<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi026.perseus-lat2"><div type="textpart" n="31" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Rarum est ut Syri fidem servent, immo difficile, nam Palmyreni, qui iam victi atque contusi fuerant, Aureliano rebus Europensibus occupato non
<milestone unit="section" n="2"/>
mediocriter rebellarunt. Sandarionem enim, quem in praesidio illic Aurelianus posuerat, cum sescentis sagittariis occiderunt, Achilleo cuidam parenti Zenobiae
<milestone unit="section" n="3"/>
parantes imperium, verum adeo Aurelianus, ut erat paratus, e Rhodope revertit atque urbem, quia ita
<milestone unit="section" n="4"/>
merebatur, evertit, crudelitas denique Aureliani vel, ut quidam dicunt, severitas eatenus exstitit ut epistula eius feratur confessionem inmanissimi furoris ostentans, cuius hoc exemplum est :
<milestone unit="section" n="5"/>
<q>Aurelianus Augustus Cerronio Basso. non oportet ulterius progredi militum gladios, iam satis Palmyrenorum caesum atque concisum est. mulieribus non pepercimus, infantes occidimus, senes iugulavimus,
<milestone unit="section" n="6"/>
rusticos interemimus. cui terras, cui urbem deinceps relinquemus? parcendum est iis qui remanserunt, credimus enim tam paucos tam multorum suppliciis
<note n="n26.254.1">diceretur
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
; disceretur P. </note>
<pb n="p.256"/>
<milestone unit="section" n="7"/>
esse correctos. Templum sane Solis, quod apud Palmyram aquiliferi legionis tertiae cum vexilliferis et draconario et cornicinibus atque liticinibus diripuerunt, ad eam formam volo, quae fuit, reddi.
<milestone unit="section" n="8"/>
habes trecentas auri libras de
<note target="n26.256.1"/>
Zenobiae capsulis., habes argenti mille octingenta pondo de Palmyrenorum
<milestone unit="section" n="9"/>
bonis, habes gemmas regias. ex his omnibus fac cohonestari templum ; mihi et dis inmortalibus gratissimum feceris, ego ad senatum scribam, petens
<milestone unit="section" n="10"/>
ut mittat pontificem qui dedicet templum.</q>
haec litterae, ut videmus, indicant satiatam esse inmanitatem principis duri. </p></div><div type="textpart" n="32" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Securior denique iterum in Europam rediit atque illic omnes qui vagabantur hostes nota illa sua
<milestone unit="section" n="2"/>
virtute contudit, interim res per Thracias Europamque omnem Aureliano ingentes agente Firmus quidam exstitit, qui sibi Aegyptum sine insignibus imperii,
<milestone unit="section" n="3"/>
quasi ut esset civitas libera, vindicavit. ad quem continuo Aurelianus revertit, nec illic defuit felicitas solita, nam Aegyptum statim recepit atque, ut erat ferox animi, cogitationem ultus, vehementer irascens, quod adhuc Tetricus Gallias obtineret, occidentem petiit atque ipso Tetrico exercitum suum prodente, quod eius scelera ferre non posset, deditas sibi
<milestone unit="section" n="4"/>
legiones
<note target="n26.256.2"/>
obtinuit. princeps igitur totius orbis Aurelianus pacatis oriente et
<note target="n26.256.3"/>
Gallis atque ubique
<note n="n26.256.1">de ins. by Salm.; om. in P.</note>
<note n="n26.256.2"> regiones P,
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
. </note>
<note n="n26.256.3"> so Peter; orientem P. </note>
<pb n="p.258"/>
terrarum victor
<note target="n26.258.1"/>
Romam iter flexit, ut de Zenobia et Tetrico, hoc est de oriente et de occidente, triumphum Romanis oculis exhiberet. </p></div><div type="textpart" n="33" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Non absque re est cognoscere qui fuerit
<milestone unit="section" n="2"/>
Aureliani triumphus, fuit enim speciosissimus. currus regii tres fuerunt, in his unus Odaenathi, argento, auro, gemmis operosus atque distinctus, alter, quem rex Persarum Aureliano dono dedit, ipse quoque pari opere fabricatus, tertius, quem sibi Zenobia composuerat, sperans se urbem Romanam cum eo visuram. quod illam non fefellit; nam cum eo urbem ingressa
<milestone unit="section" n="3"/>
est victa et triumphata. fuit alius currus quattuor cervis iunctus, qui fuisse dicitur regis Gothorum. quo, ut multi memoriae tradiderunt, Capitolium Aurelianus invectus est, ut illic caederet cervos, quos cum eodem curru captos vovisse Iovi Optimo Maximo ferebatur.
<milestone unit="section" n="4"/>
praecesserunt elephanti viginti, ferae mansuetae Libycae, Palaestinae diversae ducentae, quas statim Aurelianus privatis donavit, ne fiscum annonis gravaret; tigrides quattuor, camelopardali, alces, cetera talia per ordinem ducta, gladiatorum paria octingenta,
<note n="n26.258.1">So Helm in Hohl's ed.; terrori uicto P, after which P has eripe me his, invicte, malis, evidently a repetition from Tyr. Trig., xxi v. 3. </note>
<pb n="p.260"/>
praeter captivos gentium barbararum. Blemmyes, Axomitae, Arabes Eudaemones, Indi, Bactriani, Hiberi, Saraceni, Persae cum suis quique muneribus ; Gothi, Alani, Roxolani, Sarmatae, Franci, Suebi,
<milestone unit="section" n="5"/>
Vandali, Germani, religatis manibus captivi, praecesserunt inter hos etiam Palmyreni qui superfuerant </p></div><div type="textpart" n="34" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
principes civitatis et Aegyptii ob rebellionem, ductae sunt et decem mulieres, quas virili habitu pugnantes inter Gothos ceperat, cum multae essent interemptae, quas de Amazonum genere titulus indicabatâ—praelati
<milestone unit="section" n="2"/>
sunt tituli gentium nomina continentes, inter haec fuit Tetricus chlamyde coccea, tunica galbina, bracis Gallicis ornatus, adiuncto sibi filio, quem imperatorem
<milestone unit="section" n="3"/>
in Gallia nuncupaverat. incedebat etiam Zenobia, ornata gemmis, catenis aureis, quas alii sustentabant, prae ferebantur coronae omnium civitatum aureae
<milestone unit="section" n="4"/>
titulis eminentibus proditae. iam populus ipse Romanus, iam vexilla collegiorum atque castrorum et cataphractarii milites et opes regiae et omnis exercitus et senatus (etsi aliquantulo tristior, quod senatores triumphari videbant) multum pompae addiderant.
<milestone unit="section" n="5"/>
denique vix nona hora in Capitolium
<milestone unit="section" n="6"/>
pervenit, sero autem ad Palatium, sequentibus diebus
<note n="n26.260.1">poteras cesserunt P. </note>
<pb n="p.262"/>
datae sunt populo voluptates ludorum scaenicorum, ludorum circensium, venationum, gladiatorum, naumachiae. </p></div><div type="textpart" n="35" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Non praetereundum videtur quod et populus memoria tenet et fides historica frequentavit, Aurelianum eo tempore quo proficiscebatur ad orientem bilibres coronas populo promisisse, si victor rediret, et, cum aureas populus speraret neque Aurelianus aut posset aut vellet, coronas eum fecisse de panibus, qui nunc siliginei vocantur, et singulis quibusque donasse, ita ut siligineum suum cottidie toto aevo suo unusquisque
<note target="n26.262.1"/>
et acciperet et posteris suis
<milestone unit="section" n="2"/>
dimitteret, nam idem Aurelianus et porcinam carnem populo Romano distribuit, quae hodieque dividitur.
<milestone unit="section" n="3"/>
Leges plurimas sanxit, et quidem salutares. sacer-
<note n="n26.262.1">So Peter; et unusquisque P, Hohl. </note>
<pb n="p.264"/>
dotia composuit, Templum Solis fundavit et pontifices
<note target="n26.264.1"/>
roboravit; decrevit etiam emolumenta sartis tectis et ministris.
<milestone unit="section" n="4"/>
His gestis ad Gallias profectus Vindelicos obsidione barbarica liberavit, deinde ad Illyricum rediit paratoque magno potius quam ingenti exercitu Persis, quos eo quoque tempore quo Zenobiam superavit
<milestone unit="section" n="5"/>
gloriosissime iam vicerat, bellum indixit, sed cum iter faceret, apud Caenophrurium, mansionem quae est inter Heracleam et Byzantium, malitia notarii sui et manu Mucaporis interemptus est. </p></div></div></body></text></TEI>