Rarum est ut Syri fidem servent, immo difficile, nam Palmyreni, qui iam victi atque contusi fuerant, Aureliano rebus Europensibus occupato non mediocriter rebellarunt. Sandarionem enim, quem in praesidio illic Aurelianus posuerat, cum sescentis sagittariis occiderunt, Achilleo cuidam parenti Zenobiae parantes imperium, verum adeo Aurelianus, ut erat paratus, e Rhodope revertit atque urbem, quia ita merebatur, evertit, crudelitas denique Aureliani vel, ut quidam dicunt, severitas eatenus exstitit ut epistula eius feratur confessionem inmanissimi furoris ostentans, cuius hoc exemplum est : Aurelianus Augustus Cerronio Basso. non oportet ulterius progredi militum gladios, iam satis Palmyrenorum caesum atque concisum est. mulieribus non pepercimus, infantes occidimus, senes iugulavimus, rusticos interemimus. cui terras, cui urbem deinceps relinquemus? parcendum est iis qui remanserunt, credimus enim tam paucos tam multorum suppliciis diceretur *s ; disceretur P. esse correctos. Templum sane Solis, quod apud Palmyram aquiliferi legionis tertiae cum vexilliferis et draconario et cornicinibus atque liticinibus diripuerunt, ad eam formam volo, quae fuit, reddi. habes trecentas auri libras de Zenobiae capsulis., habes argenti mille octingenta pondo de Palmyrenorum bonis, habes gemmas regias. ex his omnibus fac cohonestari templum ; mihi et dis inmortalibus gratissimum feceris, ego ad senatum scribam, petens ut mittat pontificem qui dedicet templum. haec litterae, ut videmus, indicant satiatam esse inmanitatem principis duri. Securior denique iterum in Europam rediit atque illic omnes qui vagabantur hostes nota illa sua virtute contudit, interim res per Thracias Europamque omnem Aureliano ingentes agente Firmus quidam exstitit, qui sibi Aegyptum sine insignibus imperii, quasi ut esset civitas libera, vindicavit. ad quem continuo Aurelianus revertit, nec illic defuit felicitas solita, nam Aegyptum statim recepit atque, ut erat ferox animi, cogitationem ultus, vehementer irascens, quod adhuc Tetricus Gallias obtineret, occidentem petiit atque ipso Tetrico exercitum suum prodente, quod eius scelera ferre non posset, deditas sibi legiones obtinuit. princeps igitur totius orbis Aurelianus pacatis oriente et Gallis atque ubique de ins. by Salm.; om. in P. regiones P, *s . so Peter; orientem P. terrarum victor Romam iter flexit, ut de Zenobia et Tetrico, hoc est de oriente et de occidente, triumphum Romanis oculis exhiberet. Non absque re est cognoscere qui fuerit Aureliani triumphus, fuit enim speciosissimus. currus regii tres fuerunt, in his unus Odaenathi, argento, auro, gemmis operosus atque distinctus, alter, quem rex Persarum Aureliano dono dedit, ipse quoque pari opere fabricatus, tertius, quem sibi Zenobia composuerat, sperans se urbem Romanam cum eo visuram. quod illam non fefellit; nam cum eo urbem ingressa est victa et triumphata. fuit alius currus quattuor cervis iunctus, qui fuisse dicitur regis Gothorum. quo, ut multi memoriae tradiderunt, Capitolium Aurelianus invectus est, ut illic caederet cervos, quos cum eodem curru captos vovisse Iovi Optimo Maximo ferebatur. praecesserunt elephanti viginti, ferae mansuetae Libycae, Palaestinae diversae ducentae, quas statim Aurelianus privatis donavit, ne fiscum annonis gravaret; tigrides quattuor, camelopardali, alces, cetera talia per ordinem ducta, gladiatorum paria octingenta, So Helm in Hohl's ed.; terrori uicto P, after which P has eripe me his, invicte, malis, evidently a repetition from Tyr. Trig., xxi v. 3. praeter captivos gentium barbararum. Blemmyes, Axomitae, Arabes Eudaemones, Indi, Bactriani, Hiberi, Saraceni, Persae cum suis quique muneribus ; Gothi, Alani, Roxolani, Sarmatae, Franci, Suebi, Vandali, Germani, religatis manibus captivi, praecesserunt inter hos etiam Palmyreni qui superfuerant principes civitatis et Aegyptii ob rebellionem, ductae sunt et decem mulieres, quas virili habitu pugnantes inter Gothos ceperat, cum multae essent interemptae, quas de Amazonum genere titulus indicabatâ—praelati sunt tituli gentium nomina continentes, inter haec fuit Tetricus chlamyde coccea, tunica galbina, bracis Gallicis ornatus, adiuncto sibi filio, quem imperatorem in Gallia nuncupaverat. incedebat etiam Zenobia, ornata gemmis, catenis aureis, quas alii sustentabant, prae ferebantur coronae omnium civitatum aureae titulis eminentibus proditae. iam populus ipse Romanus, iam vexilla collegiorum atque castrorum et cataphractarii milites et opes regiae et omnis exercitus et senatus (etsi aliquantulo tristior, quod senatores triumphari videbant) multum pompae addiderant. denique vix nona hora in Capitolium pervenit, sero autem ad Palatium, sequentibus diebus poteras cesserunt P. datae sunt populo voluptates ludorum scaenicorum, ludorum circensium, venationum, gladiatorum, naumachiae. Non praetereundum videtur quod et populus memoria tenet et fides historica frequentavit, Aurelianum eo tempore quo proficiscebatur ad orientem bilibres coronas populo promisisse, si victor rediret, et, cum aureas populus speraret neque Aurelianus aut posset aut vellet, coronas eum fecisse de panibus, qui nunc siliginei vocantur, et singulis quibusque donasse, ita ut siligineum suum cottidie toto aevo suo unusquisque et acciperet et posteris suis dimitteret, nam idem Aurelianus et porcinam carnem populo Romano distribuit, quae hodieque dividitur. Leges plurimas sanxit, et quidem salutares. sacer- So Peter; et unusquisque P, Hohl. dotia composuit, Templum Solis fundavit et pontifices roboravit; decrevit etiam emolumenta sartis tectis et ministris. His gestis ad Gallias profectus Vindelicos obsidione barbarica liberavit, deinde ad Illyricum rediit paratoque magno potius quam ingenti exercitu Persis, quos eo quoque tempore quo Zenobiam superavit gloriosissime iam vicerat, bellum indixit, sed cum iter faceret, apud Caenophrurium, mansionem quae est inter Heracleam et Byzantium, malitia notarii sui et manu Mucaporis interemptus est.