<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi026.perseus-lat2"><div type="textpart" n="46" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
auri tunc libra serici fuit. habuit in animo ut aurum neque in cameras neque in tunicas neque in pelles neque in argentum mitteretur, dicens plus auri esse in rerum natura quam argenti, sed aurum per varios brattearum, filorum et liquationum usus perire, argentum
<milestone unit="section" n="2"/>
autem in suo usu manere, idem dederat facultatem, ut aureis qui vellent et vasis uterentur et poculis.
<milestone unit="section" n="3"/>
dedit praeterea potestatem, ut argentatas privati carruchas haberent, cum antea aerata et eburata vehicula
<milestone unit="section" n="4"/>
fuissent, idem concessit, ut blatteas matronae tunicas haberent et
<note target="n26.284.1"/>
ceteras vestes, cum antea coloreas habuissent
<milestone unit="section" n="5"/>
et ut multum oxypaederotinas. ut fibulas
<note n="n26.284.1">et om. in P. </note>
<pb n="p.286"/>
aureas gregarii milites haberent idem primus concessit,
<milestone unit="section" n="6"/>
cum antea argenteas habuissent. paragaudas vestes ipse primus militibus dedit, cum ante non nisi rectas purpureas
<note target="n26.286.1"/>
accepissent, et quidem aliis monolores, aliis dilores, trilores aliis et usque ad pentelores, quales hodie lineae sunt. </p></div><div type="textpart" n="47" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Panibus urbis 2 Romae unciam de Aegyptio vectigali auxit, ut quadam epistula data ad praefectum annonae urbis etiam ipse gloriatur :
<milestone unit="section" n="2"/>
<q> Aurelianus Augustus Flavio Arabiano praefecto annonae, inter cetera, quibus dis faventibus Romanam rem publicam iuvimus, nihil mihi est magnificentius quam quod additamento unciae omne annonarum urbicarum
<milestone unit="section" n="3"/>
genus iuvi. quod ut esset perpetuum, navicularios Niliacos apud Aegyptum novos et Romae amnicos posui, Tiberinas exstruxi ripas, vadum alvei tumentis effodi, dis et Perennitati vota constitui, almam
<milestone unit="section" n="4"/>
Cererem consecravi. nunc tuum est officium, Arabiane iucundissime, elaborare ne meae dispositiones in irritum veniant, neque enim populo Romano saturo quicquam potest esse laetius.</q>
</p></div><div type="textpart" n="48" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Statuerat et vinum gratuitum populo Romano dare, ut, quemadmodum oleum et panis et porcina gratuita praebentur, sic etiam vinum daretur,
<note n="n26.286.1">rectas purpureas editors; rectis purpureis P, Hohl. </note>
<note n="n26.286.2"> urbis
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
; uerbis P. </note>
<pb n="p.288"/>
<milestone unit="section" n="2"/>
quod perpetuum hac dispositione conceperat. Etruriae per Aureliam usque ad Alpes maritimas ingentes agri sunt iique fertiles ac silvosi. statuerat igitur dominis locorum incultorum, qui tamen vellent, pretia
<note target="n26.288.1"/>
dare atque illic familias captivas constituere, vitibus montes conserere atque ex eo opere vinum dare, ut nihil redituum fiscus acciperet, sed totum populo Romano concederet, facta erat ratio dogae, cuparum, navium
<milestone unit="section" n="3"/>
et operum, sed multi dicunt Aurelianum ne id faceret praeventum, alii a praefecto praetorii suo prohibitum, qui dixisse fertur:
<q>Si et vinum populo Romano damus, superest ut et pullos et anseres demus.</q>
<milestone unit="section" n="4"/>
argumento est id vere Aurelianum cogitasse, immo etiam facere disposuisse vel ex aliqua parte fecisse, quod in porticibus Templi Solis fiscalia vina ponuntur,
<milestone unit="section" n="5"/>
non gratuita populo eroganda sed pretio, sciendum tamen congiaria illum ter dedisse, donasse etiam populo Romano tunicas albas manicatas ex diversis provinciis et lineas Afras atque Aegyptias puras, ipsumque primum donasse oraria populo Romano, quibus uteretur populus ad favorem. </p></div><div type="textpart" n="49" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Displicebat ei, cum esset Romae, habitare in Palatio, ac magis placebat in Hortis Sallustii vel in
<note n="n26.288.1">pretia editors ; gratia P; gratis
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
, Hohl. </note>
<pb n="p.290"/>
<milestone unit="section" n="2"/>
Domitiae vivere, milliarensem denique porticum in Hortis Saliustii ornavit, in qua cottidie et equos et se
<milestone unit="section" n="3"/>
fatigabat, quamvis esset non bonae valetudinis, servos et ministros peccantes coram se caedi iubebat, ut plerique dicunt, causa tenendae severitatis, ut alii,
<milestone unit="section" n="4"/>
studio crudelitatis, ancillam suam, quae adulterium
<milestone unit="section" n="5"/>
cum conservo suo fecerat, capite punivit. multos servos ex familia propria qui peccaverant legibus audiendos iudiciis publicis dedit.
<milestone unit="section" n="6"/>
Senatum sive senaculum matronis reddi voluerat, ita ut primae illic quae sacerdotia senatu auctore meruissent,
<milestone unit="section" n="7"/>
calceos mulleos et cereos et albos et hederacios viris omnibus tulit, mulieribus reliquit, cursores eo
<milestone unit="section" n="8"/>
habitu quo ipse habebat senatoribus concessit, concubinas ingenuas haberi vetuit, eunuchorum modum pro senatoriis professionibus statuit, idcirco quod ad
<milestone unit="section" n="9"/>
ingentia pretia pervenissent, vas argenti eius numquam triginta libras transiit, convivium de assaturis maxime fuit. vino russo maxime delectatus est. </p></div><div type="textpart" n="50" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
medicum ad se, cum aegrotaret, numquam vocavit,
<milestone unit="section" n="2"/>
sed ipse se inedia praecipue curabat, uxori et filiae
<milestone unit="section" n="3"/>
annuum sigillaricium quasi privatus instituit, servis suis vestes easdem imperator quas et privatus dedit praeter duos senes, quibus quasi libertis plurimum
<note n="n26.290.1">On the northern slope of the Quirinal Hill, extending northward as far as Aurelian's wall, and bounded on the east by the Via Salaria Vetus (Via di Porta Salaria). Laid out by Sallust the historian, they became imperial property, probably under Tiberius. Only scanty ruins of the buildings in them are extant. </note>
<note n="n26.290.2">On the right bank of the Tiber, containing the Mausoleum of Hadrian (Castel S. Angelo); see Pius, v. 1. </note>
<pb n="p.292"/>
detulit, Antistium et Gillonem; qui
<note target="n26.292.1"/>
post eum ex
<milestone unit="section" n="4"/>
senatus sententia manu missi sunt. erat quidem rarus in voluptatibus, sed miro modo mimis delectabatur, vehementissime autem delectatus est phagone, qui usque eo multum comedit ut uno die ante mensam eius aprum integrum, centum panes, vervecem et porcellum comederet, biberet autem infundibulo adposito plus orea.
<milestone unit="section" n="5"/>
Habuit tempus praeter seditiones quasdam domesticas fortunatissimum. populus eum Romanus amavit, senatus et timuit.
<note n="n26.292.1">qui om. in P. </note>
</p></div></div></body></text></TEI>