auri tunc libra serici fuit. habuit in animo ut aurum neque in cameras neque in tunicas neque in pelles neque in argentum mitteretur, dicens plus auri esse in rerum natura quam argenti, sed aurum per varios brattearum, filorum et liquationum usus perire, argentum autem in suo usu manere, idem dederat facultatem, ut aureis qui vellent et vasis uterentur et poculis. dedit praeterea potestatem, ut argentatas privati carruchas haberent, cum antea aerata et eburata vehicula fuissent, idem concessit, ut blatteas matronae tunicas haberent et ceteras vestes, cum antea coloreas habuissent et ut multum oxypaederotinas. ut fibulas et om. in P. aureas gregarii milites haberent idem primus concessit, cum antea argenteas habuissent. paragaudas vestes ipse primus militibus dedit, cum ante non nisi rectas purpureas accepissent, et quidem aliis monolores, aliis dilores, trilores aliis et usque ad pentelores, quales hodie lineae sunt. Panibus urbis 2 Romae unciam de Aegyptio vectigali auxit, ut quadam epistula data ad praefectum annonae urbis etiam ipse gloriatur : Aurelianus Augustus Flavio Arabiano praefecto annonae, inter cetera, quibus dis faventibus Romanam rem publicam iuvimus, nihil mihi est magnificentius quam quod additamento unciae omne annonarum urbicarum genus iuvi. quod ut esset perpetuum, navicularios Niliacos apud Aegyptum novos et Romae amnicos posui, Tiberinas exstruxi ripas, vadum alvei tumentis effodi, dis et Perennitati vota constitui, almam Cererem consecravi. nunc tuum est officium, Arabiane iucundissime, elaborare ne meae dispositiones in irritum veniant, neque enim populo Romano saturo quicquam potest esse laetius. Statuerat et vinum gratuitum populo Romano dare, ut, quemadmodum oleum et panis et porcina gratuita praebentur, sic etiam vinum daretur, rectas purpureas editors; rectis purpureis P, Hohl. urbis *s ; uerbis P. quod perpetuum hac dispositione conceperat. Etruriae per Aureliam usque ad Alpes maritimas ingentes agri sunt iique fertiles ac silvosi. statuerat igitur dominis locorum incultorum, qui tamen vellent, pretia dare atque illic familias captivas constituere, vitibus montes conserere atque ex eo opere vinum dare, ut nihil redituum fiscus acciperet, sed totum populo Romano concederet, facta erat ratio dogae, cuparum, navium et operum, sed multi dicunt Aurelianum ne id faceret praeventum, alii a praefecto praetorii suo prohibitum, qui dixisse fertur: Si et vinum populo Romano damus, superest ut et pullos et anseres demus. argumento est id vere Aurelianum cogitasse, immo etiam facere disposuisse vel ex aliqua parte fecisse, quod in porticibus Templi Solis fiscalia vina ponuntur, non gratuita populo eroganda sed pretio, sciendum tamen congiaria illum ter dedisse, donasse etiam populo Romano tunicas albas manicatas ex diversis provinciis et lineas Afras atque Aegyptias puras, ipsumque primum donasse oraria populo Romano, quibus uteretur populus ad favorem. Displicebat ei, cum esset Romae, habitare in Palatio, ac magis placebat in Hortis Sallustii vel in pretia editors ; gratia P; gratis *s , Hohl. Domitiae vivere, milliarensem denique porticum in Hortis Saliustii ornavit, in qua cottidie et equos et se fatigabat, quamvis esset non bonae valetudinis, servos et ministros peccantes coram se caedi iubebat, ut plerique dicunt, causa tenendae severitatis, ut alii, studio crudelitatis, ancillam suam, quae adulterium cum conservo suo fecerat, capite punivit. multos servos ex familia propria qui peccaverant legibus audiendos iudiciis publicis dedit. Senatum sive senaculum matronis reddi voluerat, ita ut primae illic quae sacerdotia senatu auctore meruissent, calceos mulleos et cereos et albos et hederacios viris omnibus tulit, mulieribus reliquit, cursores eo habitu quo ipse habebat senatoribus concessit, concubinas ingenuas haberi vetuit, eunuchorum modum pro senatoriis professionibus statuit, idcirco quod ad ingentia pretia pervenissent, vas argenti eius numquam triginta libras transiit, convivium de assaturis maxime fuit. vino russo maxime delectatus est. medicum ad se, cum aegrotaret, numquam vocavit, sed ipse se inedia praecipue curabat, uxori et filiae annuum sigillaricium quasi privatus instituit, servis suis vestes easdem imperator quas et privatus dedit praeter duos senes, quibus quasi libertis plurimum On the northern slope of the Quirinal Hill, extending northward as far as Aurelian's wall, and bounded on the east by the Via Salaria Vetus (Via di Porta Salaria). Laid out by Sallust the historian, they became imperial property, probably under Tiberius. Only scanty ruins of the buildings in them are extant. On the right bank of the Tiber, containing the Mausoleum of Hadrian (Castel S. Angelo); see Pius, v. 1. detulit, Antistium et Gillonem; qui post eum ex senatus sententia manu missi sunt. erat quidem rarus in voluptatibus, sed miro modo mimis delectabatur, vehementissime autem delectatus est phagone, qui usque eo multum comedit ut uno die ante mensam eius aprum integrum, centum panes, vervecem et porcellum comederet, biberet autem infundibulo adposito plus orea. Habuit tempus praeter seditiones quasdam domesticas fortunatissimum. populus eum Romanus amavit, senatus et timuit. qui om. in P.