<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi026.perseus-lat2"><div type="textpart" n="21" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Cum autem Aurelianis vellet omnibus simul facta exercitus sui constipatione concurrere, tanta apud Placentiam clades accepta est ut Romanum
<note n="n26.232.1">libri; si Baehrens, Peter 2 ; libris P. </note>
<pb n="p.234"/>
<milestone unit="section" n="2"/>
paene solveretur imperium, et causa quidem huius periculi perfidia et calliditas barbarici fuit motus.
<milestone unit="section" n="3"/>
nam cum congredi aperto Marte non possent, in silvas se densissimas contulerunt atque ita nostros vespera
<milestone unit="section" n="4"/>
incumbente turbarunt. denique nisi divina ope post inspectionem Librorum sacriflciorumque curas monstris quibusdam speciebusque divinis impliciti essent barbari, Romana victoria non fuisset.
<milestone unit="section" n="5"/>
Finito proelio Marcomannico Aurelianus, ut erat natura ferocior, plenus irarum Romam petiit vindictae cupidus, quam seditionum asperitas suggerebat. incivilius denique usus imperio, vir alias optimus, seditionum auctoribus interemptis cruentius ea quae
<milestone unit="section" n="6"/>
mollius fuerant curanda compescuit. interfecti sunt enim nonnulli etiam nobiles senatores, cum his leve quiddam et quod contemni a mitiore principe potuisset
<milestone unit="section" n="7"/>
vel unus vel levis vel vilis testis obiceret. quid multa? magnum illud et quod iam fuerat et quod non frustra speratum est infamiae tristioris ictu contaminavit
<milestone unit="section" n="8"/>
imperium, timeri coepit princeps optimus, non amari, cum alii dicerent perodiendum
<note target="n26.234.1"/>
talem principem, non optandum, alii bonum quidem medicum,
<milestone unit="section" n="9"/>
sed mala ratione curantem. his actis cum
<note n="n26.234.1">perodiendum Salm., Hirschfeld, Hohl; perfodiendum P, Peter. </note>
<pb n="p.236"/>
videret posse fieri ut aliquid tale iterum, quale sub Gallieno evenerat, proveniret, adhibito consilio senatus muros urbis Romae dilatavit, nec tamen
<milestone unit="section" n="10"/>
pomerio addidit eo tempore sed postea, pomerio autem neminem principum licet addere nisi eum qui agri barbarici aliqua parte Romanam rem publicam
<milestone unit="section" n="11"/>
locupletaverit. addidit autem Augustus, addidit Troianus, addidit Nero, sub quo Pontus Polemoniacus et Alpes Cottiae Romano nomini sunt
<note target="n26.236.1"/>
tributae. </p></div><div type="textpart" n="22" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Transactis igitur quae ad saeptiones atque urbis statum et civilia pertinebant contra Palmyrenos, id est contra Zenobiam, quae filiorum nomine orientale
<milestone unit="section" n="2"/>
tenebat imperium, iter flexit, multa in itinere ac magna bellorum genera confecit, nam in Thraciis et
<note n="n26.236.1">nomini sunt Salm., Peter; nominis P,
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
. </note>
<pb n="p.238"/>
in Illyrico occurrentes barbaros vicit, Gothorum quin etiam ducem Cannaban sive Cannabaudem cum quinque milibus hominum trans Danuvium interemit.
<milestone unit="section" n="3"/>
atque inde per Byzantium in Bithyniam transitum
<milestone unit="section" n="4"/>
fecit eamque nullo certamine obtinuit, multa eius magna et praeclara tam facta quam dicta sunt, sed omnia libro innectere nec possumus fastidii evitatione nec volumus, sed ad intellegendos mores atque
<milestone unit="section" n="5"/>
virtutem pauca libanda sunt. nam cum Tyanam venisset eamque obclusam repperisset, iratus dixisse fertur:
<milestone unit="section" n="6"/>
<q>Canem in hoc oppido non relinquam.</q>
tunc et militibus acrius incumbentibus spe praedae, et Heraclammone quodam timore, ne inter ceteros occideretur, </p></div><div type="textpart" n="23" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
patriam suam prodente civitas capta est. sed Aurelianus duo statim praecipua, quod unum severitatem ostenderet, alterum lenitatem, ex imperatoria
<milestone unit="section" n="2"/>
mente monstravit. nam et Heraclammonem proditorem patriae suae sapiens victor occidit et, cum milites iuxta illud dictum, quo canem se relicturum apud Tyanos negarat, eversionem urbis exposcerent, respondit his :
<q>Canem," inquit, "negavi in hac urbe
<milestone unit="section" n="3"/>
me relicturum ; canes omnes occidite.</q>
grande prin-
<note n="n26.238.1">i.e., the Goths, who invaded the country south of the Danube in the summer of 271. On the spoils and captives taken by Aurelian see c. xxxiii. 3-4 and xxxiv. 1. He commemorated the victory by assuming the name Gothicus Maximus and by coins with the legend Victoria Gothica; see Matt.-Syd. v. p. 303, no. 339. It was probably at this time that the districts north of the Danube were evacuated; see note to c. xxxix. 7. </note>
<note n="n26.238.2">Meanwhile the Palmyrenes were driven out of Egypt by Probus, according to Prob., ix. 5. This happened after 11 Mar., </note>
<note n="n26.238.271">(of which date there is a papyrus dated in the joint reign of Aurelian and Vaballathus) and before 29 Aug., 271, after which there are no Alexandrian coins of Vaballathus. </note>
<pb n="p.240"/>
cipis dictum, grandius militum factum 1; nam iocatum principis, quo praeda negabatur, civitas servabatur, totus exercitus ita quasi ditaretur accepit.
<milestone unit="section" n="4"/>
Epistula de Heraclammone :
<q>Aurelianus Augustus Mallio Chiloni. occidi passus sum cuius quasi beneficio Tyanam recepi, ego vero proditorem amare non potui, et libenter tuli quod eum milites occiderunt; neque enim mihi fidem servare potuisset, qui patriae
<milestone unit="section" n="5"/>
non pepercit, solum denique ex omnibus, qui oppugnabantur, campus accepit, divitem hominem negare non possum, sed cuius bona eius liberis reddidi, ne quis me causa pecuniae locupletem hominem occidi passum esse criminaretur.</q>
</p></div><div type="textpart" n="24" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Capta autem civitas est miro modo. nam cum Heraclammon locum ostendisset aggeris naturali specie tumentem, qua posset Aurelianus cultus ascendere, ille conscendit atque elata purpurea chlamyde intus civibus foris militibus se ostendit, et ita civitas capta est, quasi totus in muris Aureliani fuisset exercitus.
<milestone unit="section" n="2"/>
Taceri non debet res quae ad famam venerabilis
<milestone unit="section" n="3"/>
viri pertinet. fertur enim Aurelianum de Tyanae civitatis eversione vere dixisse, vere cogitasse ; verum Apollonium Tyanaeum, celeberrimae famae auctoritatisque sapientem, veterem philosophum, amicum verum
<note target="n26.240.2"/>
deorum, ipsum etiam pro numine frequentandum, recipienti se in tentorium ea forma qua videtur
<note n="n26.240.1">factum Gruter, Peter; uocatum P. </note>
<note n="n26.240.2"> uerum editors; uir P1; uirum P corr. </note>
<pb n="p.242"/>
subito adstitisse, atque haec Latine, ut homo Pannonius
<milestone unit="section" n="4"/>
intellegeret, verba dixisse :
<q>Aureliane, si vis vincere, nihil est quod de civium meorum nece cogites. Aureliane, si vis imperare, a cruore innocentium abstine. Aureliane, clementer te age, si vis vivere.</q>
<milestone unit="section" n="5"/>
norat vultum philosophi venerabilis Aurelianus atque
<milestone unit="section" n="6"/>
in multis eius imaginem viderat templis, denique statim adtonitus et imaginem et statuas et templum eidem promisit atque in meliorem rediit mentem.
<milestone unit="section" n="7"/>
haec ego et a gravibus viris comperi et
<note target="n26.242.1"/>
in Ulpiae Bibliothecae libris relegi et pro maiestate Apollonii
<milestone unit="section" n="8"/>
magis credidi, quid enim illo viro sanctius, venerabilius, antiquius diviniusque inter homines fuit? ille mortuis reddidit vitam, ille multa ultra homines et fecit et dixit, quae qui velit nosse, Graecos legat
<milestone unit="section" n="9"/>
libros qui de eius vita conscripti sunt. ipse autem, si vita suppetit, atque ipsius viri favori usque placuerit,
<note target="n26.242.2"/>
breviter saltem tanti viri facta in litteras mittam, non quo illius viri gesta munere mei sermonis indigeant, sed ut ea quae miranda sunt omnium voce praedicentur. </p></div><div type="textpart" n="25" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Recepta Tyana Antiochiam proposita omnibus impunitate brevi apud Daphnem certamine
<note n="n26.242.1">et
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
; om. in P. </note>
<note n="n26.242.2"> fauori usque quaque placuerit P corr.; favoriuscuerit P1; favor nos iuverit Peter. </note>
<pb n="p.244"/>
obtinuit atque inde praeceptis, quantum probatur, venerabilis viri Apollonii parens humanior atque
<milestone unit="section" n="2"/>
clementior fuit. pugnatum est post haec de summa rerum contra Zenobiam et Zabam eius socium
<milestone unit="section" n="3"/>
apud Emesam magno certamine, cumque Aureliani equites fatigati iam paene discederent ac terga darent, subito vi numinis, quod postea est proditum, hortante quadam divina forma per pedites etiam equites restituti sunt. fugata est Zenobia cum Zaba, et plenissime
<milestone unit="section" n="4"/>
parta victoria, recepto igitur orientis statu Emesam victor Aurelianus ingressus est ac statim ad Templum Heliogabali tetendit, quasi communi officio vota soluturus.
<milestone unit="section" n="5"/>
verum illic eam formam numinis repperit
<milestone unit="section" n="6"/>
quam in bello sibi faventem vidit. quare et illic templa fundavit donariis ingentibus positis et Romae Soli templum posuit maiore honorificentia consecratum, ut suo dicemus loco. </p></div></div></body></text></TEI>