<q>Et Hadrianus ad imperium senex venit.</q>
dixerunt decies.
<q>Et Antoninus ad imperium senex venit.</q>
dixerunt decies.
<q>Et tu legisti:
<q>Incanaque menta regis Romani.</q>
</q>
dixerunt decies.
<q>Ecquis melius quam senex imperat?</q>
dixerunt decies.
<q>Imperatorem te, non militem facimus.</q>
<note n="n27.302.1">Aeneid, vi. 809-810; of. Hadr., ii. 8. </note>
<pb n="p.304"/>
<milestone unit="section" n="2"/>
dixerunt vicies.
<q>Tu iube, milites pugnent.</q>
dixerunt tricies.
<q>Habes prudentiam et bonum fratrem.</q>
dixerunt decies.
<q>Severus dixit caput imperare non pedes.</q>
dixerunt tricies.
<q>Animum tuum, non corpus eligimus.</q>
dixerunt vicies.
<q>Tacite Auguste, di te servent!</q>
<milestone unit="section" n="3"/>
Deinde omnes interrogate
<note target="n27.304.1"/>
praeterea qui post Tacitum sedebat senator consularis, Maecius Faltonius </p></div></div></body></text></TEI>