Cum autem Aurelianis vellet omnibus simul facta exercitus sui constipatione concurrere, tanta apud Placentiam clades accepta est ut Romanum libri; si Baehrens, Peter 2 ; libris P. paene solveretur imperium, et causa quidem huius periculi perfidia et calliditas barbarici fuit motus. nam cum congredi aperto Marte non possent, in silvas se densissimas contulerunt atque ita nostros vespera incumbente turbarunt. denique nisi divina ope post inspectionem Librorum sacriflciorumque curas monstris quibusdam speciebusque divinis impliciti essent barbari, Romana victoria non fuisset. Finito proelio Marcomannico Aurelianus, ut erat natura ferocior, plenus irarum Romam petiit vindictae cupidus, quam seditionum asperitas suggerebat. incivilius denique usus imperio, vir alias optimus, seditionum auctoribus interemptis cruentius ea quae mollius fuerant curanda compescuit. interfecti sunt enim nonnulli etiam nobiles senatores, cum his leve quiddam et quod contemni a mitiore principe potuisset vel unus vel levis vel vilis testis obiceret. quid multa? magnum illud et quod iam fuerat et quod non frustra speratum est infamiae tristioris ictu contaminavit imperium, timeri coepit princeps optimus, non amari, cum alii dicerent perodiendum talem principem, non optandum, alii bonum quidem medicum, sed mala ratione curantem. his actis cum perodiendum Salm., Hirschfeld, Hohl; perfodiendum P, Peter. videret posse fieri ut aliquid tale iterum, quale sub Gallieno evenerat, proveniret, adhibito consilio senatus muros urbis Romae dilatavit, nec tamen pomerio addidit eo tempore sed postea, pomerio autem neminem principum licet addere nisi eum qui agri barbarici aliqua parte Romanam rem publicam locupletaverit. addidit autem Augustus, addidit Troianus, addidit Nero, sub quo Pontus Polemoniacus et Alpes Cottiae Romano nomini sunt tributae. Transactis igitur quae ad saeptiones atque urbis statum et civilia pertinebant contra Palmyrenos, id est contra Zenobiam, quae filiorum nomine orientale tenebat imperium, iter flexit, multa in itinere ac magna bellorum genera confecit, nam in Thraciis et nomini sunt Salm., Peter; nominis P, *s . in Illyrico occurrentes barbaros vicit, Gothorum quin etiam ducem Cannaban sive Cannabaudem cum quinque milibus hominum trans Danuvium interemit. atque inde per Byzantium in Bithyniam transitum fecit eamque nullo certamine obtinuit, multa eius magna et praeclara tam facta quam dicta sunt, sed omnia libro innectere nec possumus fastidii evitatione nec volumus, sed ad intellegendos mores atque virtutem pauca libanda sunt. nam cum Tyanam venisset eamque obclusam repperisset, iratus dixisse fertur: Canem in hoc oppido non relinquam. tunc et militibus acrius incumbentibus spe praedae, et Heraclammone quodam timore, ne inter ceteros occideretur, patriam suam prodente civitas capta est. sed Aurelianus duo statim praecipua, quod unum severitatem ostenderet, alterum lenitatem, ex imperatoria mente monstravit. nam et Heraclammonem proditorem patriae suae sapiens victor occidit et, cum milites iuxta illud dictum, quo canem se relicturum apud Tyanos negarat, eversionem urbis exposcerent, respondit his : Canem," inquit, "negavi in hac urbe me relicturum ; canes omnes occidite. grande prin- i.e., the Goths, who invaded the country south of the Danube in the summer of 271. On the spoils and captives taken by Aurelian see c. xxxiii. 3-4 and xxxiv. 1. He commemorated the victory by assuming the name Gothicus Maximus and by coins with the legend Victoria Gothica; see Matt.-Syd. v. p. 303, no. 339. It was probably at this time that the districts north of the Danube were evacuated; see note to c. xxxix. 7. Meanwhile the Palmyrenes were driven out of Egypt by Probus, according to Prob., ix. 5. This happened after 11 Mar., (of which date there is a papyrus dated in the joint reign of Aurelian and Vaballathus) and before 29 Aug., 271, after which there are no Alexandrian coins of Vaballathus. cipis dictum, grandius militum factum 1; nam iocatum principis, quo praeda negabatur, civitas servabatur, totus exercitus ita quasi ditaretur accepit. Epistula de Heraclammone : Aurelianus Augustus Mallio Chiloni. occidi passus sum cuius quasi beneficio Tyanam recepi, ego vero proditorem amare non potui, et libenter tuli quod eum milites occiderunt; neque enim mihi fidem servare potuisset, qui patriae non pepercit, solum denique ex omnibus, qui oppugnabantur, campus accepit, divitem hominem negare non possum, sed cuius bona eius liberis reddidi, ne quis me causa pecuniae locupletem hominem occidi passum esse criminaretur. Capta autem civitas est miro modo. nam cum Heraclammon locum ostendisset aggeris naturali specie tumentem, qua posset Aurelianus cultus ascendere, ille conscendit atque elata purpurea chlamyde intus civibus foris militibus se ostendit, et ita civitas capta est, quasi totus in muris Aureliani fuisset exercitus. Taceri non debet res quae ad famam venerabilis viri pertinet. fertur enim Aurelianum de Tyanae civitatis eversione vere dixisse, vere cogitasse ; verum Apollonium Tyanaeum, celeberrimae famae auctoritatisque sapientem, veterem philosophum, amicum verum deorum, ipsum etiam pro numine frequentandum, recipienti se in tentorium ea forma qua videtur factum Gruter, Peter; uocatum P. uerum editors; uir P1; uirum P corr. subito adstitisse, atque haec Latine, ut homo Pannonius intellegeret, verba dixisse : Aureliane, si vis vincere, nihil est quod de civium meorum nece cogites. Aureliane, si vis imperare, a cruore innocentium abstine. Aureliane, clementer te age, si vis vivere. norat vultum philosophi venerabilis Aurelianus atque in multis eius imaginem viderat templis, denique statim adtonitus et imaginem et statuas et templum eidem promisit atque in meliorem rediit mentem. haec ego et a gravibus viris comperi et in Ulpiae Bibliothecae libris relegi et pro maiestate Apollonii magis credidi, quid enim illo viro sanctius, venerabilius, antiquius diviniusque inter homines fuit? ille mortuis reddidit vitam, ille multa ultra homines et fecit et dixit, quae qui velit nosse, Graecos legat libros qui de eius vita conscripti sunt. ipse autem, si vita suppetit, atque ipsius viri favori usque placuerit, breviter saltem tanti viri facta in litteras mittam, non quo illius viri gesta munere mei sermonis indigeant, sed ut ea quae miranda sunt omnium voce praedicentur. Recepta Tyana Antiochiam proposita omnibus impunitate brevi apud Daphnem certamine et *s ; om. in P. fauori usque quaque placuerit P corr.; favoriuscuerit P1; favor nos iuverit Peter. obtinuit atque inde praeceptis, quantum probatur, venerabilis viri Apollonii parens humanior atque clementior fuit. pugnatum est post haec de summa rerum contra Zenobiam et Zabam eius socium apud Emesam magno certamine, cumque Aureliani equites fatigati iam paene discederent ac terga darent, subito vi numinis, quod postea est proditum, hortante quadam divina forma per pedites etiam equites restituti sunt. fugata est Zenobia cum Zaba, et plenissime parta victoria, recepto igitur orientis statu Emesam victor Aurelianus ingressus est ac statim ad Templum Heliogabali tetendit, quasi communi officio vota soluturus. verum illic eam formam numinis repperit quam in bello sibi faventem vidit. quare et illic templa fundavit donariis ingentibus positis et Romae Soli templum posuit maiore honorificentia consecratum, ut suo dicemus loco.